Sayfadaki görseller
PDF
ePub

aliquo digessit, et ad extremum invenit modum sic exprimendi quidquid tapetiarius posset lana sericoque conficere textoriis suis radiis, ut veris tapetiis nihil cedant lintea sic ab eo figurata.

Iconem suam noluit in Pinacotheca spectandam dare; sed GASPAR DE WITTE, egregius florum ac fructuum pictor, ab Antonio praefato depictus, docere potest, quam vitam is daret iis quos assumebat effigiare. Interim in floribus fructibusque cum GASPARE certabant GEORGIUS VAN Son et IOANNES VAN KESSEL, ab Erasmo Quellino depicti, qui tres simul apud nos floruerunt cum IOANNE BAPTISTA VAN DEYNUM, sub annum M.DC.LI unius civicae turmae Capitaneo, ad miniaturas, ut appellant, praestantissimo; in quo, ipsiusmet manu depicto, finitur pars secunda Pinacothecae.

V. Tertiam eius partem non soli pictores, sed etiam chalcographi et statuarii implent, nostrates mixtim cum externis, ante editum librum viventes; quorum aliquos hic referri dignos sufficiet turmatim colligere, utpote necdum antea nominatos, ac solis fere poematis ab auctore laudatos, absque ulla designatione particularium operum. Sunt autem IOANNES VAN MILDER,

HUBERTUS VANDEN EYNDEN, ANDREAS COLYNS DE NOLE, IOANNES

CARDON, SEBASTIANUS DE NEVE: quos omnes Antverpiae natos et commoratos cum laude (alios enim praetereo) excellentia artis superavit, utrique Quellino alibi descripto suppar, PETRUS VERBRUGGHEN, positis tota urbe altaribus altariumque sepimentis, organis, tumulis et portis notus, cuius etiam effigiem ab Erasmo Quellino pictam, a Conrado Lauwers sculptam in Pinacotheca invenies. Reliquit autem PETRUS iste artis suae heredes filios, PETRUM et HENRICUM.

VI. Inter chalcographos, ante superioris seculi medietatem claros prae aliis, occasione iconum Pinacothecae insertarum, laudandi sunt, laudanturque ii, quos pictorum nostratium

Princeps Rubenius idoneos censuit quibus crederet praestantiores suas tabulas aeri incidendas; et eo nomine in Pinacotheca commendantur IOANNES WITDOECK, a quo habetur Crucifixio tripartita, ornans altare maius in ecclesia S. Walburgis; NICOLAUS LAUWERS, qui nobis adorationem Magorum expressit; ac diu postea primariae Bruxellis in palatio Aulae altos longosque tapetes, ubi, iuxta Rubenii eiusdem designationem, exprimitur Ecclesia, per Eucharistiam triumphans de omnibus divinissimi Mysterii hostibus; cum Fide, hinc sensus intellectumque humanum pro illa captivante, inde idololatrica sacrificia ad eiusdem exhibitionem dissipante.

Similiter Rubenio, Antonio van Dyck, Iacobo lordaens, aliisque operam suam locarunt BOETIUS et SCHELTIUS, a patre cognomen ADAMI, a BOLSWERT, sua apud Hollandos patria, potius celebriusque cognomentum sortiti; famam autem opesque Antverpiae; magis etiam 10ANNES et HIERONYMUS WIERIX, faciendis inimitabili arte icunculis plerumque sacris, et tota Europa etiam nunc expeti solitis: quo in genere similiter excelluit 10ANNES BAPTISTA BARBE, nec non uterque CORNELIUS

GALLE.

Sed imprimis Rubenio placuit PAULUS DU PONT, Sive Pontius, cui a magisterio LUCAE VORSTERMAN ad se transgresso, suam ipsius effigiem sculpendam ille dedit, qualem supra originalem protulimus. Multa quoque Antonii van Dyck opera PAULUS idem sculpsit; ipse vero pingendum se praebuit Ioanni Livens, et sculpendum PETRO DE IODE. Hic vero, Henrico Goltzio magistro usus, post longam in urbe Romana commorationem, redux in patriam anno M.DC.II, vixit usque ad annum M.DC.XXXIV, eiusque effigiem in Pinacotheca locandam sculpsit synonymus filius, etiam ipse inter chalcographos valde nominatus; qui suam quoque iconem a THOMA WILLEBRORDO BOSSAERT sic pictam sculpsit, ut inde genium et ingenium pictoris intelligas, qui

Bergo ad Zomam natus anno M.DC.XIII, Antverpiensibus poterat adnumerari, tamquam Gerardi Zegers discipulus; et, post multa Auriacis Principibus elaborata opera, regressus Antverpiam, ubi personam eius exsculptam videbis pag. 167 Pinacothecae.

VII. Antverpiam quoque sua praesentia et sculptis encausto operibus plurimum honoravit WENCESLAUS HOLLAR, Praga in Bohemia natus anno M.DC.VII, unde vix tandem dimissus a patre iam vicennis per varias Germaniae urbes peregrinatus est; tandemque Colonia discedens cum Comite Arundelio, post revisam obiter Viennam ac Pragam, eumdem Comitem in Angliam est secutus, factusque Ducis Eboracensis domesticus. Sed, regno mox bellis turbato et Catholicis vehementer vexari coeptis, noluit amplius ibi manere, atque Antverpiam venit, ubi, inter alia artis suae specimina, sculpsit Basilicae Marianae toto orbe celeberrimam turrin, qualem Baro le Roy inseruit pulcherrimo suo de S. R. I. Marchionatu operi; ipsum vero simili encausto expressit IOANNES MEYSSENS, is qui Pinacothecae auctori multam toto libro operam commodavit, pictor et sculptor, et utroque titulo ibidem laudatus: ubi etiam videre est eius effigiem, ab ipsomet pictam, et a filio Cornelio sculptam, apud quem impressa Pinacotheca prodiit, anno, ut supra dictum, M.D.LXII.

VIII. Porro non isto solum opere, Antverpiensibus tam glorioso, nostra se memoria dignum praestitit auctor illius, sed pluribus quoque aliis patria nostra lingua utroque stylo scriptis, per omnem vitam ad mores iucunde informandos. Vin necdum effeti, et adhuc scribendis libris intenti, nosse vultum, ut habeo mihi commodatum? Hic eum subiungo simul et epigramma, quale composuit ipse sub eo, sic Teutonice expressum et his Latine redditum :

Quod nil sim nisi terra et cinis,
Agnosco vivens, dum veniat finis:
Et totum pretium mei laboris
Minoris fateor esse valoris.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

COMMISSARII iidem, vì Iulii, Feria v hebdomadae vi post Pentecosten. Domicellus Ioannes Antonius Tucher II.

CONSULES.

x. Magister Aegidius Mertens II.

SCABINI. Dom. Henr. van Halmale. Dl. Wilh. Despom

[ocr errors]

meraulx. Dl. Henr. vande Werve. M. Thomas Nieu

poort.

[ocr errors]

Dom. Pasch. Fr. vanden Cruyce.

van Weerden. Dl. Florent. van Berchem.

-

pus Schoyte. Dl. Philip. August. Cano.

Mertens.

[ocr errors]
[ocr errors]

Dl. Aegidius Happaert.

Broeckhoven. M. Ioan. Bapt. Greyns.

[ocr errors]

Dl. Ioannes

Dl. PhilipM. Gregorius

Dl. Fr. Paulin. van

Dl. Franciscus

Rubens. Dl. Iac. Ferdin. de Villegas. Dl. Phil. Alber

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

I-V. Archidux Leopoldus Viennae moritur. Vita, iussu Caesaris Leopoldi a P. Nicolao Avancino scripta, typis Plantinianis excuditur : eiusdem tumulus et epitaphium. Effigiei honor habitus, contemptus castigatus.

ACTA POSTERIORA.

1. RELIQUUS hic annus nihil memorabilius habuit, quam obitum et funus Serenissimi LEOPOLDI Archiducis, qui xx Octobris COMPLEVIT DIES SUos, ut habet epitaphium, eidem

positum, cum tumba quam una cum illo sculptam infra exhibeo, sicut spectatur post Vitam, Auctore Nicolao Avancino S. I. et S. Theolog. Doctore, impressam anno M.DC.LXV Antverpiae, typis Plantinianis, curante P. Ioanne Bapt. van Hollant, Antverpiensi, defuncti per ultimos vitae annos Confessario; qui et morienti ad extremum praesto fuit, et quidquid ad suae devotionis fomentum, ille solebat penes se habere ac circumgestare, ita volente Caesare, in Belgium attulit. Eadem autem senex optimus nostro Musaeo donavit, et in manum tradidit omnia, cum copiosa plurium monumentorum supellectile, servitura novae Vitae componendae a successoribus meis, si quando placeat Deo, Sanctorum honoribus decorandum probare ex argumentis, quorum naturae ordinem supergredientium iam nunc habentur et colliguntur specimina.

Interim non grave erit Vitae illius Dedicatoriam, Augustissimo et Invictissimo Leopoldo, Romanorum Imperatori etc., inscriptam hic legendam dare.

II. « Domesticum agnominem Patruum, Serenissimum LEO» POLDUM GUILIELMUM, in militia Imperatorem, in Ecclesia » Sacrorum Antistitem, in utroque Austriacum Principem, Sa>> crae Maiestati vestrae ad genua submissus praesento. Dulcis » adhuc memoria, et numquam interiturus in Maiestate Tua >> affectus, quo tanti Herois virtutem suspiciebat, securum » me reddunt, non futurum ingratum munus, ad cuius vel » nomen cognatus animus serenissima voluptate perfunditur. » Utinam fata illum in proxime eius mortem secutas tempe» states Ottomannici furoris servassent superstitem: nullus » dubitet, cui vel Leopoldi nomen a fama auditum, vel prae>> teritorum annorum commemorata est gloria, quin, quem » toties pro Augustissimo Fratre per Germaniae bella, toties » pro Catholico Rege per Belgii turbines, profudit sangui→ nem; eumdem quoque, pro conservandis Sacris Maiestatis.

« ÖncekiDevam »