Sayfadaki görseller
PDF
ePub

caeremoniis benedicto, strictis omnes gladiis ipsum circumegerunt, ac rursum honori illius inclinatum pulchro ordine extulerunt, et explicatum in area ternis fistularum explosionibus salutaverunt. Exinde autem observatum est, nullam huius vici domum pestilentia afflatam tot iam annis fuisse.

II. Die v Aprilis, iactus est primus lapis ecclesiae Capucinarum per deputatos a Senatu, caeremoniam benedictionis obeunte D. Iacobo Ianssens, matris Ancillae nepote, ex commissione Episcopi, cum duobus ecclesiae Georginae Sacellanis; et die xiv Septembris plantata est Crux, inter portas ecclesiae atque conventus, a Domino Humbeeck, ecclesiae Cathedralis Canonico, prius benedicta. Eadem ecclesia, intra biennium perfecta, die vui consecrata est in nomine Sanctissimae Trinitatis; capellae vero duae, in honorem Deiparae et S. Francisci ; primam Missam celebrante Episcopo, sub regimine Sor. Franciscae praenominatae, alias Ianssens, quae defunctae amitae

suae successerat.

III. Die xx1 Iunii, Illustriss. D. Ioannes Bapt. Colbertus, Regi Christianissimo ab intimis Consiliis, eiusdemque aerario Praefectus supremus, et sacrarum largitionum Comes, ex illius mandato epistolam Gallice scripsit GEVARTIO nostro, in hanc sententiam: « Nomen tuum non solum apud eruditos per » Franciam clarum, neque eorumdem approbatio unica est » merces vigiliarum tuarum; Rex ipse, instructus de tuo inge» nio praestantiaque operum, voluit aestimationis suae singu»lare aliquod testimonium exhiberi tibi; eoque mandavit

mihi, ut cum hisce consignari in manus tuas facerem inclu» sum collybum, certiorem te faciendo benevolentiae ac pro»tectionis suae. Non potui a Sua Maiestate mandatum accipere, » cui hilarius obedirem; laetissimus futurus semper, si mihi > offerantur occasiones similes testandi, quod sim, Domine » mi, humillimus Tibique addictissimus famulus. COLBERT. »

D

D

[ocr errors]

>>

IV. Amplior aliquanto fuit epistola, quam, eiusdem mensis die xvIII. scripsit conciliator istius gratiae, vir Nobilissimus Amplissimusque D. Ioannes Capellanus, eiusdem Regis etiam Consiliarius, sic Latine reddendam: « Magnus a prima iuven>> tute mea admirator eruditionis vestrae, fructu non mediocri » percepto ex opusculis, quae, dum apud nos in Francia esses, » dedisti in lucem, carus doctis omnibus atque imprimis » D. Praesidi Memmio, iucundissimam habui occasionem, grandia tua in litteris merita explicandi D. Colberto, generali > Finantiarum Intendenti, qui, cum in Rege detexisset propensam voluntatem demonstrandi aestimationem suam erga » tui similes, iam ille confirmare non destitit, quoad eliceret » exequendum, sine mora mandatum significandum per epi» stolam eius cum adiuncto collybo. Utrumque debet tibi acci» dere gratissimum, tamquam fructus famae tuae, quam » videbis coronatam tam honorifico testimonio tanto pluris » aestimando, quanto maioris est a quo procedit. Quantum » autem penetrare potui in mentem Suae Maiestatis, non in» tendit ille hoc munus tibi largiri tamquam indigenti, cui » novit a fortuna satis commode prospectum esse; sed ut » argumentum, quo intelligas quanti aestimet eruditionem » tuam. Nihil dubito, quin huiusmodi favorem ponderes » ut dignum est, tuoque ad D. Colbertum responso mox » declaraturus sis, quantopere te ipsi obligatum agnoscas » pro tam generoso tamque ultroneo officio. Ad me quod » attinet, sufficiet, si mecum in hac parte gratum habueris; » meque censeas, Domine, talem, qualis semper esse volo, >> vester humillimus et obedientissimus famulus.

CHAPELAIN.

V. Dum haec alibi aguntur in Francia, et Gevartio suo ob honorem inde oblatum gratulatur Antverpia, torquebantur in Brabantia haeretici celebri rumore eorum mirabilium, quae

annum iam quintum incipiebant vulgi sermonibus iactari, variisque sententiis agitari, circa incorruptum corpus Venerabilis Matris Mariae Margaritae ab Angelis, mortuae, ut supra narravimus, Oirschoti apud Theresianas, v Februarii anno M.DC.LVIII, inter quartam quintamque postmeridianam : exinde enim absque ullo corruptionis indicio formosissimum, atque per omnes artus flexile manserat ac si viveret; et tamen gelu intensissimum, ipsum quoque ad Antverpiam Scaldim constringens, hominibus et curribus transmeabilem tenebat, et Religiosae citra difficultatem poterant deferre defunctam ad crates monasterii, cupide ab accurrentibus ad spectaculum inquilinis videndum; et sic illud toto triduo manserat instar pueri molle; die tamen v Februarii, repertum est intumuisse ad stuporem peritissimi chirurgi Magistri Fey, cum pluribus aliis ad crates admissi, qui suspicatus hydropem esse, suasit Sororibus ut aquam inter cutein extrahi permitterent; sed ne prompte id fieri sinerent, prohibebat saepe iteratum Matris tunc mandatum, ne corpus suum sepelirent antequam adesset frater suus; et timebant ne aqua emissa foeteret, et illud nequirent insepultum ad eius usque praesentiam servare; tandem tamen persuaderi sibi permiserunt ut ad claustrum admitteretur coram paucis sectionem facturus.

VI. Considerato deinde cadavere, iussit afferri vasa aenea ligneaque, quibus exciperetur aqua nimium copiosa. Verum, facta incisione, non plus quam poculum unum effluxit, nec erumpebat ventus qui posset causa credi tam grandis tumoris. Mirum fuisse defunctae morbum dicebat ille, et cuius causam penitius explorari foret operae pretium. Cum igitur foetor nullus sentiretur, permiserunt Sorores ut circa stomachum apertura fieret. Interim stabat D. Silvester ad crates, dicebatque bonam Matrem nihil tale sibi umquam indicasse; sed aliquanto tempore ante mortem suam, cum ambo ad crates starent, dixisse:

Hoc loco me excoriabitis; quod mirum valde audienti accidit: quare eius filia, Soror Maria Theresia a lesu et Ioseph, ipsi Matri dixit, patrem suum ea praedictione turbatum nonnihil fuisse ad quod ipsa subrisit: cumque corpus, ut dictum est, aperiretur, recordatus illius verbi sit.

:

VII. Facta ergo scissura circa stomachum, et nobilioribus partibus inspectis, apparuit pulmo integer, aeque ac stomachus et renes; hepar vero nonnihil durum et adustum; sic tamen ut curabile malum esset lien parumper erat inflammatus, sed nequaquam letaliter in folliculo fellis animadvertebant sonare aliquid, quod, facta incisura, videbatur simile capitibus trium clavorum bene politorum, quorum materiam gustu tactuque explorantes medici, saporem nullum vel salsum vel amarum senserunt; neque calculi videri poterant, utpote nimium leves: duo siquidem dimidiam solum appendebant coronam Francicam, singuli septem unciis minus; tertius similiter coronam mediam, minus duabus. De his beata Mater Sorori Mariae Theresiae duobus ante mortem annis dixerat, quod clavos acceperit ad eum fere modum, quo Sancta earum Mater Theresia; de quibus cum distinctius aliquid explorare tentaret illa, statim Maria Margaretha conticuit.

In vita autem Sanctae Matris, per nostrum Franciscum de Ribera, eius Confessarium, Hispanice edita, et per Matthiam Martinez Latine reddita, lib. iv cap. x, sic legitur, propria eius manu scriptum : « Alias haec ad me Dominus verba protulit: » Noli metuere, filia mea, ne quis te a me divellere queat. >> Tum se mihi per visionem imaginariam, uti et alias, admo» dum interne repraesentavit, dexteramque suam porrexit, » dicens: Aspice clavum hunc futurum enim est signum >> et arrhabo, iam inde a die hoc sponsam meam te fore. >> Hactenus quidem ipsa id promerita nondum eras; posthac >> honoris mei studiosissime rationem habebis, non modo ut

» Creatoris, Regis ac Dei tui, verum etiam ut vera sponsa » mea; honor quippe meus, iam tuus est; ac tuus meus. »

VIII. Post haec, ut redeamus unde divertimus, inventa est etiam immediate supra stomachum, in eius orificio, durities quaedam magnitudine pruni; cuius carne undique secando detracta, reperta intus est forma aleae, eiusdem cum clavis coloris, id est lapidis Lydii: quae causa videtur fuisse eius difficultatis, quam bona Mater diu experta fuerat in capiendo cibo; unde in eo nullum gustum habebat, cum diceret : Odorem quidem percipio cibi, et bene sapit; sed est aliquid quod transitum impedit. Nempe singulariter affici solita fuerat ad eum Dominicae Passionis locum, ubi dicuntur milites super vestem Salvatoris misisse sortem; id quod cum ea devotione quadrabat, quam habebat circa Dei providentiam : nam Proverbiorum xvi, versu 33, dicitur: Sortes mittuntur in urnam, et a Domino temperantur.

Cum ergo chirurgus comperisset corpus totum sanum et integrum esse, relinquendis suo loco intestinis paulum stuppae supposuit, tantumque et absynthii inspersit, quantum pugillus caperet; scissuram vero consuit communi acu ac filo. Deinde relatum est corpus ad chorum, nec amplius inventum est tumidum ut antea.

IX. Die post obitum septimo, cum corpus necdum esset sarcophago inclusum, inflexibile inventum est, sed parte dextera congelatum, sinistra autem etiam postridie; itaque mansit quasi hebdomadis tribus; quoad, cessante gelu, etiam ipsum ad flexibilitatem priorem rediit. Prima Martii coeperunt crura in pustulas ebullire, unde copiosa aqua erumpebat, de subcute valde candida; cuius epidermis paulatim tota defluxit, praeterquam a face; et aqua ista per poros distillans, una cum sanguine nonnullo, tam erat copiosa, ut secundo vel tertio quoque die opus esset ad eam excipiendam mutare lintea,

« ÖncekiDevam »