Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quadruplicata vel quinduplicata. Haec stillatio ad quinque vel sex hebdomadas duravit; et cauterium brachio inustum, quod diebus ante mortem quatuordecim coaluerat, cicatrice abscedente apertum est iterum, sanguinemque mundum ac vividum stillavit: alterum cauterium quod in crure habuerat, triginta tribus diebus apertum manens, emisit humorem, qualem homines sani solent. Postquam iste sanguinis et aquae fluxus desinit, coepit saepe effluere purissimum oleum: primo quidem omnino candidum, postea vero coloris successive sublimioris, instar succini: atque hic fluxus duravit usque ad xxiv lulii anni M.DC.LVIII, quando, iubente R. P. Provinciali Ioanne a Matre Dei, humatum corpus est, fluente interim tanta olei copia ut Religiosae impleverint plus quam centum phialas, singulas duarum unciarum, praeter innumera linteamina eodem impleta et quia deerant lintea, nec modum sciebant sistendi eum fluxum, impediendique ne per sarcophagum efflueret in chorum, scripserunt Magistro Henrico Gillis, Apothecario Eyndhoviensi praenominato, petentes consilium; qui suasit vasa porcellana loculo supponere, exceptura stillas suaviter decidentes.

X. xxvII Aprilis, aperta sub brachio sinistro est locis duobus cutis, infra axillam, intervallo trium digitorum supra invicem, ad mensuram unius pattaconis; ex quorum superiori sanguis, ex altero sanguis et oleum manavit; xv lunii deprehensum est etiam ex ore et auribus oleum fluere, et in olla qua excepta fuerat aqua, extracta per incisionem, inventum est remansisse humi per inadvertentiam frustulum unum adipis, alterumque, quae frustula etiamnum hoc quo scribimus anno M.DCC.XI, servantur incorrupta.

Prior cista, in quam repositum corpus fuit die x1 Februarii, facta est ex rudibus asseribus, comparatis ad pegmata in choro facienda, quae ostendens ipsa aliquando Domino Lintermans :

Ex his asseribus, inquit, facietis mihi sarcophagum; cuius praedictionis ille recordatus non fuit, nisi diebus aliquot post eam impletam. In hac cista iacuit illud corpus usque ad xix Iunii M.DC.LVIII, quando transpositum fuit in alteram, ex asseribus dolatis, paulo altius elevatam a terra, supra quinque vel sex tigna, sub quibus posita sunt quadrata duo vasa ex albo ferro, quibus stillans oleum exciperetur: itaque mansit insepultum corpus usque ad XXIV Iulii, nullo vel minimo adminiculo ad eius incorruptionem conservandam adhibito, uti in attestationibus videre est.

XI. Tandem cum beatae huius germanus frater, Petrus vanden Cruyce, morbo impeditus, tardaret Oirschotum venire, propter nimiam suam debilitatem, mandatum venit a praefato R. P. Provinciali, ut corpus, eatenus incorruptum, sepelireter. Tum Mater Vicaria, quae tunc erat Lintermanni filia, Soror Maria Theresia a lesu et Ioseph, advocatis ad veritatis testimonium idoneis arbitris, aperiri sarcophagum, eatenus in choro stantem, iussit, inventumque est corpus hoc in statu: membra omnia iuncturis suis firmiter connexa absque ulla graveolentia; et Mater Vicaria caput atque manuum et pedum digitos commodissime flexit in omnem partem, licet nonnihil arefacti essent, et oculorum palpebrae, instar pergamenae chartae, sicut pulsatae sonum aliquem darent. Extremam partem nasi trahens illa, coram adstantibus, flexit ut voluit, quamvis haec et labia similiter ferme arida erant; genae autem rotundae quidem, sed durae, et absque ulla corruptione; color vero totius corporis, manuum, pedum ac faciei, erat idem qui dactylorum siccorum; et sonum, cum pulsabatur, dabat.

XII. His ita compertis, et legaliter descriptis, repositum est venerabile corpus in cistam suam et sepultum; itaque mansit usque ad XXVI Augusti M.DC.LX, quoad Oirschotum venit R. P. Ludovicus a S. Theresia, Definitor Parisiensis Provinciae,

28

V

31

et Visitator generalis Flandriae; qui iussit illud de sepulcro extrahi, reperitque plane incorruptum, et iterum terrae infodi mandavit, usque dum aliter ordinaretur. Cum autem in Brabantiam redivisset, iussit Oirschotum venire ex Hollandia Missionarios duos, qui corpus visitantem comitati fuerant, videlicet Patres Petrum a Matre Dei, et Bernardum a S. Ioseph. Hi mandarunt illud iterum de terra levatum, collocari in choro Religiosarum, prout factum est, ibique retentum usque ad diem x Maii M.DC.LXIII; quando, iussu praepotentium Dominorum Statuum Hollandiae, ablatum Oirschoto corpus est, translatumque Silvamducis, hoc qui sequitur modo.

XIII. Die x Iulii et lapsis post mortem Beatae Matris annis quinque totidemque mensibus et diebus, Oirschotum (ubi tunc erant Religiosae duodecim, interque eas quinque novitiae, professae reliquae) improvisi advenerunt irruperuntque violenter in monasterium submissi a Statibus equites centum, pedites sexaginta, malleis et ferramentis aliis, quae secum attulerant, instructi; vecte etiam ferreo unum brachium longo, et arbore humo vulsa, qualem vix quinque viri gestare poterant, ad portam arietandam. Dicebantur etiam Boxtelae instrumenta alia a fabro ferrario postulasse, qui negavit ea commodare ad bonis male faciendum, quale quid intendi ab eis satis videbat patuitque id ex furiali modo, quo non solum per portam (quae aperienda offerebatur, nisi eam effringere maluissent) sed etiam per tectum irruperunt, nonnullis locis ita humile, ut longioris staturae vir illud manibus suis attingeret. Tum exertis gladiis sclopos intentare Monialibus coeperunt, prae pavore semimortuis, ultimamque sibi horam instare arbitrantibus: duae autem in suis cellis decumbebant, et Sorores omnes iugulari credentes, praestolabantur manibus iunctis flexisque genibus coronam martyrii, dum milites clamabant, omnes debere proficisci secum. Alii interrogabant ubi esset Papa vel Presbyter

earum; et eo frustra aliquamdiu requisito, Praedicantium Agens, cui imperium in ceteros datum videbatur, nomine Moerenkerken, Matrem Reverendam aggressus, nudato gladio pugnisque minax, magno cum furore mandavit, ut sibi monstraret corpus Mariae Margaretae de Angelis esse enim iniunctum sibi, nisi exhiberetur, evertere omnia, nec unum lapidem super alium reliquere. Hinc auctus omnibus pavor ac moeror; nec tamen ulla fuit quae fateretur ubi esset.

XIV. Tandem tamen repertum est sub lectica cuiusdam Religiosae, intra cistulam, ex tabulis per medium serratis compactam, in quam illud Sororum aliquae abdiderant. Tum milites, magno cum impetu foras prorumpentes cum gladiis exertis in plateas, et cistulam imponentes carro, clamabant : Invenimus Diabolam; multaque similia blasphemautes ingressi sunt civitatem cum tubarum tympanorumque clangore, et corpus in Curiam detulerunt. Nec mora: congregata ante eam ingens multitudo est, quae cum irrumpere vellet ad spectaculum, impeditus eis ingressus est, solumque honestioribus. aliquibus personis accessus permissus, quamvis aliqui etiam pecuniam offerrent. Sequentibus diebus aliquot ostensum etiam pluribus est corpus, coram Praeside Swerto.

Deinde inclusum in alteram maiorem cistam, cuius ille sibi clavem servandam tenuit.

XV. Erat in priori cistula inventa exigua lampas argentea, in formam cordis fabricata cum pauxillo olei, quantum uno cochleari implendo vix satis esset, ardere solita ante venerabile Sacramentum in choro; cui ex uno latere erant haec verba insculpta: VOTA MEA DOMINO REDDAM; ex altero ostiolum aperiebatur, ad oleum infundendum; quam lampadem istam consternatione ibi deposuerat Sororum una in cistulam Venerandi corporis. Atque hoc est totum fundamentum earum omnium calumniarum quae deinde in beatam Matrem bonasque Sorores

factae sunt: nam incorrupti corporis integritas captum superabat incredulorum, ex tali argumento iudicantium omnia per magiam acta, aut per aliquam humanam industriam ; et dicebant, quod Sorores, mediante lucernula illa, sciverant medullam sic elicere ex ossibus, ut iis remaneret inducta sola cutis. Et vero tota corporis Beatae substantia videri poterat, ex viventis voto, quasi in oleum conversa: quia, cum aliquando cor suum effunderet ante Venerabile Sacramentum, saepe optabat, post mortem suam in oleum mutari ante illud arsurum ex

amore.

XVI. Dicebantur etiam eaedem Religiosae, ut Matris suae corpus incorruptum servarent, ustrinae frumentariae siccandum imposuisse, et alia plura; propter quae essent dignae vel vivae concremari omnes tamquam veneficae, vel perpetuo carceri mancipari; nec ullam satis dignam poenam excogitari tanto scelere posse. Alii nihilominus asserebant, primo vel secundo post corpus Silvamducis allatum die, fuisse corpus clam a medicis visitatum, et revera cum intestinis repertum integrum. Novem vel decem diebus postea, instituta fuit publica visitatio, unde processerunt attestationes falsae; quia ad eam vocati medici, siverant se pecunia corrumpi, etiam Catholicus unus, nomine GODSHOVEN, qui ante mortem retractavit falsum quod dixerat testimonium; maxime cum unus eorum, qui adfuerant, id ipsi in faciem coram aliis exprobavit, speciem etiam pecuniae acceptae nominans tam distincte, ut diffiteri non posset.

XVII. Ita visitatum corpus constituerunt Domini et Magistratus honeste sepeliendum in Cathedrali ecclesia S. Ioannis, prout fecerunt hoc modo: Noctu inter quartam quintamque Augusti, sub horam duodecimam, a Curia ad ecclesiam delata est cista, nigro panno tecta, non consuetorum libitinariorum humeris, sed in rheda Praesidis supranominati, quam in alia

« ÖncekiDevam »