Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sua rheda ipse sequebatur, comitatus rubrae virgae satellitibus, praelucentibusque sex facibus, ac multo populo comitante, et circiter quadraginta personis urbanae Vigiliae deputatis, neque quisquam de plebe permissus est ecclesiam ingredi, ne quis forte tumultus oriretur a plebe.

XVIII. Tum ante praeparatum sepulcrum deposita est cista, et Praeses Dominos Scabinos rogavit propius accedere, et eorum quae facturus erat, eisque monstraturus, testes fieri. Mox aperiri cistam iussit, qualem protestabatur accepisse; ostenditque corpus omnibus suis partibus integrum: rursumque illam claudens demitti coram eis in fossam iussit et claudi. Qui praesens in Curia aderat Vigiliarum Capitaneus Everwinus Kilpatrik, cum inde ad ecclesiam deveheretur corpus, saepe postea asseruit, paratusque fuit cum iuramento testari quandocumque opus foret, sensisse se turbam avium in aere volantium; quas non conspiciens, elevaverit vultum, probaturus an humor aliquis de coelo caderet, quasi pluviae sonum illum causantis, et vidisse candidam unam avem, quae circum rhedam volitabat continuo, et quod, quamdiu poterat, illam prosecutus sit oculis, neque enim, vigilias agens, audebat deserere stationem suam, alias libenter prosecuturum corpus usque ad ecclesiam.

XIX. Hactenus relatio, ex traditione Sororum tunc praesentium et attestationibus iuratis collecta, mihique anno M.DCC.XI quam fidelissime transmissa, cum obtestatione auctorum, ne aliis qualibuscumque scriptis vel impressis utar, propter varios in iis deprehensos errores: hanc autem relationem acceptam refero ex Consule Paschasio Ignatio vanden Cruyce, qui Oirschoto excedere coactis, suum in Cleydael praetorium cessit, donec novum quod nunc Antverpiae fundatur monasterium perficiatur.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

COMMISSARII, XXX Septembris, Feria Iv hebdomadae XIII post Pentecosten.

D. Procopius de Lalain, Comes de Rennebourg, Baro de Gaesbeeck et Assiecourt, a Consiliis belli, Toparcha de Montigny ad Mosam et Cantin; Campiductor turmae unius peditum Leodiensium Suae Maiestatis; Gubernator et Capitaneus Civitatis et Districtus Athensis, etc.

D. Philippus Guilielmus de Steenhuys, et Baro de Poederle, Toparcha de Flers et Meerbeke, etc. Regi a Consilio Status atque Privati, et Rei navalis, Brabantiae Cancellarius.

CONSULES. - Domicellus Henricus vande Werve. gister Aegidius Mertens.

IX. Ma

SCABINI. D. Henr. van Halmale.-M. Ioannes Sneyers.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Greyns, Thes. suff. Dl. Aegidius Happaert. -Dl. Franciscus

Rubens. Dl. Iacobus Charles. Dl. Alb. Phil. Clarisse.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Dl. Ioannes van Mechelen. M. Rudolphus Zegerus van Langenberg.

AMPTMANNUS. D. Ludovicus Clarisse, Toparcha de Dielbeke, Berghem, Cobbegem etc. defunctus † 11. Novembris, eique substitutus nepos suus D. Ludovicus Antonius Clarisse, Comes de Claremonte, Toparcha de Argenteau, Regi a Consiliis belli, et primus in Belgis a secretis, atque Audientarius,

cuius alibi ac fere Bruxellis occupati, vices Antverpiae sustinebat patruus eius Scabinus, Dl. Philippus Albertus Clarisse.

ARGUMENTUM.

1. Imago Deiparae Neapolitanae apud Carmelitas elevatur honorantibus beneficia. II. Guldae S. Lucae nova ordinatur Camera, supra Bursam, cum theatro ad usum poetarum, et Academia ad exercitia tironum pictorum atque sculptorum.

[ocr errors]

D

ACTA POSTERIORA.

I. a POST S. Bavonis festum, magna cum solemnitate maximoque omnis conditionis confluxu populi, in ecclesia >> Patrum Carmelitarum, exaltata est imago Virginis Neapo»litanae. Hanc devotionem, non solum per octiduum videre » fuit, sed et temporis successu usque in diem hanc magis magisque accrevit ita loquuntur frequentes confessiones, » communiones, comprecationes, quae diebus Mercurii, huic » devotioni sacris, tam mane quam vesperi in ecclesia videntur; » scilicet MARIAM, non solum in originali, sed et in authentica effigie, omnes MATREM AMABILEM (sub quo titulo exaltata est) » experiuntur. Huic devotioni fovendae non parum contulit » munificentia D. Ioannis della Faille, qui altare hoc non ‣ noviter erexit, sed novo pulchrius, columnis scilicet e Lydaeo » lapide excisis, effecit. Adiuvit liberali eleemosyna Domina

D

D

D

d'Horenbeke, mariti sui D. Ludovici du Bois restitutae sani>> tatis symbolo: NOVIT MARIA, SATIS EST. Picturam limbo argenteo » circumduxit praenobilis Domina M. van Breuseghem, per» illustris Domini Alexandri della Faille, Marcgravii, coniux. » Sex demum argentea et ponderosa candelabra, cum bino » aureis filamentis acu picto ornamento, adiecit Deo et Mariae » devota praenobilis Domicella Isabella della Faille. »> Haec ex monumentis sacrarii suggesta, ut accepi, sic reddo.

II. Die XVII Octobris, Gulda S. Lucae, seu Violarum, quae est Pictorum, dimissa, quam habuerant in foro maiori, Camera, festum suum egit in superiori Bursae ambitu ad partem Orientalem, quam eorum exercitiis, conventibus atque academiis Civitas concesserat, sub Decanis Martino Huybrechts et Consalvo Coques ubi etiam suum habent commodissimum ad comoedias recitationesque theatrum: Cameram autem tam ornatam picturis, ut instar spectabiliora Civitatis loca censeri

mereatur.

A. C. M.DC.LXIV.

ARGUMENTUM.

1. In singulis funerum faces stuferi sex, et totidem floreni in equos indicti. II. Reliquiae S. Andreae sollemniter inferuntur in eius tandem ferme perfectam ecclesiam. III-IV. Similiter et in suburbanam S. Willibrordi a fundamentis restauratam, refertur miraculosa icuncula ex sacello Pannitonsorum, in quo tamen non ideo refrixit, sed magis crevit Deiparae cultus, in ornamentis et officiis sacris. In gratiam Marchionis et Marchionissae de Caracena anticipatur circumductio machinarum amburbalium.

ACTA PRIORA.

I. SICUTI praecedenti anno, ex Pleni Consilii deliberatione, indicti fuerunt sex floreni in singulos equos, testante id libro Ms. A, fol. 238: ita nunc in singulas faces, funebribus exequiis praeferendas, stuferi sex; aequum iudicante Communitate, ut quibus ad sumptus non necessarios abundabat pecunia, inde decerperent aliquid ad publicam necessitatem levandam.

II. Die Aprilis, transversa navis ecclesiae Andreanae perfecta et ab Episcopo consecrata fuit, in eamque illatae

sunt ipsius Sancti Apostoli Reliquiae, ab ecclesia Fratrum Minorum, omnibus quatuor Mendicantium Ordinibus processionem comitantibus.

III. Consecrata est etiam nova S. Willebrordi ecclesia, eo loco exstructa, ubi, ex veteri ante Hollandicam pacem ecclesia, nihil supererat praeter exiguum sacellum, cum reclusae unius adbaerente cellula; Deiparae autem miraculosa icuncula, quae una cum suo Viceparocho servata fuerat in sacello Pannitonsorum via Caesarea, hinc illuc processionaliter relata est, cum omnibus ad eam factis oblationibus et anathematis. Hoc facto antiqua populi erga ipsam devotio istic quidem insigniter refloruit; non tamen eadem quidquam imminuta est in sacello praedicto, sed mirabiliter aucta. Volenti enim ipsum claudere Episcopo, Sacramentorumque Eucharistiae ac Poenitentiae usum in eo sistere, ablato Venerabili, opposuit se honestissima vicinia tota, pollicens, curaturam se ut ibi nec die nec noctu deesset lumen, cum quotidiano Sacrificio. Multo autem amplius praestitit quam peti poterat. Etenim, posita ibidem icone alia, locum antea inornatum (quidquid enim offerebatur, censebatur Willebrordianae Virgini offerri, ad eius ecclesiam reparandam) non solum congrue instruxit, ad continuandum, qui vehementer ibi accreverat, Deiparae cultum, divinumque Missarum, Laudum etiam musicarum, concionumque officium; sed etiam lapideo fornice et grandibus vitreis ac pavimento altarique marmoreo, item propylaeo, odeo, tabulis, statuis, scamnis, sic ut nullius alterius opificii sacellum possit cum eo comparari; et multis Presbyteris eo accurrentibus pene continuum fiat Missae sacrificium.

Denique chorus ecclesiae Burgensis fornice inductus est, insigniterque ornatus, uti et ceterae per urbem ecclesiae, dum pii cives gestiunt advenientibus ex Hollandia Zelandiaque hospitibus, suam erga Dei cultum ornatumque templorum magnificentiam ostentare.

28

V

32

« ÖncekiDevam »