Sayfadaki görseller
PDF
ePub

a Gevartio nostro composita, Plantinianisque typis excusa, et ab illo insimul compingi curata, nullo alio, quod alterius auctoris sit, in eam collectionem assumpto; ut plus quam verosimile mihi sit, ipsum quoque, licet nec locus impressionis, nec nomen auctoris addatur, esse ipsiusmet Gevartii: cuius cum stylum ex Ferdinandco introitu, illuc perlato et cupide lecto, probassent eruditi quotquot erant Madriti, rogatus ille sit, etiam hac occasione commodare calamum; atque hoc suggesserit ea forma eoque ordine quo volebant insculpi laminae istic ponendae:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

D. O. M.

ob

« Aeternae memoriae Catholicorum et supra omnes retro Principes potentissimorum Hispaniae Indiarumque Regum, Philippi I, Pulchri; Imperatoris Caroli V, Maximi; Philippi II, Prudentis; Philippi III, Pacifici; Austriadum, Maio>> rum suorum; pietatique eorum in orbe non uno, Religionem orthodoxam ad ipsos usque antipodes propaga» tam, bene meritae; virtuti Divis additae coeloque receptae; » nec non Reginis coniugibus et Augustae soboli, mauso>> leum hoc, a Philippo III coeptum, Philippus IV filius, » in utraque fortuna magnus et invictus (quem Superi terris » longum sospitent) perfecit ac dedicavit, Aerae Christianae

» anno M.DC.XLVIII. D

Quorum vix potuit Titan, oriensque cadensque,
Imperii late sparsos deprendere fines,

Hic vitae finem Hesperii reperere Monarchae.
Ipsum nec mirum est solem pallere sub axe

Hesperio, dum posse mori tot sidera cernit.

XVI. Porro hunc, tot titulis memorabilem annum Centone Virgiliano ornavit stupendus eo in genere Poeta, Lucas

Lancelottus, Antverpiensis, I. U. D. Serenissimo Leopoldo, Principi optimo, Duci maximo gratulans, quod suorum in Belgio armorum primitias strenue, prudenter, feliciterque delibaverit. Argumentum his verbis conceptum percurrens Deorum interpres Mercurius, a love ad sopitam somno BELGICAM delegatus, venturi temporis clementiam et felicitatem Serenissimi Archiducis adventu nascituram, auguratur. Illa vero experrecta, somno suo non satis acquiescens, solitis moeroris nebulis obducitur, donec Austriaci iubaris exortu, Divis comitantibus, illustratur : cuius pedibus cum SEPTEMDECIM PROVINCIIS advoluta, auxilium implorat, atque a PALLADE comite solatia ventura intelligens, recreatur. Specimen operis accipe ab exordio quod huiusmodi est :

[blocks in formation]

Fronde super viridi * nudoque sub aetheris axe,
Tela inter media et florentes aere catervas;
Belgica *, cum medio volvuntur sidera lapsu;
Incertam nigra carpebat nocte quietem.
Huic se forma Dei *, de coelo lapsa per umbras,
Omnia Mercurio similis *, pernicibus alis
Detulit in terras *, fuditque has ore loquelas :
O Patria, o Divum domus * et coelestis origo,
Cara mihi ante alias,* animo gratissima nostro;
Desine iam tandem * lacrymis aequare labores;
Nec te tantus edat tacitam dolor *, o Dea! certe
Imperio Iovis huc venio * Cyllenia Proles,

Praescia venturi : tu condita mente teneto
Quae tibi polliceor duri solatia casus.

[ocr errors]
[blocks in formation]

A. C. M.DC.XLIX.

ARGUMENTUM.

I-III. Carthusiani, ex Silvaeducensi districtu Antverpiam tempore Induciarum translati, cum Foederatis transigunt pro bonis suis, in eorum ditione iam positis.

ACTA PRIORA.

I. CARTHUSIANIS Antverpiensibus peculiariter laetus hic annus fuit, quo redierunt in usum bonorum, ipsis ab anno M.DC.XXIII, exstincta Vuchtensi prope Silvamducis Carthusia, attributorum, quando civitas adhuc sub dominio Regis Catholici erat; occupata illa anno quinto post a foederatorum Ordinum exercitu, eadem bonorum istorum conditio fuit, quae aliorum in Maioratu, ad Ecclesiasticos Regi Catholico subditos pertinentium, nec quidquam proprii iuris in ea sibi praetendebant Status, usque ad annum M.DC.XLIV, quando hominibus, lucrum undecumque et quocumque praetextu captantibus, placuit praetendere, ea bona adhuc esse Carthusiae Vuchtensis, Statibus una cum ipso pago Vucht iure belli acquisita. Non defuerunt sibi Patres, quin probarent, exhibitis translationis instrumentis, attestationibus item Antverpiensis ac Lyrani Magistratuum, de Antverpiensi Carthusia Lyram, cum omnibus suis bonis, deque Vuchtensi Antverpiam similiter cum bonis suis transgressa; eiusdem proinde se cum aliis Catholico Regi subditis esse conditionis; et, saltem pace iam conclusa, restituendos in integrum. Negari ius non poterat, pro quo etiam fortiter intercedebat Hispanus Legatus D. Stephanus

:

de Gamarra sed apud inimicos iudices caro redimenda iustitia est; et male usurpati dominii cessio redimenda fuit quinquaginta quinque mille florenis et huius qualiscumque transactionis approbatio, iusque alienandi quidquid commode administrari hinc non poterat, ad primum quemque belli motum rediturum in hostium potestatem, a Priore et Capitulo generali fuit sequenti decreto expeditum.

[ocr errors]

D

II. « Nos FR. IOANNES, Prior Carthusiae ac totius Ordinis. >> Carthusiensis Minister Generalis, notum facimus universis, quod, viso contractu inter Serenissimos et Potentissimos » Status Generales Provinciarum Confoederatarum, et Venerabilem Patrem Iosephum Doutellair, Priorem Carthusiae Antverpiensis, die xxvi Augusti nuper elapsi, super proprie»tate Carthusiae S. Sophiae, in Parochia de Vucht quondam » prope Silvamducis consistentis, tenore praesentium et au» ctoritate nostri Capituli generalis qua super annum fungimur, >> eumdem contractum laudamus, probamus, ac pro rato, firmo, >> ac stabili habemus, in omnibus ac singulis suis articulis. At» que ut citius suum sortiatur effectum, et quinquaginta quin» que millia florenorum, in eodem contractu mentionata, promptius absolvantur, praefato Venerab. Patri D. Iosepho » Doutellair, qualitate qua supra, damus plenam potestatem et » irrevocabilem auctoritatem, ad (cum consilio et consensu Ven. » Patris D. Aegidii de Liverloz, Prioris Carthusiae Leodiensis, tamquam Provinciae Teutonicae convisitatoris) vendendum, » commutandum et quolibet modo alienandum, cuncta et singula bona, terras, pascua, silvas, agros, census, reditus » annuos, res, actiones, iura, nomina, et alia generaliter » omnia, absque ulla reservatione, quae ullo modo praefato » Carthusianorum monasterio, in Vucht, ut praefertur, quon» dam existenti, competunt, vel partem eorum; quibuscum» que personis, et pro quocumque sibi bene viso pretio; prout

D

ipsis magis expedire videbitur; et ad ipsorum talium bono>> rum pretium recipiendum, quitanciam dandam, ipsorumque corporalem possessionem emptoribus dandam, tradendam, » et concedendam.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

» Ita tamen ut pecunias, ex dicta venditione seu alienatione provenientes, ultra praefatam summam quinquaginta quin» que millium florenorum, ut praefertur, impendendam, in emptionem aliorum fundorum, possessionum aut censuum, >> futurorum propriorum Carthusiae Antverpiensis, sive in praedicta civitate Antverpiensi quantum fieri poterit, sive >> in circuitu eius sitorum, impendere teneatur; et generaliter » ad omnia et singula faciendum, quae in simili causa fieri, » geri, et peragi solent ac debent. In quorum fidem praesentibus, manu nostra subscriptis, sigillum nostrum, per scri>> bam nostrum et Capituli nostri generalis, apponi fecimus. >> Carthusiae, die v Octobris, anno M.DC.LVIII.

Fr. Ioannes, Prior Carthusiae.

Fr. Ioannes Chauvet, Scriba R. Patris et Capituli Gener.

III. Adest exemplum contractus lingua Hollandica scripti, et novem sigillis nominibusque firmati Hagae Comitis; ubi definiuntur ex praenotata summa LV millium florenorum, duo millia, danda Diaconiae maioris ecclesiae Silvaeducensis, et mille Domui pupillari: indulgetur etiam Priori et Procuratori Antverpiensi, ad hoc ut venditioni praefatorum bonorum debite possint intendere, commeatus salvus (nam absque eo nulli Ecclesiastico, etiam pacis tempore, licet ditiones foederatas ingredi) pro tribus mensibus. Neque cunctati sunt Patres, venditis quae volebant bonis, exhibere summam praenotatam pro eaque acceperunt quitantiam, a Quaestore seu Receptore Statuum generali, Philippo Doublet, et quatuor collegis eius signatam, xxi Ianuarii, M.DC.LIX.

« ÖncekiDevam »