adiungebat Praesidem Castellae, Vice-Cancellarium Aragoniae, Inquisitorem generalem, Comitem de Penaranda, Archiepiscopum Toletanum, et Marchionem d'Aytona. Morienti sine liberis Carolo substituebatur eius soror, Infanta Hispaniae, coniux Imperatoris; hic vero, post eamdem cum liberis suis; quibus omnibus deficientibus, vocabatur in successionem Dux Sabaudiae; et in huius liberorumque defectu, soror Regis, Franciae Regina, ita tamen ut eius ex Rege liberi, spem nullam ex quocumque capite habere possint ad successionem; sed bene alii, si quos fortassis vidua ex alio toro suscipiat; cum testator omnino vellet Franciae Reges eorumque liberos ab Hispanica successione exclusos. VIII. Die IV Octobris, allatus hic nuntius est de obitu Regis : decretumque mox ut omnis Magistratus totumque Thesaurariae officium luctum induceret, cum subtili ex pileis serico palliisque terram verrentibus; in eumque finem consignati sunt singulis ex parte Civitatis floreni centuin et viginti; similiter et Decanis ad diei Lunae Consilium venientibus. Accensis etiam Brevioris Virgae, et Nuntiis Civitatis datum est unde lugubriter vestirentur. Die xvII, hora post meridiem m, totus Senatus cum Curiis subalternis, Vicomagistris, aliisque Communitatem repraesentantibus, processerunt ad Cathedralem, interfuturi solemnibus pro defuncto Vigiliis ante Castrum doloris, ut vocant, cereis grandioribus mille et centum illuminatum; ad quorum maiores ducentos appensa erant Regis insignia. Sequenti die mane, simili modo processum est ad funebrem Missam, decantandam ab Episcopo, assistentibus Abbatibus S. Michaelis et Tongerloensi. Coenotaphii Regii seu monumenti sepulcralis, vel capellae ardentis, iconismum grandibus duabus tabulis aeneis, a fronte et latere conspiciendum, Erasmus Quellinus delineavit, Lucas Vorstermans sculpsit, epigraphis ornavit eleganterque descripsit, pridem ad talia exercitatus, Casperus Gevartius, Plantinianisque typis excudendum dedit hoc modo: IX. « Stabat in medio templo moles, Li pedes alta, lata xx, longa vero, si gradus excipias, pedes xxvi; columnas quatuor » totidemque pilas complectens; partim marmoratas, partim » aureo colore subfusco variegatas; columnis circumquaque > erant innexa candelabra, cum infinitis cereis, qui, per totam » etiam machinam ab imo usque ad summum dispositi, totum coenotaphium grato splendore illustrabant. Adscendebatur > in molem utrimque per gradus decem. Hic erectum erat » feretrum Regale cum insignibus undique appensis. Feretro » etiam imposita erant sceptrum et corona. » In architrabe et coronice stabant mox nominandae figu>> rae muliebres, supra singulas columnas singulae: inter >> quarum duas in unaquaque parte collocata erant Regis » insignia. In fastigio eminebat PHOENIX, e cinere paterno ⚫ renascens, cui Regia imminebat corona. Infra in basibus » columnarum depicta erant flumina lugentia, quae Regna » et Provincias referebant; quorum etiam insignia undique » apparebant per utrumque templi latus. Lacrymae ad tumu»lum sic exprimebantur : Quis, gemino Phoebi surgens de cardine, planctus Debetur pietas, quo vindice floruit alma Passim rura, lacus, lacrymarum et flumina, laudes, ANTERIOR HUIUS MOLIS PARS. X. « Infra Phoenicem, in molis apice, haec inscriptio: Ex patrio surgit redivivus funere Phoenix. In superiori coenotaphii taenia, ad latus dextrum stabat » DEFENSIO FIDEI, cuius caput ornatum erat Sacro Galero, qui >> inter margaritas et villosum sericum, ex quibus contextus » videbatur, adiunctam habebat Spiritus Sancti, sub specie >> columbae, effigiem, fartusque erat albis pretiosisque murium » Ponticorum (Armelinas vocant) pellibus nigricantibus, illorum >> caudis ex Galeri margine undique dependentibus; dextra gladium gerebat, cuius capulus et vagina gemmis erant » respersa. E capulo militare pendebat cingulum, pretiosis » item lapillis radians et aurea insigne fibula: quae munera » Summi Pontifices mittere iis Principibus solent, qui in defen» denda Religione orthodoxa strenue se gesserunt, vel ad eam > armis protegendam se accingunt; altera manu vexillum ⚫ tenebat, in quo Christi crucifixi imago apparebat. » XI. « Ad latus sinistrum MONARCHIA AUSTRIACA, dextera » manu varia sceptra gestans, laeva mundi globum : dextero pede galeam premit ; quam Monarchiam Gustavus Adolphus, » Suecorum Rex, aiebat omnium Monarchiarum maximam, » teste Torquato Comite Priorato in Historia Suecica, et Grotio » et Baudio. Inter utramque vero Imperii Hispanici insignia » a plorantibus hinc Austriae, inde Burgundiae geniis tenebantur. In tabella, quae in medio zophori sub Regis 'insignibus erat collocata, haec erat inscriptio : Non sunt immensis opibus venalia fata; Sed rapit et sceptra : suum in Fortuna superbum, XII. «< Inferius ad latus dextrum, secundo gradui inscri» ptum erat hoc epitaphium: » Potentissimo et Invictissimo » Monarchae Austriaco, PHILIPPO IV, Hispaniarum Indiarumque >> Regi Catholico, Neapolis, Siciliae, Hierosolymae, Lusitaniae, Navarrae, Sardiniae, Corsicae, Fortunatarum, aliarum plurium insularum, et terrae firmae, Oceani Atlantici Tha» lassocratori, Archiduci Austriae, Duci Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgi, Lucemburgi, Geldriae, » Mediolani; Comiti Habsburgi, Flandriae, Burgundiae, Arte» siae, Hannoniae, Namurci; Principi Sueviae, Marchioni » Sacri Romani Imperii; Domino Salinarum, Mechliniae etc. » in Asia et Africa Dominatori; Europae totius ex novo orbe Locupletatori; publicae tranquillitatis Fundatori, in utraque » fortuna Magno: quod infinitis gentium undique coniurata>> rum copiis, utriusque Germaniae, Hispaniarum et Augustae D D D » Domus Austriacae (qua nulla ab orbe condito latius regnavit) >> excidium frustra conspirantibus, prope unus, velut clypeus » terra marique obiectus, Sacrum Romanum Imperium, proa>> vitam et orthodoxam Religionem, per annos XL continuos >> invictis armis animisque propugnavit ac propagavit. S. P. Q. Antverpiensis, Patri patriae indulgentissimo, clementissimo, » pacifico, bono Reipublicae Christinae nato, intempestive, » proh dolor! erepto, veris lacrymis insolabiliter dolens, parentabat. >> XIII. In sinistro latere, secus gradus, istud epitaphium legebatur: « Viator, quavis properes, siste gradum, et portento» sam, ab omnibus retro seculis inauditam, Monarcharum Austriacorum, Hispaniarum Indiarumque Regum Catholico>> rum pietatem, et in orthodoxa et proavita Religione propugnanda et propaganda fortitudinem, zelum ac liberalitatem obstupesce. Philippum. Macedoniae Regem, Alexandri magni » patrem, summis in coelum laudibus extulit antiquitas, quod >> ob violata Maiorum Sacra, templo Delphico direpto, cum » Phocensibus Graeciae populis bellum decennale gesserit, quod Sacrum est appellatum. At quid hoc ad incomparabilem Philipporum Hispaniarum, Indiarumque Regum pietatem ? » qui bellum prope seculare, ob violata Maiorum Sacra, cum » Divinae Apostolicae ac Regiae eorumdem Maiestatis perduel>> libus, terra marique gessere; plus quam trecentis nummo>> rum regalium Philippicorum millionibus in illud impensis : >> ut vere cum prisco vate de Rege Philippo dici possit : si solveret ignis Quas dedit immanes sacra in stipendia gazas, Argenti potuere lacus, et flumina fundi. >> Refundat ea tibi ac retribuat, o Sacra ac Divorum manium » soboles, bonorum omnium largitor Deus, qui coronat te in |