Sayfadaki görseller
PDF
ePub

V. Teutonicorum similis, qui Latinorum, successus fuit, quamvis ad duo millia impressorum et licet superessent Cnobbariana triplicis generis pretiique levioris exempla, similiter redempta ut illa: nam et haec distracta sunt omnia, et nostra plura quam mille. Interim ne gravari se querantur assueti pretio leviori, aliaque viliora ex Hollandia sub nomine Antverpiensis alicuius ibi excusa praeoptent, placuit uti minoribus Cnobbarianae officinae laminis, honeste reparatis, iisque brevius aliquod elogium vitae cum alicuius Sancti Patris sentential aptare. Horum cum maxima copia nunc distrahatur, lentius quidem procedunt elegantiora et cariora; sed eo nihil dolet bibliopola, quod ita parcatur maioribus laminis, non nisi magno pretio reparandis, uti reparandae nuper fuerunt propter Germanica suffragia, illud requirentia. Linguae huius versionem pridem inchoatam eisdem aptavit, tandemque absolvit admodum R. P. Wilhelmus Alstdorf, Brigittinorum Hobokanorum Prior, pollicitus per suos calcarienses et Colonienses multam distractionem, cum illa etiam possint compingi in libellos, quibus magis delectantur Germani inferiores ad Rhenum, contenti alias ad menstruam Patronorum sortitionem vilioribus schedulis, per manus Sodalium distribuendis.

VI. Ut autem, quae rem hanc spectant, in unum colligam, non placuit nova nostra Gallice reddenda curare; quia supererant eiusdem idiomatis Cnobbariana complura.

Tandem tamen, quia haec, ante annos multos impressa, post tantam variantis istius linguae mutationem fastidio esse coeperant Gallo-Belgis, quorum usui servire debent; ut his quoque fieret satis, reparatae sunt quaedam Cnobberianae laminae olim gratiores, eisque aptatae; sic ut ita excusa suffragia Gallica leviori pretio venire nunc possint.

VII. Talia dum typis Thieullerianis minusculo charactere cuduntur, licuit curare pro Actis Sanctorum maiusculos typos

Latinos ac Graecos, quibus Iunius inchoaretur; non tamen ita statim quia propria urgebat necessitas prospiciendi Scholis nostris, in quorum usum, sine cunctatione ulla, imprimenda erant rudimenta Latinae linguae, non solum, quae ex nostri Balthazaris Alvari institutione praeleguntur, sed etiam eorumdem explanatio Teutonica Gallicaque; tum eiusdem linguae auctorisque Grammatica et Syntaxis; non item Graeci Iacobi Gretseri institutiones totae, in quatuor divisae libros, grandiori pretio emendos quam huius temporis angustiae patiantur, aut praesens usus exigat. Ex illis ergo, in unum contractis quoad magis necessaria, factum est impressumque Compendium abunde sufficiens illi horae, quae Magistro Graeco datur, et studiosae iuventuti: quam satis est eatenus instrui, quatenus opus est ut adultioribus, cum libuerit, facile sit perficere quod coeperint. Quapropter praeceptis ad nominum verborumque declinationes coniugationesque spectantibus, admixta sunt paucula illa, in quibus syntaxis verborum Graeca discrepat a Latina, et prosodiae Latinae subiunctae etiam sunt pauculae paginae, Graecae poeseos studiosis necessariae.

VIII. His expeditus novus typographus, coepit et hoc anno absolvit tomum primum de Actis Sanctorum Iunii, prodiitque is die ultima Octobris, cum icone frontali nova, cuius explicationem, a variis desideratam, hic accipe: Stat ibi in gradu sublimiori SOCIETAS IESU, in casula Sacerdotali SANCTORUM ACTA collecta et illustrata a suis scriptoribus, ut suavissimum thymiama sustinens in ara, et offerens diiudicanda ECCLESIAE, cui IUSTITIA assidet, et vindicanda contra adversarios, sicuti iidem scriptores ipsa vindicant ab interitu, quem minantur incursiones Barbarorum, priorum seculorum ignorantia, et rerum omnium edax tempus. Post SOCIETATEM, quam, ut pedissequa, comitatur scriptorum eorumdem DILIGENTIA, cum lampade accensa exsurgit PALMA VERITATIS inde

facientis symbolum, cum lemmate: Vera ingenio studioque probata aeternum stabunt.

Idem polliceri videtur pene adstans, velocis eruditique INGENII FACULTAS, capite elato et laureato, atque aeternitatis annulum manu praeferens; dum laboriosi quidam genii nituntur TEMPORI subtrahere, atque rescribere vetera de Sanctis monumenta. Denique in recessu multoque in lumine, surgit PANTHEON Christianum, dum Constantiniano zelo accensi milites, idolorum statuas arasque subvertunt. Porro non fuit de nihilo quod Ecclesiae iudicium eo tempore appellandum censuerint Auctores, quo edita ab iis eatenus Acta, non iam solis aemulorum dicteriis proscindebantur, sed calumniis atrocissimis ante suprema tribunalia impetebantur, ut multiplicis, non solum erroris, sed etiam haeresis rea.

In horum patrocinium cum sese, tam Romae quam in Hispania, erigeret eruditae veritatis zelator potentissimus LEOPOLDUS Augustus, Romanorum Imperator, visum est nulli potius inscribendum primum, quod hoc anno prodibat, dicti mensis volumen. Praemunitur illud Apologeticis quibusdam scriptis Conradi Ianningi nostri, quadruplici adversariorum Antirrhetico oppositis; de iis tamen in Dedicatoria epistola nulla fit mentio; sed ea tota occupatur gratulando victorias, interim dum haec Acta scribuntur, de Turcis relatas, et plures apprecando quas quia dignum est commemorari his in Annalibus nostris, ubi toties mentio fit plausuum a piis Antverpiensibus datorum ad laetissima de iis nuntia, ipsam epistolam hic legendam accipe, prout praeponitur ipsius Imperatoris effigiei, pariter spectandae, sic exordiens.

IX. « Iunius hic mensis merito appellatur Natalis. Natalis quippe est Sancti, cuius unius, praeter Dei-hominis Deique Matris, regnantium in coelis omnium Nativitas celebratur in terris, IOANNIS BAPTISTAE, quo non surrexit maior inter natos

mulierum. Natalis idem est gloriosi, cuius unius, post summum Christi Domini Vicarium, regnantium in terris omnium, Nativitas praecipue celebranda venit, LEOPOLDI IGNATII, quo non surrexit maior inter genitos Imperatorum. Istius Sancti Ioannis Baptistae sanctissimam Nativitatem colimus hoc mense. Huius gloriosi Leopoldi auspicatissimam Nativitatem annua memoria ac gratulatione recolimus hoc eodem mense, quem et Augustissimo eius Nomini officiose dedicamus impares quidem illustrare pro merito Nativitatem vitamque Ioannis, quam Digitus Dei in sacro Textu eminenter descripsit: nec minus impares illustrare Nativitatem gestaque Leopoldi, quae omnium in ore oculisque versantur adhuc, et clarius conspiciuntur in se, quam exprimi in tabula possint. Auditae in Nativitate Ioannis semel fuere gratulantium vicinorum et cognatorum laetae voces. Audiuntur illae quotannis in Natali Caesaris iteratae, gratulantibus ei Principibus, applaudentibus subditis, gaudentibus exteris, mirantibus universis; qui ex praeteritis eius gestis futura metientes, tacito secum animo pensitant quod illi de Ioanne palam interrogabant: Quis, putas, Caesar iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Ita est. Et quidem tam multipliciter manus Domini Tecum fuit (Ad Te convertimur et nos, in hoc quinquagesimo quinto Natali tuo, gratulabundi, Augustissime atque Invictissime Imperator) ut non inferiora deinceps sperari possint Tibi, quam eluxerunt in Ioanne; certe, ut maiora, quam hactenus in Te manus Domini operata est, sperari de cetero possint, et immortalia. »

X. « Nempe manus Domini Tecum fuit, quando, hominibus ita disponentibus, ecclesiasticum amplexurus statum, iam habitu ecclesiasticus, a Domino ad Imperii solium, praeter hominum exspectationem, anno Christi M.DC.LVIII, iuvenili in aetate, elevatus es; uti puer David, praeter spem suam et opinionem omnium, a pedo pastorali ad sceptrum Israel.

Manus Domini Tecum fuit, quando gravibus aliquoties infirmitatibus olim pressus, non sine vitae discrimine, variis insuper insidiis appetitus, proditores non paucos expertus, ope Dei semper ab infirmitatibus convaluisti, insidias declinasti, proditores detexisti, comprehendisti, punivisti; mitius tamen, pro innata clementia tua, quam delicti gravitas et reorum impietas merebatur; Clementiae divinae, infra meritum punientis peccata hominum, aemulator. Manus Domini Tecum fuit, quando magni Hispaniarum Regis Philippi IV, utriusque orbis Monarchae, filiam, Margaritam Mariam Theresiam, Caesareum introducturus in torum, obstacula varia, ardua, et diuturna, desperantibus eventum hominibus, iuvante Deo, feliciter perrupisti; sponsam tandem adduxisti, alter Iacob alteram Rachelem, breviori tamen impendio temporis; ac prolem inde suscepisti suavissimam, novum Bavaricae Domui daturam heredem. Manus Domini Tecum fuit, quando una alteraque cara coniuge praematuro fato ereptis, nullum post se relinquentibus heredem masculum, interitura timebatur Augustissima Familia; nisi Dominus tertiam superinductam, Eleonoram Magdalenam Theresiam Neoburgicam, longiore vita et multiplici prole, deliciis Augustissimi Patris, in spem serae posteritatis, liberaliter beasset: atque o beet adhuc ! Manus Domini, si umquam alias, Tecum fuit, quando (ita laetis tristia miscet Deus) Passaviam, cum cara coniuge et liberis, Te contulisti, victo ad Arrabonem fluvium exercitu tuo, Ipse invictus; cincta diutina obsidione, et tantum non cadente Vienna, Ipse erectus; trepidante Christiano orbe, Ipse intrepidus; fractis omnium animis, Ipse constans; illo eodem in sacello, prodigiis Magnae Dei Matris celebri, ubi aliquot abinde annis laetus laetam duxeras, tunc fisus Deo consolabaris moestam; affore e coelis opem; premi iustos, non opprimi; probandos homines adversis, ut aurum igni,

« ÖncekiDevam »