Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Transilvaniam cum Hungaria connexuisti; nobisque dedisti copiam inquirendi in monumentum sepulcrale Sancti Ladislai, Hungariae Regis, illic magnifice olim conditi, et hoc Iunio mense a nobis illustrandi,

Nonagesimo tertio, pactis conditionibus, Tibi dedita fuit arx firmissima lena, et cum ipsa accessio facta est immensi

tractus terrarum.

Nonagesimo quarto, militavit Tibi aether, nubes, et pluviae, ignominiosam hostes in fugam coniicientes, ad PetriVaradinum.

Nonagesimo quinto, hoc ipso, quo scribimus, vix inchoato, Tibi se Iulia offert, bono omine, pro strena; secuturo, uti speramus, pro natali dono, Temesvarino; expulsis e tota Hungaria ultra Danubium ac Savum Turcis, quo securius feliciusque imposterum possis regnare.

Atque haec suggerit Iunius, S. Ioanni Baptistae, idem et Sacrae Maiestati tuae natalis mensis; quo praedicentur magnalia, quae manus Domini cum utroque noscitur mirabiliter operata esse sive propria id ipsi impetraveritis virtute, sive meritis Maiorum. Uterque enim gens Sanctorum estis: Ioannes quidem a sancto patre ac matre genitus; Leopoldus vero a sanctis Maioribus prognatus: quibus etiam annumeres licet, qui sancta sancte venerati, Sanctorum Reliquias sollicite quaesiverunt transtuleruntque. Paucorum ex hoc numero nunc memorem me faciunt prae ceteris Sancti duo, quorum gesta pulcherrima hoc ipso priore Iunii tomo leguntur illustrata, Norbertus atque Morandus; religiosissimorum Ordinum, alter Canonicorum Praemonstratensium Institutor, alter Cluniacensium Monachorum Thaumaturgus; uterque Domui Austriacae obstrictissimus, quod huius pietate ac opera sacrae ipsorum Reliquiae in tutiora loca translatae, celebriusque cultae fuerint. Fuit quippe Augustissimus Imperator Ferdinandus II,

gloriosae memoriae, qui sacra Norberti lipsana, in honoratiore loco inter acatholicos Magdeburgenses, fugientibus inde fugatisve Religiosis Ordinis eius viris, relicta, interposita auctoritate Caesarea, missaque ac iterata super ea re legatione Magdeburgum, sibi petiit, obtinuit, Pragam transtulit, et honorificentissime ibidem reponenda curavit. Fuerunt pariter Austriaci Principes religiosissimi, Fredericus senior, et Sigismundus, eius filius, Comites Tyrolenses ac Ferretani; nec non Fredericus iunior, praedicti nepos, Imperator, nominis sui tertius; qui S. Morandum singulari veneratione prosecuti, argenteam ei statuam bipedalem, et magnum frumenti, cerae, atque auri pondus offerendum; insuper Vitam eius describendam, et sacrum caput transferendum Viennam curarunt. De S. Ladislao, Rege, aliisque provinciarum tuarum ac familiae Sanctis, frequens lectio recurret secuturis in voluminibus. Interea Sanctis, quos modo dixi, sacrae Maiestatis tuae et Familiae tutelam, finiumque patentissimae ditionis custodiam committimus. S. Ladislao, Varadini sepulto, fines committimus Orientales: S. Norberto, Pragae honorifice conservato, Boreales: S. Morando, per Alsatiam Suntgoviamque, Habsburgico-Austriacae Genti natales provincias, mirabilibus prodigiis et corporis sui depositione celebri, Occidentales. Meridionales tutabitur, quo extendis imperium, mare ipsum; donec Manus Domini, quae tecum tam mirabiliter protendere dominium tuum coepit, illud porro tam late protendat, ut aliquando domineris a mari usque ad mare. Ita optamus, vovemus, atque oramus Dominatorem Dominantium. Antverpiae in Sacri Romani Imperii Marchionatu, vi Kalendas Maias M.DC.LXXXXV, vota eadem nostra cum primo hoc Sanctorum Iunii tomo in proximo Natali tuo Tibi stituri, oblaturi, atque iteraturi saepius.

AUGUSTISSIMAE ET SACRATISSIMAE MAIESTATIS TUAE

Devotissimi: Daniel Papebrochius, Franciscus Baertius, Conradus Ianningus, Societatis Iesu.

XII. Adeo gratum Augustissimo munus id fuit, ut continuo coeperit cogitare de annua pensione constituenda alendis tribus quatuorve scriptoribus, unice vacaturis operi suo, hactenus Professae Domus paupertatem gravantibus, ideoque inter eiusdem Domus munia, ceteris communia, varie occupandis. Ita is illorum Maecenas perpetuus dici voluit et esse coepit.

Magnis exhinc animis exorsi sumus etiam secundum Tomum Iunii praelo Thieulleriano committere ac promovere, patremfamilias adiuvante primogenito sibi synonymo Henrico, duabusque adductis ab uxore secunda privignis, et ex eadem genito Ludovico, qui patre, sub annum M.DC.XCVI, die xxi Septembris, mortuo, transgressus ad studia litterarum, Ordinem Minorum petiit obtinuitque, laudabilem in eo tenens, etiam nunc iam sacerdos, cursum, interim dum vidua mater, mariti coeptum prosequebatur, postquam ab ea secesserat privignus Henricus, propriam sibi instruere typographiam, ducta uxore, exorsus. Sic illa, cum liberis ex priori marito, perrexit in opere, donec anno M.DCC.I praedictum Tomum secundum et tertium absolvit, ex eiusdem Caesaris voluntate inscriptos lectissimae eius coniugi filiorumque primogenito cum Dedicatoriis. Harum prior sic dirigitur ELEONORAE, Romanorum Imperatrici semper Augustae:

Tertium recurrit Iunius, Leopoldo, Romanorum Imperatori semper Augusto, Austriaco, Clementi, Pio, Felici, Victori, Natalis Mensis, ex quo Tomum de Actis Sanctorum Iunii primum, Augustissimo Nomini inscriptum, debita cum reverentia obtulimus Maiestati eius, ipso die Natali, gratulantium, et plurimos Felicis Imperii Annos precantium votis nostra

28

V

38

coniungentes. Interea alter eiusdem Iunii Tomus, non solum alteram mensis Natalis partem, sed diem quoque ipsum Natalem complexus, prodit in lucem; potiori iure quam primus, offerendus illi, cuius auspicatissimum toti Christiano orbi Natalem includit; offerendus autem (quo gratius sit munus) sub nomine Tuo, Tuasque per manus, Eleonora Magdalena Theresa, Imperatrix semper Augusta, Coniugi similis pietate, clementia, felicitate, et particeps victoriarum eius. Neque enim par est, ut, quae cetera Coniugi similis es, bonorumque particeps, non etiam partem cum ipso habeas in Actis et patrocinio Sanctorum. Quamobrem, uti primus, quem diximus, Junii Tomus Augustissimo Imperatori meruit inscribi; ita proximus hic Tomus ambit nomen praeferre Tuum Augustissimae Imperatricis, et per Te gratius fieri munus Maiestati Caesareae. Nulla dubites: gratius fiet munus Imperatori, quod porrigitur ab Imperatrice; gratius porro Coniugi, quod transit per manum Coniugis dilectissimae; per illam manum, quae manui Caesareae olim iuncta Passavii, die xvi Decembris M.DC.LXXVI (iuvat enim auspicatissimi nexus, et temporis, et loci meminisse) Sacramentum confecit magnum in Christo et in Ecclesia. Gratius etiam reddetur munus ex natura sua; quia sacrum est, quia speculum virtutum omnium exhibet, quia imitationem Sanctorum docet, quia ducit ad felicitatem, tam in terris veram, quam in coelis sempiternam. Gratiam ei addet praeclara S. Bardonis, Archiepiscopi Moguntini, Vita, a Caesare nobis data manuscripta, hic Caesari reddenda typis cusa atque illustrata. Vita namque ista, nuspiam terrarum eatenus reperta, licet a Serrario aliisque rerum Moguntinarum scriptoribus plurimum desiderata diligenterque requisita, cum Junius hic mensis praelo nuper parandus erat, perlustrantibus nobis Viennae Bibliothecam Caesaream, ex improviso se stitit vetusto in codice. Voluisse diceres erui e tenebris diutinis

Sanctum, et suum suo die locum obtinere inter alia Sanctorum Acta. Augebit gratiam muneri, quod, praeter generosos Christi pugiles, Primum atque Felicianum, quorum sacro Natali natus, et patrocinia expertus, Feliciani quoque nomen, felici omine, sortitus est Caesar; producantur in hoc Tomo atque illustrentur, non solum noti, sed etiam ignoti hactenus mundo Sancti, quotquot Caesareum Natalem beato exitu suo clariorem fecerunt, coelo renati. Attamen prae ceteris omnibus gratum accidet, quod nobilis heroina, Sanctorum Romani Imperii Regnique Hungarici Imperatorum atque Regum, ipsius Leopoldi Decessorum, sanguine illustris, imitatione virtutum illustrior, sanctitate illustrissima, Regina Scotiae, MARGARITA, hic resplendens uti sol inter reliqua sidera, parelion faciat in ELEONORA. Spendidiores quippe radii alterius in altera sic relucent, ut dum illius virtutes compendio recenset antiquus Historicus, tuas, Augustissima Imperatrix, coloribus suis. expressisse, ac Caesari orbique toti, velut in tabula spectandas mirandasque, proposuisse videri possit; sic scribens: Pietatis, Justitiae, Pacis et Caritatis cultrix exstitit devota; frequens in orationibus, corpus vigiliis et ieiuniis maceravit, ecclesias et monasteria ditavit; Servos et Ancillas Dei dilexit et honoravit; esurientibus panem frangebat; nudos vestiebat; omnibus peregrinis, ad se venientibus, hospitia, vestimenta et alimenta praebebat; et Deum tota mente diligebat. In Margarita igitur mirari poterit Leopoldus quod habet in ELEONORA; mirari poterit in Regina quod clarius elucet in Imperatrice; mirari in Consanguinea remota quod adest in Coniuge propinqua. In Margarita mirabitur Providentiam divinam, quae plerumque humiliat priusquam exaltet, perque adversa probat, ut dignos se suisque donis efficiat. Margarita enim, per matrem Agatham, Sanctorum Imperatorum Henrici atque Cunegundis, Sanctorumque Hungariae Regum Stephani et Emmerici, Proneptis

« ÖncekiDevam »