Sayfadaki görseller
PDF
ePub

aut Consobrina, in Pannonia luci data, inde ad avitam Angliae Coronam cum patre Eduardo evocata; mox autem regno illo suo cum suis pulsa, navi marique commissa, foeda tempestate iactata, in Scotiam tandem eiecta; ibi aerumnarum suarum finem invenit, ubi novam miseriarum Iliadem timere potuerat; ibi corona aliena apud exteros redimita fuit, postquam sua Angliae a suis iniuste privata fuerat; ibi Regem obtinuit maritum, quae paulo ante Regem fugerat, regni sui invasorem ludente scilicet rebus in humanis mirabiliter divina Potentia et Providentia.

Nolim hic ego Natali Caesareo obsessam Viennam, et quae inde consecuta sunt tristia, reminisci :

Nam dicenda bono sunt bona verba die.

Qui non cecidit, non resurgit; adversa numquam passus, non meruit prospera; nisi praecesserit pugna, nemo potitur victoria. Quia Deo acceptus erat Tobias, necesse fuit ut tentatio probaret eum. Imo, nonne ipsum oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Reflectamus igitur oculos potius, uti debemus, ad Providentiam divinam, quae talia permisit fieri, ut probaret suos; permisit obsideri Viennam, ut gloriosius liberaret; permisit periclitari civitatem unam, ut Victori panderet viam ad occupandum multas? Quid enim evenit? Nonne tristitia, ex bimestri obsidione Viennae nata, peperere continuatam annis iam quindecim, et in seros posteros continuandam laetitiam? Nonne perpetuam peperere victoriarum admirabilium seriem, et primam quidem ad Viennam ipsam, ut ubi tristia coeperant, inde laeta mox initium ducerent; alteram prope Barcanum, tertiam in conspectu Vatziae; quartam, quintam et sextam non procul a Buda Regia; septimam, ad moenia

Strigonii; octavam, Dardam inter et Paludes; nonam decimamque, in Bosnia; tres inde alias, in Servia; decimam quartam ad Salankemum; decimam quintam, ad Petri-Varadinum, sine pugna, noctu fugientibus turpiter inimicis; decimam sextam denique (ut minus memorabiles praeteream) nuper ad Zentham et Tibiscum, caesis, ut ipsi fatentur hostes, quasi triginta millibus in loco praelii? Nonne eadem mala urbes innumerabiles peperere? Strigonium, Archiepiscopalem; Budam, Sedem Regiam, Agrium, Albam-regalem, Sighetum, Canisiam, Varadinum-grande, lenam, Giulam, arces prope inexpugnabiles. Peperere insuper Veroviziam, Debrecinum, Zolnocum, Vicegradum, Quinque-Ecclesias, Novigradum, Simonthornam, Segedinum, Dardam, Caposvarinum, Essecum, Possegam, Mocum, Petri-Varadinum, Lippam, et quidquid denique Urbium Hungaria, quidquid Sclavonia, quidquid Transilvania, amplissima Regna, continent. Et ne Austriacae Domui soli pareret aliquid Vienna obsessa, peperit etiam Ottomanicae; et quidem Imperatores, brevi tempore plures, sed ut essent plures Imperatores, victoriarum Austriacarum, et occupatarum Urbium, spectatores ac testes, omni exceptione maiores.

Redeo ad Margaritam. Mirabitur in ea LEOPOLDUS Reginam, Maiestatem suam infra caritatis officia ponentem; e Solio regali ad pauperes alacriter descendentem, ad eorum pedes procumbentem; ipsos lavantem, tergentem, osculantem; famelicis cibum, sitientibus potum, nudis vestimenta, indigis quibusque necessaria propriis manibus liberaliter porrigentem; in miseris, tamquam in membris suis, intuentem Illum qui Caritate perpetua dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Verum magis haec mirabilia sunt in Imperatrice, cuius opera caritatis non sic occulere possunt penetralia domus, quin foras erumpant; utcumque Caesar, Coniugis caritatem. miratus in corde suo, aliique conscii altum sileant. Nam ipsi

pauperes, quibus pedes laverunt, mensam straverunt, cibos apposuerunt, stipem liberaliter erogaverunt Augustissimae manus, non sinunt omnia ignorari. Potest etiam, quid Mater hoc in genere faciat, facile coniici ex publicis operibus filiorum et filiarum, quos docet ipsa Natali quemque suo tot pueris egenis, quot ipsi tunc annos numerant, mensam parare, manducantibus ministrare, bibentibus fundere, saturis stipem elargiri.

Eadem Margaritae caritas, intuita in Illum, qui propter nos egenus factus est cum esset dives; tenerius etiam diligebat pauperis Christi, per voluntariam rerum terrenarum abdicationem, imitatores religiosos. His, exorato Rege, amplissimum fundavit coenobium, eo loco ubi matrimonium contraxit : hos fovebat, ut Mater; alebat, ut Nutrix; tutabatur, ut Regina : imo et delicium Matris, et Gaudium Nutricis, et corona Reginae audiebant isti. Quid vero ELEONORA? An ullum in tota Vienna monasterium est, ubi ipsa non habeat delicias? singula quotanuis ingreditur; incolas praesentia sua solatur, epulo recreat, cum ipsis accumbit, pia Mater, sedula Nutrix, in nullo Margaritae inferior, superior dignitate. Quot ipsa nobiles pedisequas suas religionis amore inflammavit, inter aulae delicias virtutum religiosarum exemplar facta? quot Virgines a latere suo principes, contemnere mundi vanitatem doctas, ad parthenonem traduxit, Deo perpetuum consecrandas! Sed an unum solummodo suis precibus obtinuit fundandum Coenobium? Quotquot surgere aut resurgere Templa, Monasteria, Episcopatus vident Hungaria, Slavonia, Transilvania, merito dicam Ipsius Coniugisque deberi votis, orationibus et ieiuniis; quibus magis quam armis subiugata sunt Regna ista; praeterquam quod eorumdem liberalitas fundos, praedia, reditus denuo assignaverit pro sustentatione Ecclesiasticorum, Religiosorum, Episcoporumque, illic in Vinea Domini nova laborantium. Quis Ordo Religiosus ibi non accepit iam, aut accepturus

est Monasteria plura? Certe, Societas nostra iam introducta est in Strigonium, Budam, Albam-regalem, Sigetum, QuinqueEcclesias, Canifam, Esekinum, Petri-Varadinum. Agriam, Varadinum-grande, praeter Missiones, tum in Transilvania, tum aliis in locis constitutas.

Hactenus Reginae, atque Imperatricis erga mortales miserosque exercita Caritas, quanta fuit erga immortales, in gloria coelesti Beatos ! Quanta erga Christum Dominum, in Cruce mortuum, in Eucharistia vivum! Quanta erga Unum in Trinitate ac Trinum in Unitate Deum, Regem regum ac Dominum dominantium! Ambae, praeter Coelites alios, magnam Dei Matrem praecipuo amore a teneris prosecutae, ipsam sibi adultiores elegere matrem: cuius etiam praesentem toties expertae sunt opem, quoties facili partu laetae matres factae sunt ipsae. An nos, qui novimus, sub eiusdem magnae Matris tutela omnes alterius liberos vitam pientissime actam fine beato conclusisse, et eorum aliquos etiam miraculis claruisse; praesagire non possumus, paria alterius quoque liberos manere fata; quia par Matrum in educando cura; par omnium in Virginem Dei genitricem affectus, obsequia paria? Tam enim Virginem hi nunc, quam illi olim, docentur a pia matre maternis virtutibus colere, salutare verbis angelicis, invocare ardentibus votis, imitari congruis moribus, et toti urbi orbique exemplum praebere pietatis Marianae. Ea vero, si unquam alias, praebent illis festis Marianis, quibus cum piissimis Parentibus procedunt ad venerandam, inter musicorum concentus, magnam Dei Matrem, et illibatam Virginem, spatiosa in area ante templum Societatis Iesu (vidimus enim) sublimi columnae, avorum Imperatorum iubente pietate, impositam.

Nihilo remissior caritas Margaritae fuit, aut est ELEONORAE, erga Christum Dominum eiusque salutiferam Crucem. Hanc enim utraque in adversis confugium, in luctu solatium, in

persecutionibus suis asylum expertae, eamdem in prosperis laetisque mirum in modum exaltaverunt; illa quidem, Nigram (ita vocabant) toto Regno celeberrimam Crucem Ecclesiae a se aedificatae donando: haec vero, sodalitium ab altera Eleonora, Imperatrice Vidua, institutum, piissime prosequendo, sub appellatione Sanctissimae Crucis ; cui mox illustriores quaeque ac principes feminae nomina dederunt; ipsa vero praeesse etiam dignata fuit, raro inter imperatrices exemplo; congregatque statis temporibus adscriptas Sodales in ecclesia Domus Professae Societatis Iesu, ad id destinata; ubi constituta per leges munia pietatis, tanta populi spectantis utilitate, quanta admiratione, publice et religiose, Ipsa duce, ab omnibus obeuntur.

Alterum Amoris divini erga homines, et reciproci Margaritae erga Deum Amoris mysterium, Eucharistiae Sacramentum, quo sanctius est, eo doluit magis Regina, vix ab incolis Scotiae, aut ne vix quidem quotannis sumi, causantibus indignitatem suam sed brevi ipsos, tam per se quam per divini verbi praecones, errorem dedocuit, torporem desidibus excussit, melius instructis desiderium Eucharistiae ingeneravit; iamque recte dispositos, exemplo suo ad illam crebro sumendam adduxit. Feliciorem hac in parte subditorum suorum, Eucharistiam sedulo venerantium et frequentantium, sortem, Viennam advecta, reperit Eleonora civitatem scilicet ingressa Austriacam. Illum tamen ipsum laudabilem usum atque venerationem, quantum auxit Imperatrix, Eucharistiam crebro, etiam publice, sumendo, et in supplicationibus cum Augustissima familia comitando! Quale spectaculum, oculis etiam divinis dignum! videre Imperatorem orbis Christiani, eiusdemque orbis imperatricem prodire in publicum pedites, obire compita civitatis supplicabundos; illum quidem, praecedentibus, praeter Principum nobilem catervam, generosis filiis Carolo, Archiduce Austriae, et Iosepho, Romanorum atque

« ÖncekiDevam »