Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Augusto Rege, in Serenissimis Germanis Tuis, orbis Christianus videt cum admiratione universus; et saepe oculis vidisti Ipse Tuis, et exemplo monstrasti. Quae enim in Legibus suis, tum sibi, tum aliis familiae Regiae praescribit Rex Iacobus, de religione in Deum, de veneratione Sanctorum, de cura animi, de exercitiis pietatis, de caritate in pauperes, aliaque eius generis plura, nescio profecto an accuratius ipse scripserit, an observata fuerint Domi Tuae.

Vidit quippe in illa Maiestas Vestra familiam, orbi terrarum imperantem, praecipua sollicitudine satagere necubi suorum aliquis offendat Deum. Vidit domesticos inter parietes ab illa tot obiri devotionis opera, et tam religiose, ut religiosa in domo vix plura aut maiori cum reverentia possint. Vidit, et tota quanta est Vienna quotannis videt, publica eiusdem Familiae Tuae exercitia pietatis constantissime peragi plena in luce, sive illa obeunda sint ad Pyramidem sanctissimae atque adorandae Triados, a religiosissimo Patre Tuo recens erectam; sive in sodalitio sanctae Crucis, ubi pientissima Mater Tua praesidere amat; sive coram statua Deiparae Virginis, sine macula contagionis conceptae, ab Avo Tuo gloriosae memoriae Ferdinando III sublimi columnae imposita: sive in publicis totius urbis supplicationibus; sive in solemnioribus Ordinum Religiosorum festis, sive aliis locis temporibusve. Talia, inquam, Auguste Rex, vidisti in Parentibus, didicisti a Parentibus, una fecisti cum Parentibus Adolescens; atque ita Tibi crevit in Familia tam sancta cum aetate pietas, cum notitia Dei odium peccati, cum numero annorum exercitia bonorum operum ac Regiae virtutes. Testis mihi sit auspicatissimus dies, septimus Kalendas Augusti, gloriosae Dei Genitricis Matri sacer, et Maiestati Vestrae Natalis. Vidit ille dies incrementa pietatis virtutumque Tuarum, cum recurrens per annos singulos vidit Serenissimum 10SEPHUM celebrare

Natalem suum, vocatis ad Regias epulas tot pauperibus, quot ipse annos tunc complebat aetatis; quibus et cibos apponebat ad manducandum, et vinum fundebat ad bibendum; exorsus ministerium tam pulchrum in filio Imperatoris Romani, quam est vile in servo, ab ipsa propemodum infantia et uberibus nutricis: quod et pulchrius reddidisti, cum anno aetatis decimo Rex Hungariae coronatus, atque una in corona regna decem complexus; proximo inde Natali Tuo decem pauperibus, eadem manu, qua modo sceptrum regale exceperas, in mensa, uti solebas, servivisti seposita corona; nisi dicere malimus, pro una corona decem acquisivisse Maiestatem Tuam, per ministerium gloriosae humilitatis et caritatis, totidem pauperibus impensum; ut par numerus Coronarum foret ac regnorum. Perrexisti deinde annis singulis pro numero Natalium augere etiam numerum pauperum; et perrexit similiter Deus augere numerum Coronarum, superaddens post biennium omnibus fulgentiorem Regis Romanorum et Germaniae; ut videri possit in sensum absolutum commutare velle, quod sub conditione pridem cecinit, quando decennis regale sceptrum et coronam Hungariae, eique annexorum regnorum portare coepisti, ingeniosus poeta:

Tot numeras, Iosephe, annos quot sceptra recenses,
Quando annus decimus dat tibi regna decem;

Annis et sceptris paribus si crescere pergis,

Unus ad imperium non satis orbis erit.

Quid neget virtuti Tuae, iam adulti, Deus, qui pietatem pene infantis tot sceptris coronisque remuneratus est? quique Te et nasci voluit inter strepitus bellorum, et adolescere inter victorias, et extendere terminos Hungariae Tuae adhuc adolescentem, quousque viri, quantumvis bellicosi, Progenitores

Tui, penetrare numquam potuerunt; qui denique corpus Tibi paravit laboribus aptum, ferendisque assuetum; et, quod summum est, animo indidit victricem illam virtutem, Religionem erga sanctissimum Eucharistiae mysterium singularem. Quae virtus, ut summa sit, semperque fuerit in Domo Tua, a Maioribus veluti cum sanguine propagata ad nepotes, nescio quomodo primas obtinet in animo Maiestatis Vestrae, ut, nescia arctis claudi penetralibus pectoris, Tibi ac Deo solis nota, eluctetur subinde prodeatque in publicum, ac totam rapiat in admirationem Tui suique Viennam, spectantem Dominum suum Archiducem, Hungariaeque et Romanorum Regem, publicis in viis genibus flexum, venerari sacram Eucharistiam. Rapuit certe tunc, cum anno superiore Idibus Iulii exhibuit spectaculum Deo dignum, Sanctis imitandum; Maiestatem Tuam campestri habitu citatissimo cursu per civitatem Leopoldinam a venatione redeuntem, ad conspectum sanctissimi Sacramenti, quod forte illac ad moribundum portabatur, sistere continuo equos, desilire primam e curru, sequentibus exemplum comitibus, procumbere humi, atque inclinato reverenter capite, pronam adorare comitarique sub velamine panis, quem regnare credimus in coelis, Deum atque hominem Christum Iesum. Dixisses nobilem Venatorem laqueis suis, aut sui potius in Deum amoris atque religionis, captum et irretitum teneri. Haec eadem victrix illa virtus est, quae meruit in Rudolfo Habsburgico, a quatuor et amplius seculis, Coronam Imperialem: haec ipsam in tot Augustissimis Posteris eius continuata serie conservavit haec eamdem in Augustissimo Parente Tuo Augustiorem fecit, capta Buda debellatoque magna parte Imperio Turcico: haec, quod superest debellandum, subiiciet victricibus Maiestatis Tuae armis (ita ominor voveoque, et memorata virtus Tua promittit) donec etiam capiantur Belgradum atque Byzantium. Nam

Integra devictis ut sit victoria Turcis,

Littera Christicolis B capienda ter est.

Capta Buda est: superest Belgradum et Regia magni
Moenia Byzanti: cetera ludus erunt;

Tuis nempe, Rex Magne, armis; Tuae in Deum Religioni, in Eucharistiam Pietati. Quod enim Maioribus Tuis domi militiaeque et pluribus in hocce tomo Sanctis, illa Pietas praestitit; hoc Tibi Tuo promittit; si non et praestare coeperit saltem Domi, cum binos biennio promeruit Tibi liberos, delicias Parentum, solamen Avorum, columen Augustissimae Domus, votum bonorum omnium; ut securius speres, parem militiae fortunam, Deo ac Te ducibus, aliquando fore. Eo conferent quoque plurimum exempla atque intercessiones Sanctorum, qui in hoc tomo veniunt ad Maiestatem Vestram, initio novi huius seculi,

MECAENATE LEOPOLDO I,

Augustissimo Augustae Maiestatis Vestrae Genitore: ut seculum quidem Tibi faciant Sancti illi a principio fortunatissimum totum tomum vero, in quo veniunt, faciat Tibi gratiorem Augustissimus Mecaenas, per cuius sacratas manus audet ipsum, qua par est reverentia, offerre

Augustae Maiestati Vestrae Devotissimus cliens,
CONRADUS JANNINGUS

Cum magistro suo, DANIELE PAPEBROCHIO

Et collegis, FRANCISCO BAERTIO et FRANCISCO VERHOVIO, e Societate Iesu.

Ita tunc erant res nostrae, cum ad opus Sanctorum velut quadriiuges applicati, speraremus commendatum nobis gloriae coelestis currum celerius provehendum. Sed tam bonam

spem praecidit mors, quae Petrum Iacobs, Typographum, florentis aetatis sed exiguae pridem valetudinis iuvenem, sustulit anno M.D.CC.I, XXIX Martii, priusquam Tomum quartum Iunii eidem Augustissimo, iam Imperatori post Patrem, sistere possemus. Factum id tamen postea est cum hac Epistola : Tertium de Actis Sanctorum Iunii Tomum, Augusti Romanorum, Germaniae et Hungariae Regis nomini, Tuo inquam, Augustissime IOSEPHE, non ita pridem inscriptum, subsequitur nunc in lucem quartus; qui viam sibi per Tomum priorem usque ad solium Maiestatis Tuac apertam conspiciens, properat eodem etiam ipse; cupidus gratulari Maiestati Tuae novum gloriae incrementum, et salutare Imperatorem. Eo quippe Te, post editum Tomum tertium, constituit firmavitque divina Bonitas honoris ac venerationis gradu, ut altior, quo ascendas, in terris nullus sit. Adducit idem Tomus, tamquam stipendiarius Maiestati Tuae, novum subsidium e coelesti militia Sanctorum, qui et acquisitum gloriae culmen Tibi potentia sua tueantur inter mortales in terris, et ad gloriam in coelo sempiternam ducant exemplis suis, et sublevent sua virtute. In his sunt, qui praeliando hic praelia Domini, coelum victores ingressi sunt; in his, qui per terrenos honores gradum fecerunt sibi, monstraveruntque posteris, ad gloriam coelestem; in his, qui sago togaeque idonei, suos sua manu defenderunt in bello, et aequis legibus moderati sunt in pace; pacemque acquisiverunt ipsi aeternam. Atque haec Tua quoque sunt opera, Augustissime Imperator, quae incrementa quotidie capiunt, perficienturque exemplis Sanctorum in perfectum diem.

Fit item mentio hoc in Tomo multorum, qui vinculo sanguinis Maiestati Tuae coniunguntur. Hos inter eminent, sanctissimae vitae et Instituti Sorores tres, Reginae ac Virgines, Magdalena, Margarita, Helena, Ferdinandi I Imperatoris

« ÖncekiDevam »