Sayfadaki görseller
PDF
ePub

etiam e coelo eosdem advocabat Sanctos in adiutorium sibi contra hostes suos. Quo et factum est, ut nihilo pauciora suo tempore, quam olim S. Ladislaus, imo etiam plura, Deo adiuvante, vicerit praelia, expugnaverit civitates, subegerit regiones. Orabat nempe Caesar, et orante ipso, quod olim Moysi accidit, Duces eius reportabant victorias. Redeo ad Reginas, parelia Tua, Augustissima Imperatrix; quarum splendor virtutum eo clarius in Maiestate Tua micat, latiusque per orbem diffunditur, quo sublimiori resides throno. Omnes illae videri possunt insculptae in Columna Tua coronata, supereminente Crucis salutiferae signo, quibus pro symbolo uteris cum hoc adscripto lemmate RECTE ET CONSTANTER. Rectitudo quippe operum Tuorum respicit, ceu columna, coelum; Constantia vero in operando, opera ipsa quotidiana coronat, et quidem, per virtutem Crucis, corona gloriae aeternae. Vis commemorem singula quae recte operaris? Non ausim equidem; ne videar ad gratiam loqui, aut modestiae Tuae molestus sim.

Audebit autem absque eiusmodi metu, pridem vita functus, Venantius Fortunatus, Pictaviensis Episcopus; qui, dum annis abhinc plus quam mille et centum, poematibus suis Reginam laudavit Theodechildem praedictam; si iusta trutina appendantur eius encomia, Tua procul prospexisse, et in Theodechilde celebranda sumpsisse gesta, videri potest: ita conveniunt omnia inter se laudum praeconia. Audi igitur, non me, sed sacrum Poetam illum, eumdemque Episcopum, sanctitate vitae et eruditione etiam sacra eximium, suis modulis, praeter paucula verba, sic canentem:

Inclyta progenies, Regali stirpe coruscans!

Cui celsum a proavis nomen origo dedit.

Currit in orbe volans, generis nova gloria vestri,
Electorali patruus axe micans.

Sed quamvis niteat generosa propago parentum,
Moribus ex vestris multiplicatur honor.
Cernimus in Vobis quidquid laudatur in illis :
Ornasti antiquum, Amalaberga 1, genus.
Mens veneranda, decens, solers, pia, cara, benigna :
Cum sis prole potens, gratia maior adest.
Evitans odii causas micat ampla potestas;
Qua terrore minus, plus in amore venis.
Mitis ab ore sonus, suavissima dicta resultant,
Verbaque colloquii sunt quasi mella favi.
Femineum sexum quantum praecedis honore,
Tantum alias superas et pietatis ope.
Si novus adveniat, recipis sic mente benigna,
Ac si servitiis iam placuisset avis.
Pauperibus fessis tua dextera seminat escas,
Ut segetes fructu fertiliore metas.

Unde foves inopes, semper satiata manebis,
Et quem sumit egens, fit tuus ille cibus.
Pervenit ad Christum, quidquid largiris egeno;
Etsi nemo videt, non peritura manent.

Stat sine fraude tuum, quod mittis ad astra, talentum :
Quas bene dispergis, has tibi condis, opes.

Quae Domino vivis, summos non perdis honores:
Regna tenes terris, regna tenendo polis.

Sit modo longa salus, pro munere plebis, in orbe ;
Felix! quae meritis luce perennis eris.

Quae tam dudum cecinit Poëta ille, nunc in Maiestate Tua

videmus completa; cum eoque nos, ac toto Sanctorum Museo nostro, voventes accinimus :

1 Vulgo Amalia.

Sit modo longa salus, pro munere plebis, in orbe ;

Felix, quae meritis luce perennis eris.

Atque ego imprimis, minima Musei pars, sed ardentibus

votis nulli cedens,

AUGUSTISSIMAE MAIESTATIS TUAE

Devotissimus Cliens

Conradus Ianningus S. I.

Ut autem Tomis prioribus omnibus aptatus fuit Tractatus aliquis praevius, ita hunc praecedit Ioannis Baptistae Solerii, novissime Museo nostro adiuncti, velut pignus suae in commune diligentiae, Tractatus praeliminaris de Patriarchis Alexandrinis, cum Appendice de initiis, erroribus, institutis Copto-Iacobitarum, peculiari suo et communi nostro amico, Illustrissimo Domino Guilielmo Alberto Baroni de Grysperre, Goyck et Libersaert, Brabantiae Cancellario, Suae Maiestatis a Consiliis Status, etc. cum huiusmodi allocutione.

Non diu dubitandum fuit, Vir Illustrissime, sub cuius potissimum auspiciis lucem aspicerent studiorum meorum primitiae: vix enim Sanctorum Historiographis, Superiorum nutu, adiunctus socius, vel eo nomine, tam singularem a te benevolentiam expertus sum, ut Tractatus, tantummodo inchoati, iam tum patronum te designaverim. Et vero quem alium toto nostro Belgio, aut eruditione praestantiorem, aut omni disciplinarum genere excultiorem, aut, quod me impellebat magis, vastissimi nostri de Sanctis operis studiosiorem nancisci potuissem. Quod sine ullius invidia dictum velim, sane opinor neminem. Etenim propensam in Sanctorum Historiographos voluntatem, ut saepius luculentissime demonstrasti, ita egregio deposito locupletatum exornatumque eorum Museum, perpetuum fecisti benevolentiae tuae

testimonium. Opus loquor C. Plinii de Historia Naturali, quod inter pretiosa proavorum tuorum cimelia diu conservatum, grandi in folio pergameno Venetiis anno M.CCCC.LXIX excusum est, Romanis novae formae typis tam elegantibus, ut primo intuitu iudicentur a pluribus manu exarati characteres, et typographica ars, duorum et quod excurrit seculorum decursu ad summam perfectionem adducta, necdum eos valeat superare. Et hoc, inquam, aeternum tui in nos studii mo

numentum.

At quam praeclare de ipsis Sanctorum Actis sentire soleas, deque eorum exacta crisi iudicare, testatissimum fecisti, dum non ita pridem magno accusationum volumine illa impetita cerneres; tantum videlicet tibi otii, gravissimas inter occupationes, reliquum fuit, ut tuomet arbitrio totam controversiam examinandam susceperis: quaeque integerrimi iudicis partes sunt, collatis accuratissime criminationum cum defensione momentis, illarum vanitatem, Actorum vero sinceram fidem veritatemque deprehenderis. Felices profecto viros litteratos pronuntiare ausim, quorum lucubrationes prudentissima in iudicando perspicacia expenderit. Id adeo me impellit ut ad te accedam confidentius, haud dubia spe fretus, quin pro ea, qua polles, rerum abstrusarum cognitione, oculo censorio sis examinaturus quae de Patriarcharum Alexandrinorum chronologica serie, primo hoc meo conatu definienda existimavi. Porro tua illa iudiciorum integritas non ad solos eruditos sed ad omnes latissime sese diffundit. Felices, quicumque aequitati tuae forenses etiam causas commissas umquam habuere; felices qui, te arbitro, domestica componi dissidia, res familiares partiri, lites dirimi, contestationes sopiri voluerunt!

Ignosce, Vir Illustrissime, si forte modestiae tuae vimi nferre videar, dum tuas tibi virtutes praedico. Alii maiorum tuorum

insignia, titulos, avitam nobilitatem, praeclara in patriam merita, quibus par est, laudibus encomiisque extollent, sed mihi, qui te unum lucubrationum mearum patronum elegi, non alia observantur, quam quae excultum ingenium, summam in ferendis iudiciis aequitatem, incorruptam fidem, innumerasque alias animi tui dotes propius uniceque circumstant. Enimvero quae tua sunt praeclare gesta et toto late Belgio notissima, quaeque ad primam te dignitatem merito evexere, prorsus talia esse omnes cognoscimus, ut aliunde splendorem accersi minime necesse sit. Vidit te olim et obstupuit bonarum artium mater, Lovanium, dum iuvenis adhuc iurisprudentiae dares operam, ea ingenii sagacitate, ea Romani Belgicique iuris notitia, ut aequalibus longe antecellens, Fisci, ut aiunt, et Decani partes cum summa omnium admiratione et applausu obiveris.

Viderunt deinde et experti sunt coniunctam cum ingenii acrimonia summam iudicii maturitatem iurisque peritiam, qui in causis patronum advocarunt, pauperes praesertim et ob egestatem auxilio destituti; quos ut desertos suscipere, miseros tutari, oppressos vindicare, ita tibi proprium feceras, ut iure merito pauperum pater, patronus, advocatus et audires et esses. Singularis huius tuae in pauperes, viduas et pupillos Christianae misericordiae tot testes superstites habeo, quot etiamnum beneficiorum tuorum gratissimam servant memoriam. Nec hi solum te demirantur, sed qui iudiciis praeerant magistratus, levibus hisce velitationibus, iis te summa cum voluptate proludentem conspexerunt, quae deinde ad ardua quaelibet, et summi momenti negotia, gloriose provexere. Nimirum, qui et eloquentiae patres, et rerum tractandarum peritissimos antiquitatis oratores, ut es litterarum amantissimus, propriis in fontibus consulueras, facile intellexisti, terenda ei prius angustiora atria, qui in amplissimas olim palaestras

« ÖncekiDevam »