Sayfadaki görseller
PDF
ePub

descendere meditatur. Et erant hi sane ad insignia alia, quae te manebant munera, condigni gradus. Nec fefellit exspectationem summa Regis de te existimatio, utpote qui eruditionis, integritatis, aliarumque virtutum tuarum fama impulsus, in Burgundica Mechliniae Curia, singulari et vix hodie usitato exemplo, meritorum tuorum solo intuitu, Consiliarium te esse iussit. Quae tua tum fuerit in dicundo iure perspectissima aequitas, atque in rebus administrandis dexteritas, altero benevolentiae argumento, eadem Regia Maiestas comprobatum reliquit, dum te prae ceteris, e Belgio ad Regiam Matritensem evocatum, in supremo, quod vocant, Flandriae Senatu, locum habere voluit. Existimavit nimirum Rex prudentissimus, plurimum sibi praesenti consilio profuturum, cuius tot merita et in se et in Patriam ante perspexerat. Quid a te illic gesta, quid probatam apud Regem fidem, quid eius de tua probitate opinionem commemorem? Nondum elapso commorationis Matritensis biennio, novis te muneribus cumulatum, novis ornatum titulis, ad propria remisit, ut ubi ante Consiliarii partes egeras, supremi moderatoris vices obires, in eadem, inquam, Burgundica Curia; atque una sanctioribus Regis consiliis adhibitus, totius Belgii graviores curas in te susciperes. Quod profecto tanta laude, tanta omnium Ordinum gratulatione per annos complures praestitisti, ut, vacante subinde totius Brabantiae principe Cancellarii dignitate, inventus sit nemo, qui ad eam tecum aspirare praesumeret, nemo qui vel tacente Rege, suo te ad eam suffragio non eveheret. Quantum ex eo tempore Patriae universae profueris, sive Senatus Brabantici res administrando, sive quae ad rem publicam propius attinent, in amplissimis Ordinibus, communi utilitati prospiciendo, malo suspicere tacitus, et Belgarum omnium acclamationibus meam adiungere, quam parcius delibando, cum vulgatissima sint, non pro meritis recensere. Accipe

modo, Vir Illustrissime, pro iis quibus nos praevenisti beneficiis, avτídwpov, sane perexiguum, sed officiosissimae humanitati tuae eo saltem titulo gratum futurum, quod a clientum tuorum aliquo proficiscatur. Non diffitebor equidem, tractationem chronologicam, seu mavis, exactum ordinandorum temporum calculum, iis difficultatibus esse obnoxium, ut perspicacissimam etiam oculorum aciem aut fallat aut fugiat : fallat, minutiis saepe ad scrupulosam trutinam haud facile revocandis; fugiat porro, ob incredibilem in computanda temporum ratione Auctorum discrepantiam. Ad haec coaptandae inter se diversissimae Epochae, Christiana, Alexandrina, Diocletianaea, Mahumetana; aequanda annorum mensiumque opposita principia, ad eas saepe angustias Chronologum redigunt, ut quid potissimum decernat, nec per se satis dispicere, nec aliorum adiumento satis certo statuere possit. Erit haec, opinor, Vir Illustrissime, iusta apud te excusatio, sicubi deprehendas, me a veritate aberrasse; quod ut pro tua in me benevolentia, audacter corrigere et castigare non graveris, etiam atque etiam postulo. Interim perge ut facis, favere Sanctorum Historiographis, eisque concessa a Rege privilegia tueri, ad reliqui semestris Acta alacriter prosequenda. Ita te Deus et Sancti felicem ac sospitem diutissime conservent.

In his ita collectis habes, Lector, totum Iunii mensis, hoc anno in lucem producti progressum ultra xvi seculum. Quamvis enim in hoc statuerim, et hoc intendam Annales hos finire, incongruum tamen videbatur, notitiam operis, ante illius finem integre compositi, potiori sui parte mutilari. Haec enim sub unum aspectum posita eo seviet, ut omnes intelligant, quam minime pronus sit, etiam volentibus et conantibus, progressus in opere tam vasto laboriosoque, et plures tam scriptores quam typographos mutaturo, fortassis nec ante finem huius secundi seculi absolvendo; certe, quod primos

attinet, deficienti Henschenio, mihique iuvando destinatos a superioribus, tres propensior alio genius a nostro Museo abstraxit; duos mors sustulit; ex posterioribus autem, Henricum Thieullier, post annos quinque utilis sibi nobisque laboris, sustulit mors, maturata curis ex iniustissima lite per conspiratos contra se unum Bibliopolas plures mota, quasi non satis legitime ad liberum suae artis exercitium foret promotus eius autem privignus Petrus Iacobs, iam tum, cum matri succederet, sanguineo sputo laborabat. Hunc cum videremus magnis passibus ad exitum properare, meritoque timeremus adoptando successorem revolvi in easdem molestias, quas vitare ea causa sustinueramus, nisi de alio mature nobis provideremus, inventus quidem fuit per omnia idoneus nobis Ignatius Lisenius, eadem ipse Regii typographi facultate instructus; sed neque hic tam diu superfuit, ab onere vetulae ac paralyticae matris liber, ut totum se dare typographiae exercendae posset; praecipiti enim paucorum dierum morbo exstinctus est in flore aetatis, die xx Iulii M.DCC.X. Ita quod metuebamus evenit: et quamvis nemo esset qui Acta Sanctorum cuiquam invideret, multi tamen invident nobis praesidia, quibus ea fulcienda Regius Senatus censuit : quorum conatibus iam semel a Senatu irritis factis, ut occurreremus, elegimus nobis Petrum Iacobum Robyns, annorum plurium cum plena facultate Typographum et Bibliopolam; qui rem suam pariterque nostram agat in eadem quam Lisenius tenuit officina, matureque sibi de collega ex suis discipulis assumendo provideat, Deo Sanctisque bene iuvantibus, ut deinceps successio perpetua sit eorum, quos ipsi legerimus probaverimusque; non quos casus dederit, incommodis prioribus rem nostram obiecturus, operis progressum impedituris.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

VII Augusti, Dominica x1 post Pentecosten, actum xxx Mai. Per litteras ad Marcgravium D. Alexandrum della Faille, Equitem, et auctiori nunc etiam titulo Toparcham de Bossut atque Archiennes.

CONSULES. Dl. Paschasius Ign. Maria vanden Cruyce III, Toparcha de Aertselaer, Cleydael, Stoovers, Ter Linden, etc. Domicellus Ioan. Augustinus de Lannoy.

[ocr errors]

SCABINI.
Werve.

Dl. Gregorius Martens.

Dl. Io. Aug. vande

Dl. Nic. Ios. van Halmale. Dl. Ioannes van

Woonsel. Dl. Petrus Happaert.

-

[ocr errors]

Dl. Philippus Rubens.

- Dl. Io. Car. van Hove. - Dom. Io. Bapt. della Faille. -Dl. Eduard van Brouckhoven. - Ignatius van Wesenbeke.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

I. Insinuantur Bibliopolis et Typographis renovata edicta de libris Societatis Iesu absque facultate Praepositi Provincialis Flandro-Belgici non excuIdendis aut recudendis.

ACTA POSTERIORA.

I. DIE XI Augusti omnibus Typographis et Bibliopolis Antverpiensibus, in suam S. Lucae cameram, cui subordinantur, convocatis per publicum Apparitorem insinuatum est Privilegium Regium, Provinciali Flandro-Belgico Societatis Iesu

eiusque successoribus concessum in secreto Consilio, anno M.DC.XCII, die XII Decembris, atque in Brabantiae Consilio receptum xix Iunii huius anni, confirmans vetera privilegia, a prioribus Regibus Principibusque concessa, et per non usum fere exoleta, circa quoscumque libros a scriptoribus Societatis editos et edendos, ne quisquam praesumat eos in Belgio Regio excudere aut recudere absque licentia Provincialium, scripto obtenta et Senatui exhibita. Mox autem in hunc modum Ioannes Bapt. Verdussen petiit obtinuitque facultatem imprimendi Commentarios P. Iacobi Tirini in Scripturam, Iacobi Pontani Metamorphosim Ovidianam, castigatam ad usum studiosae iuventutis, et Novum Candidatum Rhetorices Patris Pomeii; quod exemplum haud aegre postea secuti sunt reliqui, videntes eamdem facultatem expediri gratis, solumque facere ad cautelam necessariam, ne quid rerum suarum inscia aut etiam invita Societate excudatur recudaturve, uti antehac non semel contigit. Certe cum Bibliopolarum unus, factiosus in paucis, reliquos hortaretur ut tale privilegium non reciperent, sed contra protestando litigiosum facerent, noluerunt illi consentire, asserentes nihil difficultatis sibi cum hominibus Societatis fuisse aut fore, propter eius privilegia nulli eatenus molestis.

28

V

42

« ÖncekiDevam »