Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Huic vero cum anno xcvi delatum esset Proregnum Navarrae novum, eum honorem gratulatus fuit Magistratus die xi Martii, oblatis omnibus vini Rhenani cantharis, quibus tali occasione uti Civitas consuevit.

VI. Die xxx, initiatum est novum in Curia altare, in fronte Camerae, quam Collegii vocant, sub specioso tholo, intra marmoream portam aeneasque valvas altius elevatum; primam ibi Missam faciente Senatus Capellano R. P. Priore Carmelitarum, ad quam Civitatis nuntii sex, in toga sua curiali, cum facibus candidis stabant, sedente Magistratu in suis subselliis quae ibidem pulcherrime ex quercu coelata habentur; idque sub duodecimam pomeridianam.

VII. Die xxII Martii, in palatio Episcopali, ab ipsomet Antistite, vesperi baptizatus est iuvenis Dux Arschotanus, patri in Hungaria ad..... gloriose mortuo succedens: annosque natus tres cum dimidio, suscipientibus eum Imperatore atque Hispaniae Regina, eorumdem locum tenentibus Principe et Principissa de Vaudemont, a quibus inter illius actus caeremonias (nam hae solum supplendae erant post Baptismi Sacramentum pridem collatum) dictus est LEOPOLDUS IOSEPHUS FRANCISCUS. Similes caeremoniae ibidem tunc impensae fuerunt eius sorori, iam quinquenni, et ex voluntate susceptorum Regis Hungariae ac Matris Reginae dicta est MARIA ANNA

CAROLINA IOSEPHA THERESIA.

VIII. Perfectum hac aestate est opus dealbandae ex integro totius Basilicae Marianae; ad quod promovendum, die 1 Novembris praegressi, truncus pro excipiendis eleemosynis de more expositus fuerat cum supra scripto, ex lib. Paralip. cap. 291 hoc versiculo: Mundato Domum Domini. Eodem invitabat vernaculus rhythmus, brevi sane nec invenusto stylo, nomine ipsius ecclesiae pro honore Deiparae exhibendo obtinendam pollicentis mercedem cogitatione maiorem :

Toont u miltheyd tot myn willen,
In myn eer Gods moeder eert.
Ghy sult voor u loon bezitten

Meer als hert en sin u leert.

Per totam deinde Octavam Animarum post consuetas conciones invitatus erat praesens populus; et mox Pastor atque Aediles Mariani coeperant ostiatim circuire, pro corrogandis eum in finem eleemosynis. Placuit omnibus eximius nitor eo labore inductus; non pauci tamen senserunt abolita maiorum suorum per parietes picta affixaque monumenta multa, dedecorantia magis quam ornantia locum quem occupabant, licet quae tolli integra poterant, superstitibus posteris relata domum cuique suam sint. Aestimatores autem vetustatis pictoriae magis doluerunt, quod fornici chori Eucharistici, et alae meridionalis eidem choro coextensae, parcitum non fuerit, cum esset speciose inauratus totus, pretioseque distinctus historiis biblicis, Eucharistici mysterii figurativis, monochromate caeruleo, quod ultramarinum vocant: qua ratione etiam locis aliis nonnullis ornabatur altarium quorumdam tectorium, sed tanti aestimata fuit uniformitas operis.

IX. Multa quoque altaria hac occasione repolita fuerunt: quorum hic placet indiculum texere, relative ad scenographiam, non inutiliter hic denuo excudendam, signando litteris, primum maiusculis A, B, C, chorum et loca quaedam praecipua; deinde minusculis a, b, c, duplici per utrumque Basilicae latus serie, sacella et altaria; et addendo cuius Collegii singula sint; quibusque et cuius argumenti tabulis, nec non quo penicello elaboratis instructa; tam multis, et tam elegantibus plerisque, ut nusquam tota urbe plura vel pulchriora spectentur numerenturque. Ordior ab Oriente in Occidentem.

A. Chorus maior Canonicorum, supra cuius altare ante

ac retro, etiam foris in ambitu consistentibus spectabile, ornant tabulae, Assumptionem Deiparae in coelum repraesentantes, a Petro Paulo Rubenio depictae. Circum ipsum altare consistunt tumbae Episcoporum, hic tumulatorum, Francisci Sonni, Levini Torrentii, Ioannis Miraei, Ioannis Malderi et Ambrosii Capello.

B. Presbyterium, ad quod utrimque ducunt ab ambitu chori portae, aeque ac peribolus marmoreae; ad latus autem Evangelii consistit Thronus Episcopalis; ad latus Epistolae, ea quam vocant Credentiam ad sacrum ministerium.

C. Pars chori inferior, ad usum Canonicorum maiorum minorumque instructa sedilibus duplicis ordinis, supra quae discurrunt perpetua serie insignia Equitum Velleris Aurei, ex Comitiis Ordinis ibidem celebratis a Philippo II, anno M.D.LVI, sub finem Ianuarii : quibus subscriptos singulorum titulos, utrimque viginti quinque, videsis apud Baronem le Roy, in Notitia Marchionatus nostri, fol. 30 et 31.

D. Odeum marmoreum (Clerus doxale appellat a Graeco Aoğa, Gloria) octo columnis ante et retro fultum, supra quod in transversa ac bene ornata trabe grandis assurgit Crucifixus, altus pedes xvi, et supra dexteram portam ambitus, novi organi praestantissima machina, posita anno M.DC.LVII.

E. Tholus, intra quadripartitum templi fornicem, supra praegrandes quatuor pilas, laternae in modum assurgens, cum triplici ordine fenestrarum; ex ligno quidem, sed specie eleganti et magna arte elaboratus, quem claudit recentis operis pictura per Cornelium Schut ad leges perspectivae sic efficta, ut suspiciens videas erectam in coelum Deiparam, iuxta hanc ex Sacro officio Antiphonam aureis litteris grandibus circumductam Assumpta est Maria in coelum, gaudent Angeli, laudantes benedicunt Dominum.

X. Memini puero me in usu fuisse ut sub primis Vesperis

28

V

43

Pentecostes ad haec verba Capituli : Factus est repente de coelo sonus, discedentibus quae tholum claudebant nubibus, factoque supra fornicem ecclesiae velut tonitruo, ipsius festi Mysterium repraesentaretur, hoc modo: Demittebatur a summo illo tholo globosa machina, ex pluribus in formam linguarum effigiatis partibus sic coagmentata, ut, procedente descensu, dissilientes primae, alias paulo minores, et hae rursum alias paulatim minores evolverent; ac demum ultimae explicatae emitterent columbam candidam, in figura Spiritus Sancti, super Apostolos descendentis. Ex eodem tholo sub Missa Feriae v infra tertiam hebdomadam Adventus, dum recitabatur evangelium Missae; et Virginem, decore supra odeum personatam, personatus item alloquebatur musicus Gabriel; ex tholo, inquam, eodem demittebatur eadem columba, multoque in lumine quasi volans perveniebat usque ad eamdem virginem, evangelicae suae personae verba Ecce Ancilla etc. suaviter modulantem.

Quod ideo hic placuit annotare, ut veterum usuum saltem hic restet memoria. Videant autem quorum interest, an conveniens fuerit, titulo conciliandae servandaeque debitae ecclesiis reverentiae corrigendaeque puerilis alicuius immodestiae, an, inquam, conveniat talia aboleri, sicuti etiam abolitus est usus a Cathedrali ad Burgensem ecclesiam deducendi in die Palmarum effigiem Christi super asinum concinne figurati, ramos palmarum ferentibus Ierosolymitanis Equitibus; et quinam sint zelatores illi qui talia urgent, et an sancto quem praeferunt, ducantur spiritu; caveant autem ne, fastidientes maiorum suorum pietatem, paulatim exterminent Christianam simplicitatem. Profecto timendum puto ne cacozelia haec, si procedat, etiam ab amburbalibus nostris removeat spectacula Annunciationis, Visitationis, Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, aliorumque Mysteriorum; solumque relinquatur nobis

Neptunus cum sua Amphitrite, Balena cum Delphinibus et Ariadne, Gigas cum Elephante et Camelo, Parnassusque cum Apolline et Musis fortassis nec licebit amplius inter hilaria ista Extremi ludicii, Inferique meminisse, quibus iam dicta amburbalia utiliter hactenus terminantur.

XI. F. Concha aquae lustralis, ante quam tempore Iubilaei elevari solet Crux, cum insigniis Pontificis, eiusque Bulla exponi; item per encaeniale mensis Augusti octiduum Deiparae statua processionaliter circumferenda et circumlata.

G. H. I. Propylaea, intra ecclesiam ex marmore posita, ampla et alta. Praecipuum, quod Occidentem spectat, Episcopus Malderus erigi fecit, cum statua item marmorea, egredienti illac populo benedicentis Salvatoris: quod Meridiem spectat, Episcopus Nemius collocavit eique imposuit effigiem Deiparae; quod Septentrionem, Episcopus Capello, cum effigie S. Iosephi.

K. K. Signant, in fronte templi praecipua ad Occidentem, minores Portas duas, per quas possit hinc inde adiri ecclesia, ab iis qui, vitato alvei laxioris sinu, propius volent ad loca alarum accedere iis temporibus, quibus est populi concursus frequentior alias sola porta princeps patet, illae autem rarissime.

L. L. Vestigia scalarum, ad turres ducentium, unde etiam patet accessus ad Podium, quo porta principalis sic tegitur ut valvis clausis illuc accedentes, protegantur a pluvia, et ex eodem possent stanti in area patente populo promulgari mandata ecclesiastica: cuius tamen rei nunc usus nullus superest, sicuti nec eius podii quod tegit ingressum portae borealis versus Forum maius: ad quod podium, simulque ad fornicem, similis scala, turriculae in modum elata, ducit. Porta Meridionalis coemeterium spectans, simile podium non habet; habet tamen similem scalam, qua ad fornicem istius

« ÖncekiDevam »