Sayfadaki görseller
PDF
ePub

alae ascendatur. Per easdem scalas itur ad ambulationem circumductam Basilicae toti, inter fenestras maiores peristyliumque maiorum columnarum; cuius rei minime contemnendus usus esset, si fenestrae praedictae aliqua sui parte possent aperiri, ad intromittendum idoneo tempore puriorem aerem, qui nunc, propter quotidianam recludendorum ad tumulanda cadavera sepulcrorum consuetudinem, fere semper gravis et male habentibus perniciosus est; ut multi non optime valentes horreant ideo ecclesias Parochiales subire, praesertim mulieres gravidae.

Aedilibus et fabricarum Praefectis hoc considerandum propono, propter multiplex commodum ex tali cura processurum, non solum ad salubritatem corporum, sed etiam ad conservationem sacrarum vestium et picturarum tot pretiosissimarum, quibus aer, noctu diuque perpetuo marcidus, non potest non esse perquam damnosus. Curant hoc Regulares in ecclesiis suis cur non etiam curent Seculares? Si primis illarum conditoribus ea mens non incidit, factum reor quia olim vel nullus vel admodum rarus usus erat defunctorum intra ecclesias sepeliendorum; cum in coemeteriis tumularentur passim parochiani omnes, adeoque non sentiretur incommodum tantum; sentitur tamen passim ex natura humidi semper soli, praesertim in Mariana Basilica, palustri in fundo aedificata. Si difficultas remedii in eo sit, quod altius ascendendum foret, quaeratur illud in lateralibus alae utriusque fenestris, non ultra perticae unius altitudinem elevatis; tantum ne desit sua id curaturo stata merces, sine qua in talibus ecclesiis sperandum nihil; ut frustra sint qui Regularibus gratis ministrantibus praevalituros se per omnia sperant; utinam ex solo Dei eiusque maioris gloriae amore!

His explicatis, sursum ad chorum redeo.

M. M. Chori maioris ambitus inter primas secundasque

columnas, quarum istae attollentem se altius cum fenestris fabricam sustinent', secundae humiliores utriusque alae fornices, et aditum aperiunt ad choros minores et ad sacella sigillatim enumeranda.

XII. Sacellis utrimque procurrentibus medium sacellum est Oenopolarum, quibus Martinus de Vos nuptias in Cana Galileae, miraculo mutatae in vinum aquae memorabiles, pinxit, supra altare collocandas. Ibi dum pronaon aedificabatur, veteri, quam Burchardus consecraverat, aede destructa, tantisper quievit statua Mariana, donec novus ei chorus perficeretur. Reliquorum, minusculis, ut dixi, litteris a, b, c utrimque signandorum, ordo est qui sequitur, ac primum a sinistris.

a. Pellionum, cum tabula praefati Martini de Vos, in qua Christus inter discipulos Thomae praebet latus palpandum. Tegunt eam picturam diebus non festis, ut alias fere omnes in ambitu, valvae, quarum in hoc altari una habet Ioannem Baptistam baptizantem, altera decollatum, tanquam professionis suae patronum, utpote cui pro vestimento pellis fuit.

b. Pictorum, ubi rursum Martinus de Vos S. Lucam exprimit depingendo Deiparam ante se cum filio positam occupatum : valvas depinxit Ambrosius Franck.

c. Sequitur et extra ordinem aliorum sacellorum longius atque ad mensuram totius sinistrae alae procurrit chorus S. Ursulae ipsius comitumque Reliquiis dives. Is priorem sui partem habet omni liberam impedimento, quam g littera notatam ornat insigne legatum D. Autonii Hoefslag, Seminario Episcopali per multos annos Praesidentis, et Canonici Graduati librorumque Censoris: tabula scilicet a Ioanne Erasmo Quellino picta, et trium Magorum, ad Salvatoris cunas prostratorum, spectaculum penicillo subtilissimo offert. Huius autem chori profundioris laxitate saepe utitur Episcopus, ad confirmationis Sacramentum pueris conferendum, aut etiam sacros

Ordines adultis. Chorum ipsum claudit altare quod Crucifixi imagine instruxit idem, qui alia superius memorata, Martinus de Vos; utrimque vero pendent armaria, custodiendis SS. Virginum Reliquiis comparata; unde ipsarum festo exemptae illae et quasi theatraliter dispositae per altare, illud insigniter

ornant.

Post altare, in Boream praeter morem conversum, sacristia est d, communis etiam choro alteri, qui similiter ut Ursulanus procurrit, ita tamen ut inter ipsum et ambitum medient altaria duo f et g, primum Scriniariorum, alterum SS. Rochi et Antonii confratribus proprium, cuius antiquus Patronus, Antonius scilicet, exprimitur super altari manu Petri de Vos. Scriniarii vero cum vendidissent Magistratui, quam ante habuerant, famosam Quintini Massis picturam, furori iconoclastarum subtractam; in restaurato postea altari suo statuerunt S. Ioannem praedicantem, utpote Christi Prodromum, ideoque assimilandum runcinae suae minori, qua primam scabritiem abrasura, omne opus dolandum, ordiuntur eamque ideo Prodromam DEN VOORLOOPER nuncupant. Pinxit illum Paulus van Bale, qui si Antverpiae se continuisset, sacris potius argumentis quam Ovidianis intentus, melius de eo sensissent ii qui morientem in Anglia deinde noverunt. Duo haec sacella f et g, inter ambitum et chorum Circumcisionis, ut dixi, media, ne nullum ex latere boreali lumen habeant, humili dumtaxat sepimento ab illo dirimuntur, ipse vero chorus littera e signatus, et Circumcisionis dictus a Dominico Praeputio, ibi olim asservato, priusquam hoc transferretur alio, videtur tribus Regibus dedicatus a Civitate, ipsum sibi proprium vindicante per Magistratum suum, qui illuc aliquoties totus convenit ad solemne Sacrum; in festo autem Epiphaniae praegrandes tres cereos offert. Ibidem supra tabulam, a Scriniariis, ut dixi, redemptam, consistunt effigiati Magi, ante sedentem in gremio Matris

Iesulum prostraturi se et munera oblaturi. Sed rapit oculos omnium undecumque advenarum tabula, in qua auctor, celeberrimus ille ex Mulcibre Apelles, Quintinus Massius, expressit depositum de cruce Christum; in ambabus autem valvis, intus et foris loannem utrumque, Baptistam et Evangelistam, foris quidem stantes monochromatice, intus vero coloribus vivis decollationem illius, et martyrium alterius in olei bullientis dolio, non quidem testaceo (qualia olim Romani etiam capacissima fingebant neque nunc formare figlina ars novit), sed quali adulteratores publicae monetae incoquuntur, aheno, ut sunt tinctorum aut braxatorum. Hic advenarum curiosorum, perspicacem obtutum, seu verius patientiam, exercet quaerendo, in turma circumstantium equitum, caput, quod nusquam est, equi septimi. In hoc etiam choro viget Circumcisionis Confraternitas, ex proceribus Civitatis adunata, sub piis quibusdam legibus ipsum festum solemnius solita istic celebrare, mutuaeque colligationis vinculum innovare, eodem vel proxime opportuno die, instructo sumptuosissimo epulo, per eum praebendo, qui fuerit superiori anno illius caput, quales sunt Episcopus, Abbas, Marcgravius, Consules, Gubernator Castri, aut similes alii viri genere aut officio nobiliores; ac nuper, anno M.DCC.XI ineunte, Eminentissimus Cardinalis Bullionius, ex Francia huc advectus, hiememque acturus in Abbatia S. Michaelis, donec, redeunte vere, commodum sit Romam reverti ad sui Sacro in Collegio Decanatus exercitium. Actus hic solemnissimus fuit, postquam in ecclesia cum sacro musice celebrato dignatus ille est ad epulum praedictum venire sub eoque a Consule Campo, ipsum praebente, accipere fasciculum floridum, ex more eorum, qui proximo anno futurus sit Confraternitatis Princeps, epulumque praebiturus. Utilior ad pietatem fovendam est ea quam nuperus Decanus Amplissimus D. Franciscus Ortis de Ybarra ibidem instituit,

Confraternitas pro animabus Purgatorii; cui etiam Indulgentias Communionis generalis alternis mensibus exercendae, obtinuit maguo cum fructu. Denique chorus hic etiam nominatur chorus Equitum, utpote Hierosolymitanorum, et in eodem frequenter etiam Sacros Ordines Episcopi conferunt.

h. Extra chorum Circumcisionis proxime consistit Veterum Balistariorum altare, pro quo nostra memoria renovando, cum decollationem S. Georgii designasset Antonius van Dyck, eamdem coloribus expressit Cornelius Schut, querente quasi de facta sibi iniuria Wilhelmo Boschaert, cui ipsius Guldae Decani opus addixerant, quique propterea suum opus spectari aliquamdiu voluit et obtinuit a tergo alterius intra chorum Circumcisionis; quod nunc inde amotum servatur in camera ipsius Guldae.

i. Sub eadem Septentrionali templi ala post sacellum S. Antonii, ad ingressum ambitus consistit altare Iunioris Guldae Sagittariorum, ubi iam saepe nominatus Martinus de Vos media ac praecipua in tabula depinxit Salvatorem de mundo et idololatria triumphantem; in valvis autem, hinc Constantini Magni baptismum, Sylvestro communiter imputatum, inde eumdem Imperatorem, intendentem fabricae Lateranensi : clausis autem valvis apparent hinc S. Georgius draconem confodiens, inde puella cum agno per illum liberala. Totum vero opus claudit ex ligno eleganter sculpta equestris statua S. Sebastiani, conculcantis Diocletianum Imp. subtus stratum, sceptroque minacem.

XIII. Nunc Pronai sive anterioris ecclesiae descriptionem eamdem in latere boreali accipe: ac primum observa sepimenta altaribus circumducta, quae post primam ab incendio reparationem omnia cum ipsis altaribus fuerant lignea, nunc esse marmorea pleraque, imo et ipsa altaria etiam in altero pronai latere; eaque occasione tabularum valvas fuisse amotas,

« ÖncekiDevam »