Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dominisque suis redditas, eo quod tota ecclesia apertae, ipsam angustiorem videri facerent, liberioremque prospectum impedirent. Primum versus chorum est :

k. Caligariorum altare, nunc exstinctorum, seu potius unitorum cum Sartoribus vestiariis, post diuturnas utrimque lites de iure conficiendorum femoralium. Haec enim cum olim tibialibus assuerentur vel annecterentur (unde communi utrisque nomine dicebantur inferiores et superiores caligae), nunc autem seorsim ex eodem cum thorace panno conficiantur; nec tamen Caligarii acquiescerent Sartoribus, vicissim offerentibus potestatem thoraces conficiendi, tandem ad pauca reducti capita, sumptibusque exhausti, in unionem denique concessere; et sic solum manet vetus altari praedicto nomen. Est autem illud S. Annae, quam istic cum familia numerosa pinxit Michael Coxie, ex quodam plebeio errore, imputante plures eidem Sanctae maritos, filiasque Marias tres, adeoque et nepotes ex his plures.

1. Veteramentariorum altare, Patronam colentium S. Catharinam. Hanc cum Philosophis disputantem pinxit novae tabulae auctor Ioannes Eykens qualis autem argumenti vel cuius ibi pictoris antea steterit, necdum comperi: nec satis video cur hanc potissimum sibi Patronam isti elegerint.

m. Olitorum altare, eo loci est, ubi olim in horto olerum super caudice reperta Deiparae statua, O. L. V. OPT STOCSKEN. quae struendae hic extra veteris civitatis muros ecclesiae occasionem dedit, estque etiamnum Deiparae, quam in stabulo Bethleemitico a pastoribus repertam, pinxit in tabula, nunc aestimatissima, Franciscus Floris, idem qui Gladiatoribus suam.

n. Fabrorum quaecumque metalla cudentium est, sub patrocinio S. Eligi, eam, dum vixit, artem professi; quem deinde Episcopum Noviomensem, et praedicantem populo nostro Ambrosius Franck ibidem expressit.

o. Textorum est, indeque Christi Domini in coelos Ascensio honoratur, et opera Francisci Franck repraesentatur; nobis autem divinandum relinquitur, cur isti mysterium hoc sibi proprium fecerint.

p. Chirurgorum est, profitentium clientelam SS. Cosmae et Damiani, utpote gratis curantium : quorum martyrium spectabile istic fecit manus Ambrosii Franck. Fuit hic Ambrosius trium eiusdem nominis fratrum minimus, et Mandero scribente adhuc supererat Antverpiae; Franciscus obierat anno M.D.LXI; Hieronymus, hic nusquam notus iis qui me instruxerunt dicitur Parisiis inclaruisse.

XIV. q. Chorus Dominae nostrae est, cuius antiquum altare ornabat Assumptio eiusdem, picta a Michaele Coxie. Postquam autem altari veteri successit novum, ex marmore candido totum, eiusdem venerabilis statua, in amburbalibus circumduci solita, ab eo quem supra tabulam more maiorum obtinebat loco, deposita est ante concham, ipsi arae immediatius incumbentem, maiori cum decore et conspectui propior honoratur. Eidem choro ex uno latere adhaeret amplum sacrarium seu vestiarium, et ipsi altari praetenditur marmoreum ad usum communionis sepimentum, ex simili marmore laboratum; ante chorum autem assurgit odeum proprium, cum minori organo, cantandis ibi quotidie cum musica laudibus Marianis, aliisque Officiis destinatum, quali etiam instruitur chorus Venerabilis Sacramenti, de quo infra; atque ita singulis choris provisum de musica concinniori est, cum canentes in grandiori ad maiorem chorum organo, propter Basilicae amplitudinem, nec conspicere in minoribus duobus sacrificantem nec fere possint exaudire.

r. Tornatorum altare, sub patrocinio S. Gummari, qui in tabula, non magni nunc aestimata, assidet arbori, suo iussu succisae, et circumvoluto cingulo redintegratae.

s. Fabrorum Lignariorum altare, olim habuit in veteri pictura, et nunc habet in nova (quam..... Gerbaldi elaboravit, ut hic quoque nomen habere mereretur); habet, inquam. S. Iosephum, fabrum utique, fugientem cum uxore et puero, vectis asino, in Aegyptum.

t. Sellariorum altare, in quo Philippus Fruytiers S. Luciam pinxerat; eamdem nunc etiam habet pictam N. Maes. Causam talis patrocinii requirentibus proferunt legendam, in qua Sancta narratur ad lupanar damnata, pertrahi eo non potuisse ab equis ipsi admotis, quos utique oportuit ephippiis lorisque instrui, per sui opificii professos confectis.

XV. Praeter haec alae sinistrae altaria, parietem ecclesiae lateraliter contigebant, ne non spectarent ortum, alia duo, inter chorum Marianum et Baptisterium perquam inconcinne locata, et symmetriam fabricae deformantia, u. Pannitonsorum, v. Braxatorum et w. Nominis Iesu. Prima duo sublata funditus sunt, quia non placuit Decanis in nova altaria, quae sub fenestris in latus verterentur, sumptus facere; et quia Pannitonsoribus, post lanificium in Angliam Hollandiamque translatum, numero nunc paucis, sufficiebat grandis sua capella S. Liborii, Patroni sui, nunc propter Deiparae cultum ornatissima ad viam Caesaream. Braxatores vero omnes fere sub Parochia S. Walburgis habitantes, altare suum, S. Arnulpho, Episcopo, dicatum, ibidem constituerunt: itaque eorum memoria dumtaxat restat in fenestris coloratis; et ad parietem, omni iam liberum impedimento, locus datus est Confessionalibus novis constituendis. Mansit autem ultimum ex tribus et praecipuum altare Nominis Iesu, quod est Confraternitatis ad eius honorem institutae, cum ea fundatione officiorum et eleemosynarum, quam exposui anno M.CCCC.LXXIX. Hoc autem altare, situ mutato applicatum nunc parieti, totum est novum atque marmoreum, cum nova item tabula; in qua venerabile nomen adoratur a

coelestibus, terrestribus et infernis, picta a Frederico van Steenlant, Erasmi Quellini senioris discipulo.

Ab hoc altari porro pergens, velut iturus ad Baptisterium, suspicis ingentem illam, de qua ad annum M.DC.XIV egi, Christi transformati picturam, fundamenta turris maioris ea parte tegentem.

x. Baptisterium, ad primum istud maximeque necessarium novae Legis Sacramentum, bifariam intercurrente maceria divisum, ad communem utrique parti fontem. Cum enim amplitudini Marianae Parochiae plebanus unus non sufficeret, divisa est Plebania in Pastoratus duos, quorum unus Boreali, alter Meridionali parti civitatis deserviret, per se perque adiutores Vicarios.

XVI. Ita explicata toto sinistro Basilicae Marianae latere, transeo ad dextrum sub simili litterarum alphabeticarum notatione.

a. Calceariorum altare, SS. Crispini et Crispiniani Patronorum cultui sacrum, quorum ibi martyrium Ambrosius Franck depinxit.

b. Caementariorum, supra quod quatuor Coronati ut Patroni suis in statuis consistunt, inferne autem cruciantur in tabula, ab uno ex tribus, quos dixi, fratribus Franck elaborata.

c. Ludimagistrorum Alphabetariorum altare, in quo hi Patronum colunt S. Gregorium Magnum; et hunc ibi inter Ecclesiae Doctores expressit Franciscus Franck. Per hoc autem sacellum, sepimento decenti transversim clausum, patet transitus a choro maiori ad sacristiam eiusdem chori.

d. Confraternitatis S. Barbarae est, habetque supra altare Christum crucifixum, ex designatione Antonii van Dyck, nescio cuius manu expressum.

e. Sartorum est, Trium hic Magorum adoratio exprimitur, manu Theodati supra laudati, et apud Falcontinas in simili

altaris maioris argumento prolati. Poterant illi S. Homobonum Cremonensem Patronum sumere, si sartorem fuisse scivissent.

f. Altare senioris Guldae Sagittoriarum, in quo S. Sebastiani martyrium Michael Coxie expressit. Ultra haec procurrunt in eodem fabricae latere chorum ambientis :

g. Praedicta ad chori usum Sacristia.

h. Domus Capitularis scriniario opere recentius circum vestita, tam speciose ac pretiose, ut advehendo ex Hollandia opportuniori ligno impensi dicantur Imperiales mille; de fabrorum sculptorumque mercedibus taceo.

Portam ex marmore Canonicus Poenitentiarius Hillewerven faciendam locavit. Ibidem cernuntur omnium hactenus Episcoporum Antverpiensium dimidiato corpore expressorum, effigies, quales etiam in palatio Episcopali videre est.

i. Archivium, Aerarium sive Camera quam vocant solutionis, DE PAYKAMER, ubi sua singulis tam Canonicis quam Sacellanis et aliis quibuscumque ecclesiae ministris, stipendia erogantur ; et sic finito toto dextero latere iuxta propyleum portae meridionalis invenitur :

k. Sacristia communis; ad cuius ingressum est:

1. Officinula mulieris, vinum et panem ad Missas vendentis. m. Altare Guldae Bombardariae seu Colvenariorum, cuius nobilissimum ex marmore altare designavit Rubenius : qui iussus ipsum quoque instruere picturis, pro uno Sancto, qui petebatur, Christophoro, circumstantiis symbolicis potius quam historicis ornando, plures certissimos minimeque figuratos Christophoros promisit et in media quidem maiori tabula, eos omnes expressit, qui deponendo de cruce Salvatoris corpori manum accomodarunt; opere tam famoso, ut, Rege Franciae iubente exemplum inde sibi sumi, ac Civitate mandante, Guldaque et Aedilibus consentientibus, commissum sit, illud assimilare quam posset proxime, quod ei communi

« ÖncekiDevam »