Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VI. Dum flammis ad Bruxellas et Namurcum certatur, percurrebat Brabantiam nefaria quaedam colluvies perditissimorum grassatorum, qui, ne agnoscerentur, atra fuligine inficientes faciem, vulgo vocabantur Denigrantes, SWERTMAKERS. Irrumpebant illi per noctem in domos rusticorum a communi habitatione paulum remotiores, et compulsis in caveas quos reperiebant inquilinis, per otium colligebant quidquid placebat auferebantque; vel etiam suspensis supra focum aut aliter tortis exprimebant notitiam abditorum, si quos habebant, nummorum viatoribus quoque insidiabantur, neque vectoriis curribus formidabant immittere violentas manus, ubi fiduciam latendi solitudo loci inter silvas et myricas faciebat. Talium maleficiorum fama increbrescens, tanto maiorem sollicitudinem Magistratibus incussit eos perscrutandi qui sui terrorem ipsis etiam iustitiae ministris incutiebant, iactantes ingenti se esse numero, minantesque pro uno ex suis, quem contingeret supplicio affici, mactandos duos ex civibus rusticisve.

Sub finem tamen anni deprehensi tres sunt, et duo ex iis, die xxx Decembris, crurifragium in foro passi; tertio, propter iuventutem, et quia violenter se in societatem sceleris protractum protestabatur, indultum est ut suspendio vitam finiret.

A. C. M.DC.XCVI.

ARGUMENTUM.

I. lubilaeum pro pace obtinenda indultum. II. Bavari Ducis cum Auriaco congressus in Merxem.

ACTA PRIORA.

I. CUM placuisset S. D. N. INNOCENTIO PAPAE XI, pro suo

erga quietem Ecclesiae zelo, Iubilaeum indulgere, quo fideles omnes invitarentur ad ferventius supplicandum pro pace inter Principes Christianos obtinenda; publicatum id quidem in Gallia non est, ubi armorum Regiorum contra ceteros successus eam non faciebat optabilem; sed alibi passim gratanter receptum. Hic Antverpiae inchoatum illud est die vi Februarii, designataeque sunt tres ecclesiae Parochiales, Mariana, Georgiana et Walburgensis, quibus visitandis inter exercitia pietatis a Pontifice praescripta, Indulgentia Iubilaei obtineretur. Die ergo xu eademque Dominica, cantata in Cathedrali est Missa solemnis, cui totus interfuit Magistratus: idem post meridiem, una cum Episcopo et totius ecclesiae istius Clero, processit ad visitandas alias duas Parochias: quod statis cuique diebus Parochiae singulae Communitatesque Regulares fecerunt.

II. Mense Iunio Rex Angliae, detecta et dissipata, quae contra eius personam coaluerat, conspiratione, ac rebus in regno pacatis, redivit in Belgium; nec diu in Hollandia commoratus, die v Iunii venit Merxemium, proximum Antverpiae ad Euroboream pagum. Eodem hinc quoque se contulit Dux Bavarus, ideo pridie advectus, et apud postariae Directorem Ludovicum Antonii hospitatus. Ibi post mutuos amplexus actum de bellicis huius anni rebus; et sequenti die Bavarus Namurcum, Auriacus Gandavum discessit, Antverpia transgressus, uti etiam Princeps Vaudemontius eum secutus; nec aliud quidquam memorabile est actum.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

Per Marcgravium, ut supra, XXIII Iulii, postridie Dominicae vi, seculae Pentecosten, aclam x Iunii.

CONSULES. Domicellus Nicolaus Ios. van Halmale V.

11. Domicellus Ioannes Iosephus Vequemans, Toparcha Terverne.

SCABINI. Dl. Gregorius Martens. - Dl. Io. August. Lannoy.

M. Rochus vanden Zande.

Dl. Philippus Rubens.

Dl. Petrus Happaert.

Dl. Io. Car. van Hove.

bus de Mont. Dl. Ed. van Brouckhoven.

[ocr errors]

M. Iaco

Ignat. van

Wesenbeke. Dl. Io. Petrus Lescornet. M. Petrus

[ocr errors]
[ocr errors]

vande Vyver. - Dl. Io. Car. de Labistraet. -Henr. Carolus de Witte. M. Alexand. van Havre. M. And. Melch.

[blocks in formation]

I. IULIO mense in Hispania pientissime obiit Serenissima Maria Anna Austriaca, soror Imperatoris, et Regis nostri mater, ad cuius exequias in Cathedrali celebrandas, die xx et xxi Iulii, invitati per litteras sunt externi Abbates S. Bernardi et Tongerloensis; oretenus interni SS. Michaelis et Salvatoris; resque tota peracta est eodem ordine quo anno M.DC.LXXXIX in funere prioris Reginae; et Decanus Ybara iterum orationem Latinam habuit, quam simile secutum honorarium est, cum gratiarum actione, per Secretarium Valkenisse, et Thesaurarium vander Heyden, die xxxi Iulii.

A. C. M.DC.XCVII.

Etiam huius anni prior pars Actis memoralibus vacat.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

Per Marcgravium ex litteris XXVII Augusti, Feria ш post Dominicam XIII a Pentecoste, celebrata die XXVI Maii.

CONSULES. Domicellus Eduard. van Brouckhoven II.

[blocks in formation]

[ocr errors]

Dl. Antonius Spruyt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Dl. Nic. Ios. van

Dl. Philippus Rubens.

-

- Dl. Io. Bapt. della Faille. Dl. Iud. Aegid. Zegers. Dl. Balthas. vander Heyden. Ignatius van Wesenbeke. Dl. Nic. Muytinx. Dl. Io. Ios. Vequemans. M. Petrus vande Vyver. Dl. Carolus de Witte. M. Io. Adrian. van Uffele. - Dl. Philip. van

Valkenisse. M. Pet. Dominicus Lams.

Ioannes Hubertus Terninck.

ARGUMENTUM.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

I. Nuntiatur pax universalis Rysvici conclusa. II. Marcgravius in novis subselliis locum inter duos Consules capit. Nuntiatur grandis victoria Caesarianorum de Turcis ad Zentham. III. Instaurantur apud Iesuitas funebria pro caesis in pugna Christianis.

ACTA.

I. DIE XXI Septembris, Antverpiae in domo Ludovici Antonii, Directoris postarum, aderat Dux Bavarus, quando ad eum

sub meridiem venit expressus nuntius, de pace apud Rysvicum, Hollandiae vicum, conclusa inter Hispanos Germanosque ex una, et Francos ex altera parte; laetitiam auxit similis ex Germania nuntius de relata longe maxima victoria contra Turcas, ad Zentham in Hungaria, sub Ductu Serenissimi Eugenii, Principis Sabaudiae, die XII eiusdem mensis. Expectanda interim fuit subsignatio Regis Hispaniarum in pacem praedictam, ideoque publicata ea solum Antverpiae fuit XXV Octobris; festivi autem propter eam ignes dilati ad vi Novembris.

II. Interim acciderat die ultima Octobris, cum per expressum tabellarium advenisset publicandae pacis mandatum, ut ad hoc invitatus a Magistratu ad Cameram Statuum Marcgravius, ex misso ad se Secretario quaereret, quem locum esset habiturus in Collegio, ubi per nuperam sedilium innovationem non amplius habiturus erat locum extra eorum septa, sub speciali concha, responsum est autem, caperet locum eum quem vellet; et cepit medium inter utrumque Consulem, sub eadem concha, quod novum omnino erat. Eodem porro die ex podio publicata est Pax hora quinta post meridiem, sub fragore tormentorum ex fortalitio S. Laurentii; deinde Magistratus processit cum tibicinum suorum solito concentu ad Cathedralem, atque inde post cantatum Te Deum, iteratamque tormentorum explosionem, omnes sub medium octavae redierunt ad Curiam, ante quam erecta stabat praecelsa malus, cum duabus maioribus, vasa picata habentibus. Verum ventus adeo validus fuit, ut Suae Maiestatis vexillum e media malo decussum sit, parsque suprema mali diffracta, cadensque in medium forum, ex turba adstantium obruerit figulum, area Falcontina inquilinum quare metu gravioris incommodi a flamma, ex vasis ardentibus scintillas toto foro sparsura, illuminationem illam usque ad diem vui Novembris differendam

« ÖncekiDevam »