Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quo significatur, puram defunctae animam pro malis perpessis, gaudia praestolari aeterna.

IX. Hactenus epitome vitae, anno M.DCC.X lingua nostra hic editae, auctore F. V. O. C. S., id est, Fr. Vander Weyden, Ordinis Cisterciensis Sacerdote. Religiosus hic in Boudeloensi Ordinis Cisterciensis Abbatia, est frater Domini vander Weyden, frater germanus, ut intelligo, phonasci in Basilica S. Mariae, eius apud quem Anna quatuor annos fuit commorata. Ab hoc ergo simul et a Confessario potuit scriptor certius informari de argumento proposito, materiamque accipere, cui stylum ordinemque adderet, pius sane nec ineruditus; qui si in nostris Sanctorum Actis fuisset versatus, et diuturnam Annae a cibo potuque abstinentiam, exemplis inde desumptis, probare voluisset, invenisset ad diem xx Martii, vitam et miracula Nicolai Eremitae, Saxulae sive de Rupe, Constantiensis Dioecesis; in eaque similem aut maiorem annorum xx inediam toti Helvetiae notissimam, et sanctitatem tot miraculis testatam, ut ad solemnem eius Romae canonizationem faciendam desit nihil praeter ultimum Apostolicae Sedis oraculum, processibus omnibus pridem absolutis.

Obiit ille septuagenarius, anno M.CCCC.XVII, quando fortassis adhuc in Franconia Eichstadii vivebat Soror Friderada, post varias curationes S. Walburgis intercessione obtentas, eius monasterio in perpetuam servitutem oblata; de qua agit miraculorum Eichstadiensium scriptor Wolfhardus, tanquam anno M.CCC.XCV ad festum S. Martini, eodem modo prorsus ieiuna, ab anno uno alterove, aut saltem a pluribus mensibus. Legat qui volet miraculorum praedictorum ultimum, tomo in Februarii, pag. 540 et seqq., et inveniet rem, Episcopo loci per certissima experimenta compertam; solumque dolebit, aliunde nesciri, quem finem ea Soror habuerit, et quamdiu porro sic impasta vixerit.

X. Mense Februario advenit huc Iesuita Bohemus, secum ducens Regem unum Americanum, qui a dicto Patre Baptizatus, cupiensque propius cognoscere res Christianorum in Europa, de quibus tam multa inaudierat, et obedientiam Summo Pontifici per se ipsum deterre, regnum suum, quod post Carthagenam et Panamam habebat plus quam centum milliaribus patens circa lineam aequinoctialem, fratri suo commiserat, et filium secum duxerat; qui reversus sibi testis foret omnium quae vidisset. Persuadebat enim sibi non solum regnum suum totum, sed plurima alia per Americam fidei Christianae accessura, si sanctitas et splendor Religionis Christianae, et gentium Europaearum maiestas, ac politia per testes oculatos, conterraneos suos, innotescerent populis illis, res patrias, quas solas norunt, aestimantibus. Sed neque filium huc perduxit, in via mortuum; neque ipsemet rediit, in collegio S. Iesu Bruxellis defunctus, morbo ex potus cibique nostratis insuetudine verosimiliter contracto. Nescio tamen an valde dolenda mors ea fuerit, quia Regis ministri valde dubitabant, an adventus eius gratus futurus esset Hispanicae Aulae, cuius iussu talem personam adduci in Europam, non omnino utile videbatur politicis, humanas solum rationes spectantibus; maxime cum Pater ille nullis esset munitus litteris aut viceregis aut Superiorum suorum, clandestinam ex America egressionem minime probantium. Interim pio spectaculo fuit civibus Antverpiensibus, decoro in habitu ministrans Sacro ipsius Patris, cum adiutorio unius famuli, ingeniosi pueri, quem iam iam devorandum dentibus barbarorum redemerat Pater, aliquot frustis vitri Europaei istic pretiosi. Iussus autem est Pater redire in suam Bohemiae Provinciam, nec reditum in Americam sperare aut tentare; neque enim Societas solet in suis probare zelum, quantivis boni praetextu incitatum, quem non dirigat obedientia. Interim asservantur Bruxellae Regis

illius arcus, sagittae et gladius, ex gentis more factus eleganter satis.

XI. Propius spectat Antverpiam quod, per pacem, superiori anno conclusam publicatamque, exhilarata Civitas, post varias cum Episcopo Capituloque consultationes, censuit amburbalia sua, ante hos paucos annos desita, post Pentecosten duci, diutius deinde intermittenda, vel usque in Augustum differenda, nunc saltem resumenda esse, et quidem quam antea umquam splendidius, ad diem xxv Maii, in quem casura erat Dominica Trinitatis, quia Pascha fuerat celebratum die xxx Martii. Data igitur Aedilibus cura est, ut machinas omnes tali occasione circumduci solitas, reparandas instruendasque curarent; deinde Societatis Iesu Gymnasiarchas rogarunt, ut earum unam peculiari studio ornandam susciperent, quae sua novitate et elegantia, ceteris videri consuetis gratiam adderet; quod eis ex voto et exspectatione Magistratus successit; nisi quod per tempora non licuerit, pari deinceps splendore quotannis eamdem pompam iterare, non dico bis, sed ne semel quidem. Ergo, ne contingat non solum ipsas machinas, situ et carie obsoletas, cessante earum usu perire, non solum ab oculis, sed etiam e memoria hominum, placet earum ordinem ac formam, una in lamina collectam exhibere, deinde describere singula paulo distinctius quam factum

anno M.DC.LXXXV.

XII. Amburbalia celebrabat antiquitas Romana, ducendis circum Urbem victimis, pro civium incolumitate mactandis; et maiores nostri fortassis etiam tale quid in usu habebant, circumvectis Deorum suorum simulacris. Popularem ex huiusmodi festis laetitiam non prorsus abominata Religio Christiana, conversis ad fidem Ethnicis multa semper indulsit, quibus publica hilaritas certis occasionibus sic foveretur, ut, superstitione reiecta, ipsa etiam conferrent aliquid ad Dei

Sanctorumque cultum gratiorem populis faciendum. Ita S. Gregorius Mellito Episcopo rescribens, Lib. X, Epist. LXXI, postquam statuit idolorum fana non destrui, sed expiari debere, addit hoc praecipi a se : ut qui boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debeat his etiam hac de re aliqua solemnitas immutari, ut die dedicationis vel natalitio Sanctorum Martyrum, quorum illic Reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solemnitatem celebrent; nec diabolo iam animalia occidant, sed donatori omnium de satietate sua gratias agant, ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora facilius consentire valeant. Hoc secuti passim fideles, consueverunt ecclesiarum suarum encaenia celebrare quotannis, atque post peracta rite intra ecclesiam mysteria sacra, procedere per ambitum eiusdem, non sine spectaculis quibusdam, initio profanis, progressu tamen piis, et bonas cogitationes ingerentibus. Nemo igitur vel haereticorum irrideat, vel male tristium ac severorum prohibeat quae fieri videt in amburbalibus pompis tali ratione institutis.

XIII. Promoventur ergo in Antverpiensibus spectacula currulia, profana primum, deinde sacra; atque ante omnia, speciosa NAVIS, quasi supra undas occultis subtus rotis celerrime invecta, non tanta quidem quin transire per omnes, quibus pompa ducitur, vias possit; speciem tamen habens perfectissimi operis. Instructa est enim omnibus suis armamentis ac triplici malo, ad instar maxime bellicae, per cuius latera, funes, et carchesia, ad puppim et proram discurrentes epibatae iuvenes nautica omnia ministeria obeunt, tympanis, tibiisque celeuma cantantibus; et duabus cymbulis, quasi remigio actis, eidem adnavigantibus. Navi succedit PISCIS, eodem invectus modo, quasi per aquas, non quidem balaenae formam habens, quamvis ita vulgo appelletur, DEN WALVIS,

sed fluvialis piscis solaque enormi magnitudine differentis a communibus: ore interim et branchiis lympham copiosam eiiciens in circumstantes. Huic quasi circumstant Delphines duo insessi ac fraenati a Cupidinibus, qui nolis ad habenas pendentibus laetum clangorem cient. Ipsi vero Balaenae insidet ARION, fidibus canens. Et hae machinae Nautarum atque Ichthyopolarum sunt.

Eodem fere spectat CURRUS MARINUS, simili ingenio subvectus, nemine qui promoveat apparente. In eo praecedunt SIRENES duae, pube tenus mulieres formosae, et pedibus anterioribus ad natationem aptatis, aquam quasi sulcantes, reliquo corpore in piscem abeunte, contorta inferne cauda. Post has hippopotami duo, similiter in piscem desinentes currumque trahentes, cui sub excelso throno insidet tridentifer NEPTUNUS cum sua AMPHITRITE, seu, mavis THETIDE, circumnatantibus TRITONIBUS sex, buccinasque marinas inflantibus. Hunc currum factum aiunt honori Archiducum ALBERTI el ISABELLAE; et quia altior ceteris erat ac latior, deiectam fuisse portam Ioanniticam, quae sola ex veteribus tunc restabat.

XIV. Succedit species ELEPHANTIS, ad vivum expressi, proboscidemque quaquaversum iactantis, qualem hic primum Antverpiae visum anno M.CCCC. XLV testantur chronicae; cuius dorso insistit volubilis supra globum Fortuna, et in omnem partem circumagitur, cum epigraphe inscripta basi : Sors omnia versat. Hic elephas, sicut et ceterae machinae sequentes, protrahitur ab equis binis vel quaternis, quaedam etiam a senis.

Omnes autem mole sua et structurae elegantia superat GIGAS, ad Romanae militiae modum efformatus per Petrum ab Alosto, Caroli V Pictorem et Statuarium, eumdem qui, anno M.D.XLIX, arcus et machinas, Philippo Principi urbem ingredienti erectas, architectonica methodo delineandas curavit, sicut ligneis tabulis insculptae habentur. Expressus est autem GIGAS noster,

« ÖncekiDevam »