Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Herois faciles aditus in limina Regum

Sanguis habet: faciles fecit oliva tibi :
Artificesque oleo ducti fecere colores;

Nec tamen in dubio stat tua fama loco.
Sors metuenda aliis, oleo pax gaudet amica;

Pax oleo semper gaudeat illa tuo.

Et gavisa est, dum mansit vita, quam dimisit Bruxellis. Nobis autem reliquit propria manu pictam sui ipsius effigiem, ut est in Pinacotheca, sculpta a Petro de Iode, Antverpiensi, iuniore, perito valde tunc temporis chalcographo, sed minus felici quam pater suus, qui moriens anno M.DC.XXXIV, die Ix Augusti (sicut exprimitur, pag. 495, de manu filii) hunc artis haeredem reliquit, non item fortunae, facilior mereri eam quam servare.

A. C. M.DC.L.

ACTA PRIORA NULLA NOTATU DIGNA.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

-

COMMISSARII, II Maii. Feria 11 hebdomadae III post Pascha, actum xvII Aprilis. Albertus de Ligne, Princeps Barbanzon, Comes d'Aigremont et de la Roche, Vicecomes d'Are, Eques Velleris Aurei etc. — Franciscus de Kinschot, Eques Ord. S. Iacobi, Toparcha de Rivieren, letten, Ganshorn etc. Regi a Consilio Status, Brabantiae Cancellarius.

-

CONSULES. Dominus Henricus van Halmale IV. u. Dom. Alexander Goubau II.

SCABINI. Lucas Opmeer.

[ocr errors]

D. Gregorius del Plano.

--

[ocr errors]

M. Ioannes Sneyers. Dl. Ioannes della Faille. M. Iacobus van Buren. Dl. Eduard. Sandelyn, renunt., suff.

Dl. Wilh. van Halmale. Dl. Henric. vande Werve.

Petrus Hanicaert. M. Arnoldus Voochts. Dl. Pasch.

[ocr errors]

Fr. vander Cruyce. Dl. Simon van Tulden.

van Weerden, Thes. suff. D. Antonius Sivori.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Meurs. M. Maximinus Gerardi †. - Dl. Dominicus de Raedt. - M. Nicolaus Noyts.

ARGUMENTUM.

1. Deprecatur Magistratus ne Caesarum statuae, dono suo ad Palatium Bruxellense translatae, venumdentur. II-IV. Moriuntur eruditi viri tres, Balthasar Corderius, Christophorus Butkens, Franciscus Zypaeus: hi ex suis epitaphiis laudantur, iste ex Graecolatinis illustratis. V. Obit Bruxellis Ioannes van Hoeck, Caesaris et Archiducis Leopoldi pictor aulicus, Romae et Viennae celebris, natus Antverpiae.

ACTA POSTERIORA.

I. DIE 1 Septembris, per litteras ad Aulam Bruxellensem datas deprecatus est Magistratus, ne venderentur duodecim Caesarum Austriacorum marmoreae statuae, ad ingressum Principis Cardinalis, sub temporario quidem et ligneo, sed omnium speciosissimo et maximo in Mera arcu collocatae, et dono Civitatis ad Palatinam porticum Bruxellas translatae, in aeternum magnificentiae Antverpiensis monumentum; ut autem venderentur postulabant ii, in quorum aere positus Princeps e vivis decesserat : quibus quomodo et unde factum sit satis, ignoro suspicio interim erat, ipsummet Leopoldum, si licuisset, empturum fuisse, in Germaniamque devecturum ornandae porticui, quam meditabatur iuxta ideam Antverpiensem Viennae

exstruere.

II. Viros interim tres, in sua quemque facultate eruditissimum, qui omnes patriam hanc suam civitatem editis voluminibus praeclaris illustrarunt, hic annus abstulit. Primus, linguarum variarum, sed imprimis Graecae scientissimus, BALTHASAR CORDERIUS, e Societate Iesu, Doctor Theologus in Viennensi Austriae Academia creatus; cum esset in reddendis Latine scriptoribus Graecanicis aeque promptus ac felix, eaque de causa praecipuas Europae Bibliothecas per Germaniam, Galliam, Hispaniam et Italiam perlustrasset, ex Plantiniana Balthazaris Moreti typographia luci dedit Sanctorum Graecorum Patrum Catenas in Lucam, Ioannem, Psalmos et lobum, tomis sex, omnibus in folio; similibusque duobus magni Dionysii, vulgo crediti Areopagitae opera, praeter symbola Graecorum Patrum in Matthaeum, collata cum Petro Possino, opera, Tolosae, et S. Dorothei institutiones Asceticas, praelo Cnobbariano; item in Hieremiam homilias xix S. Cyrilli, cuius Apologos morales antea Viennae vulgaverat. Iterum deinde in Italiam eadem de causa reversum mors Romae invenit, finemque eruditis commentationibus attulit viro annos dumtaxat LVIII nato, quorum XXIV in Societate egerat.

III. Alter Cisterciensis Monachus, S. Salvatoris Prior, saepe nobis ex tropaeis suis Brabanticis nominatus, dum ibi occasione pactae pacis Hispano-Batavae obiit; itaque Hagae Comitis in Hollandia satagit rerum monasterii sui, opulenti nisi potior possessionum pars in Foederatorum potestate per conventa maneret, tam suis lugendus quam tunc maxime necessarius. Inde Antverpiam delatum est corpus, et iuxta summum altare suae ecclesiae sepultum, cum hoc, quod ei frater germanus, vir etiam eruditus, posuit epitaphio :

[merged small][ocr errors]

« Siste, viator, lege, lauda et luge. lacet in tenebroso hoc sarcophago, ex nobilissima familia DE BUTKENS CHRISTOPHORUS,

qui millenas et mille millenas familias, de Republica bene

>> meritas, nec non sanctitate insignes, e mortis tenebris tulit » ad lucem, Praelatus S. Salvatoris; non habens per Europam >> in scientia Nobilitatis facile sibi parem, in Belgio primus : >> eheu! carne exutus, sed anima salvus, sed scriptis immor

talis, in aeternum cum S. Salvatore regnet in coelis, qui >> in terris per annos viginti praefuit laudabiliter Monasterio » S. Salvatoris. Obiit trigesima Septembris, aetatis suae anno » sexagesimo, Iubilaei secularis M.DC.L, ad supremum iubilum >> migrans. Piis fratris manibus lubens et lugens frater posuit. » IV. Uno post istum mense, die IV Novembris, etiam obiit Papinianus noster Belgicus, ZYPAEUS, cuius in choro ecclesiae Cathedralis hoc legitur epitaphium :

D. O. M. S.

« Reverendo admodum Domino FRANCISCO ZYPAEO, IC. » Protonotario Apostolico, huius ecclesiae Canonico, pridem > Iurisdictioni Sacrae praefecto, Archidiacono, et Episcopatus » Vicario generali, Domino de Cowendale et Oudermeulen; >> doctrinae elegantia, vitae morumque integritate, iurisdicendae » solertia, editisque ingenii sui monumentis bene de sua, >> bene de postera aetate merito Petrus Florentius et Guiliel>> mus Zypaei, fratri bene merenti hoc monumentum poni >> curarunt. Decessit anno salutis M.DC.L, pridie Nonas Novembris, aetatis suae LXX. Piis manibus, lector, bene apprecare. » V. Hoc etiam anno Bruxellis obiit IOANNES VAN HOECK, Antverpiensis pictor, et discipulus Rubenii, admodum carus Serenissimo Leopoldo, qui eum, ob aestimationem artis, ab aula Caesarea, quam multis modis ornaverat, reduxit in Belgium; multis hic laudatur in Pinacotheca, ut qui Cardinalibus, picturae novae veterisque amantibus, tam gratus Romae fuerit, ut nemo esset quin libenter ei suas rariores picturas exhiberet,

[ocr errors]

non solum spectandas, sed etiam exemplandas, quod alias raro et aegerrime patiuntur, qui rebus talibus pretium a raritate ponunt.

A. C. M.DC.LI.

ARGUMENTUM.

I. Novus ad S. Salvatoris Prior ornatur titulo et insignibus Praelati. II. Moritur Gerardus Zegers. III. Floret Adrianus van Utrecht, Antverpienses, pictores eximii.

ACTA PRIORA.

1. EPISCOPUS NEMIUS, qui sub anni prioris exitum denominatus a Rege ad Cameracensem Archiepiscopatum, die xvi Decembris una cum Iudoco Gillis, Abbate S. Bernardi, ex mandato Sereniss. Leopoldi collegerat vota Religiosorum S. Salvatoris, pro novi Praelati electione; sic electum loci Suppriorem Petrum Spers commendavit, ut hic, illo mox electionem confirmante, ab eodem Abbate, die XXIX Ianuarii, Musseto, Cruce, Annulo, aliisque huius Praelaturae insignibus ornatus sit; anno sequenti donandus etiam titulo et gradu Abbatis.

II. Mensis Martii die XVIII, GERARDUS ZEGERS, Antverpiensis, pictor, extremum suum diem obiit. Iuvenis hic in Italiam profectus, ibique annos non multos contemplandis optimorum artificum vetustis operibus immoratus, et nomen aliquod pingendo consecutus, in Hispaniam transiit, Regique et Aulae ita se probavit, ut Nobilis domestici titulo et torque donatus, beneque nummatus redierit in patriam. Plurima hic pinxit,

« ÖncekiDevam »