Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quadragesimae, initium habuit in ecclesia Domus Professae Iesuitarum pientissima, et summis infimisque probata coNFRATERNITAS, quam vocant BONAE MORTIS, impetrandae per devotionem singularem erga patientem in Cruce Christum, et compatientem sub Cruce eadem Matrem eius, suffragantibus ad eumdem finem Patronis, sanctissimo Dei Genitricis sponso 1OSEPHO, utriusque praesentia ad sancte moriendum adiuto; et sancta Virgine ac Martyre BARBARA, ad eiusmodi exitum invocari solita. Coepta ea Romae sub INNOCENTIO PAPA X, et sub eius successore ALEXANDRO VII ferventer promota, inde ad varias Provincias transiit; ad nostram autem Flandro-Belgicam per R. P. Laurentium van Schoonen, post expletum Provincialatus sui triennium nostrae domus Praepositum. Hic ad congregationem Procuratorum Romam destinatus, ut habent domus eiusdem Annales, cum observasset quanto ibi Sodalium numero et pietate insignis esset Sodalitas pro felici ex hac vita egressu obtinendo ibidem erecta, mox ut in Provinciam revertit, dispicere coepit, quomodo in eam totam simile quid induceretur. Re ergo proposita Patribus, et valde probata, scripsit Romam litteras, et impetravit pro tali confraternitate, in singulis huius Provinciae Domibus Collegiisque instituenda, ab Alexandro Papa VII Indulgentias plenarias, easque perpetuas, et per Brevia, sigillatim ac nominatim unicuique directa, anno M.DC.LXXVII. Mutatus est tamen in plerisque dies lucrandae illius Indulgentiae (qui Romae sexta feria est) in Dominicam, ut est in pluribus Italiae Collegiis; Antverpiae vero, quo tum pariter allatum erat institutionis. eiusdem Breve, serius inductus eiusdem Indulgentiae est usus, opponentibus se iis quibus nimium videbatur, quod in tali ecclesia, in qua sic viget Indulgentia Communionis generalis, cum obligatione eam frequentandi, in ipsa similis alia haberetur pro ibidem communicaturis per menses item

singulos, et quidem cum facultate non restricta ad annos novem, quibus elapsis, petenda continuatio sit, sed in perpetuum.

VI. Interim novae Confraternitatis exercitiis destinatum est in nostra ecclesia sacellum sive altare S. Iosephi, tamquam eius compatroni, et praerogativae privilegii 'ab Innocentio XII impetrati die Decembris M.DC.XCVIII, pro quibuscumque Presbyteris, alicuius Confratris aut Consororis animam ex purgatorii poenis liberatam cupientis, non solum per Diem et Octavam Defunctorum, sed etiam pro una cuiusvis hebdomadae feria, quae nunc est sexta. Proximo autem anno evicit R. P. Petri Wyts, hoc anno Praepositi, sedula instantia apud Reverendissimum nostrum, Societatis amantissimum, ut Confraternitatis institutio publicaretur. Factum hoc est curante imprimis R. P. Francisco de Malder, tunc ecclesiae Praefecto, postea autem etiam Domus Praeposito, nuperque xix Maii anni M.DCC.X defuncto, tanto cum templi totius apparatu quam alias umquam. Nam, ut de musica taceam, plures insignes artifices diviserunt inter sese altaria septem, sigillatim exornanda maius quidem cum ecclesia reliqua Ignatius Boulaert, pictor, et Ignatius Lysens, statuarius; Marianum Henricus Verbrugge; Ignatianum Kerrix; Sanctorum vero Iosephi Ludovicus Willems, Xaverii Scheemakers, Beatorum autem Aloysii et Stanislai Ioannes Maes, sculptores; omnibus denique allaborante nostro Melchiore Hamers, qui postea etiam in S. Ignatii sacello communicantium mensam ante altare, et sub eo marmoream S. Patriarchae tumbam, supraque effigiem exercitiorum librum velut ex ore Deiparae excipientis, sculpsit, omnia ex candido marmore, et nunc laborat in eiusdem sacelli reliquis parietibus simili sculptura decorandis.

VII. In sic ornata ecclesia pendebant ad primas ante utramque portam lateralem columnas, grandes duae cum limbis

inauratis tabulae, in quarum una scriberentur ordine temporis nomina Confratrum Consororumque, prout singuli mortui nuntiarentur; in altera exponerentur bifariam divisa nomina, singulis septimanis extreme aegrotantium et vita functorum, tabellis hebdomadatim mutandis, cum fuerint utraque illa in suggestu post concionem palam enuntiata; et sub his pendet capsula, in quam nomina sua inserant, volentes congregationi adscribi, accuratissime referenda in codicem ad id paratum. Horum nominum quam magnus brevi numerus allatus sit, inde colliges, quod in tabula mortuorum, singulis annis mutari solita, semper fere sexcenti aut plures numerentur. Etenim non solum de Civitate, sed etiam ex variis circum ipsam oppidis Monasteriisque identidem alii atque alii aggregari postulant, et ex aggregatis indicantur vita functi, pro quibus consueta suffragia exiguntur. Cum autem neque ab aggregandis aggregatisque dum vivunt, neque a commendandis dum in agone versantur aut iam obierunt, neque alio quovis titulo exigatur quidquam, contra quam alibi citra reprehensionem solet, prae omnibus probatur et ambitur haec Confraternitas. Et tamen multa fiunt non parvi impendii: nam, praeter tres Missas, singulis feriis sextis ad altare Confraternitatis cum expositione Venerabilis mane et sub nonam, atque in meridie, una saepe cum musica, ceterae autem cum certis Litauiis et precibus; item praeter unam quolibet mense Dominica solemnius agendam; ex iisdem Dominicis quatuor magnificentius peraguntur, cum erecto in media ecclesia pegmate.

VIII. Prima est tertia vel quarta Dominica Martii, qua recolitur memoria institutae Congregationis, cum gratiarum actione pro beneficiis ipso eo anno acceptis a Deo, et renovatione piorum propositorum in ingressu factorum. Altera, mense Octobris Dominica tertia, pro sodalibus defunctis cum vario circum mausoleum ipsis erectum honore praecipuarum

quarumdam personarum, eodem anno mortuarum. Tertia fit in honorem S. Iosephi, electi, ut supra dictum, in Compatronum; ad cuius altare pleraque exercitia congregationi propria fiunt. Quarta denique tribus illis accessit anno M.DCC.III, quando ex hierogazophylacio nostro approbata S. Barbarae Reliquia, solemnius elevata fuit, et tamquam alterius Compatronae collocata iuxta altare praedictum ad cornu Evangelii, feria quaque secunda depromenda ad pium devotorum osculum. Ipsa autem festivitas agitur Dominica tertia Novembris. Ad alterum eiusdem altaris latus, quod est Epistolae, simili in armariolo habentur spinae duae coronae Dominicae, cum particula spongiae ori sitientis Christi in eius agonia cum aceto applicitae, quae solebat omnibus sextis feriis ad osculum proferri; nunc autem profertur alternis, postquam probata est notabilis Dominicae Crucis particula, ex sesquipedali frusto, pridem in sacrario Regum Angliae asservato, et nunc cum reliquis sacelli Regii cimeliis existente in arce turris Londinensis; unde, quomodo et quam certa sit portio, per nobilem Catholicum Anglum desecta, et Patribus nostris communicata, constat testimoniis authenticis pluribus, Archiepiscoporum Tuamentis et Mechliniensis, Episcoporumque Tornacensis et Antverpiensis, eamdem, ut legitime sibi probatam, exponi ad publicam venerationem permittentium. Omnia autem iam dicta serviunt fovendae inflammandaeque devotioni Sodalium, satagentium augere communem thesaurum meritorum pro impetranda omnibus et singulis gratia bonae mortis; et ad eumdem finem quotidie ante noctem datur triplex campanae signum, tota Civitate facile audiendum; ad quod, vel ad simile tempus, rogantur sodales comprecari, ut visum fuerit, etiam longius absentes.

IX. Die xix Maii, placuit immortali Deo ac Pastori summo, sub medium tertiae matutinae, ex his aerumnis atque oppressi

pectoris angustiis, nulla pene febri, ad laetiora (et spem faciunt praeclara eius merita) aeternaque pascua Beatorum evocare fato suis ovibus totique Urbi luctuoso, optimum Pastorem, Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum D. IOANNEM FERDINANDUM VAN BEUGHEM, Episcopum Antverpiensem. Virum hunc Bruxella dederat, ornaveratque litteris politioribus, pulchrisque in arena scholastica lauris, quem Grudiae palaestrae erudita sedulitas dein exercuit studiis sublimioribus, in utriusque iuris divinarumque rerum scientia pari laude spectabilem. Nactus erat indolem prope angelicam, supra modum comem et benignam, quem maiestas quaedam corporis ac formae decus, gratiorque morum probitas commendabat; adeo carum omnibus multumque amabilem, ut cum ex Decano Bruxellensi ad huius dignitatis apicem eveheretur, nescires vel in hoc applausu et congratulatione, laetine plus as moesti animi colligere potuisses, quod virum tam iucundum dilectumque omnes amitterent. Et ne hyperbolen putes, ex humani assentatione ingenii, aut benevola quadam superiectione profectam, fidem faciat incredibilis ad eius tumulum et invisus hactenus populi concursus, tam frequentis prementisque nocte tota, ut, cum delatum corpus esset ad templum sub nonam vespertinam, non nisi sub quintam matutinam ad locum sepulturae perferri atque humi mandari potuerit. Quid ad omnem laudem requiras illustrius? Quid vero etiamnum minus?

X. Si merita virtutum eius attendis quam pastoralis cura et vigilantia! quam ardens caritas! quam vita integra! quam in administranda Ecclesia Dei fidelis opera! quam rara, quam demissa modestia! usque adeo ab omni fuco fastuque et arrogantia alienus, ut sub tanta dignitate ac veneratione, diceres humilem minimumque hominem delitescere, facilitate animi ad omne humanitatis officium comparatum.

28

V

52

« ÖncekiDevam »