Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Nulli aditum, aures nulli denegabat, omnes etiam abiectioris sortis homines suo laetus dignabatur alloquio, effusa in egenos manu, quibus occulta plerumque gratia stipis, non avare succurrebat; ad viduarum causas sollicite attentus, pupillis et orphanis Pater et Tutor. Ita erat natura lenis, ut si qua culpis obiurgatio debebatur, suae potius argumenta benevolentiae corrigendo, quam succensentis animi signa proderet : pacis vero cultor tam assiduus, ut tota eius cura pacis studium crederetur. Nihil tolerabat fraternae caritati aut mutuae dilectioni contrarium omnia, qua verbis, qua litteris, qua decretis, ad consensum animorum atque concordiam revocabat; affectu tam paterno simul ac efficaci, ut, sublato dissidio, ipsis visceribus pacem inspirare videretur; quam tam cordi habebat, ut et morientis ultima vox, velut testamentum aeternum, pacis perpetuae commendatio fuerit. Iam vero vi mali ingravescente, cum Sacramentorum extremis praesidiis muniendus esset ad iter aeternitatis, prius veniam delictorum suorum a Clero ac Magistratu, piissimae humilitatis exemplo, madentibus genis sit deprecatus; tanta teneritudine animi, tantoque caritatis ardore Deum suum adoravit suscepitque, ut omnibus uberrimas lacrymas fletumque excusserit. Spectaculum sane sanctae erat aedificationis plenum, videre, quam ad mortem fortiter libenterque obeundam adhortaretur ipse sese, quam piis vocibus ac suspiriis, quam anhelo ad coelum spiritu, quam plena sui traditione, Crucem nunc ori apprimens, amplectensque manibus, invocaret lesum et Mariam; vultu tam sereno ac renidenti, animoque tam pacato, ac divinae voluntati tam conformi, ut, qui adfuerunt morienti, hoc vitam eius absolvant elogio, vere illustrissimo, quod si naturae angelicae ea esset conditio ut mori posset, non aliter angelus mori posse videretur. Quae omnia licet sperare nos iubent, eum Apostolici muneris tam gloria decoratum, si quid

tamen humana fragilitate contractum, terrenae labis adhaeserit expiandum, omnium preces et sacrificia, ex debitae tanto Pastori caritatis officio, postulamus, ut quam in terris tanta sollicitudine coluerat, aeterna in coelis requiescat in pace.

XI. Ita Clerus Antverpiensis, in circularibus ad omnes suae Dioeceseos ecclesias, conventus ac fideles litteris, hic servari dignis. Caukerkius de funere eius sic scribit: exequiae, perquam solemnes, ductae sunt m lunii, ab Episcopali palatio, per Meram viamque Clarissarum et Novam longiorem, ad Cathedralem ecclesiam, praecedentibus Clero et Mendicantibus, singulis cum cereo flavo ardente, crucibus autem nigro velo tectis. Sequebatur Capitulum S. Iacobi, deinde Marianum, Michaelitis ab hoc ordine se excusantibus, ne sibi esset contendendum de loco. Post Canonicos ferebantur Canonicalia ornamenta omnia; Sandapila a sex Canonicis portabatur inter septuaginta duas faces. Illam sequebantur consanguinei, quorum primus, defuncti ex fratre nepos, ducebatur a S. Michaelis Abbate, secundus a Marcgravio, tertius ab Amptmanno, tum ceteri affines; Senatus totus, omnesque Aeditui omnibus omnium ecclesiarum monasteriorumque campanis sonantibus, interim dum Vigiliae decantabantur in choro. Postridie eodem ordine ex choro Circumcisionis ad Missam in maiori celebrandam est processum; ad quam etiam sub cruce sua comparuerunt Canonici Praemonstratenses, Mendicantibus per ambitum chori ordinate consistentibus, ceteris omnibus a choro et ambitu exclusis, et campanis omnibus denuo sonantibus. Corpori ante maius altare sepulto insternitur marmor, hoc titulo insculptum : D. O. M. IOANNES FERDINANDUS VAN BEUGHEM, nonus Antverpiensium Episcopus, gregi suo et omnibus charus, ut verus Pastor cura duxit, charitate iuvit, opere luxit, qui vivus de se humiliter tacuit, loquatur mortuus: CUM DUXI, JUVI, LUXI (symbolum hoc ei fuit). Ut lux perpetua ei luceat, vovele.

XII. Mense Iunio Antverpiam venit Frater Iacobus de Beaulieu, sive Bello loco, Anachoreta Burgundus, peritissimus Lithotomus; qui dicebatur in seculo Chirurgus fuisse, et certissimam eximendi calculi herniaeque curandae, in dissecandis mortuorum cadaveribus, sibi comparasse experientiam. Homo perquam abstemius, modestus, pius, hospitium apud Capucinos sumpserat, et quoscumque sibi oblatos suscipiens, nullo divitum pauperumque discrimine, nullam petebat curationis mercedem; si quid autem ultro offerebatur, id fere totum impartiebatur pauperibus. Accersitus in Hollandiam, quo magna eius fama pervolaverat, permittebatur habitu suo publice uti; eumdemque vivendi modum tenens, aequis portionibus dividebat in pauperes, Catholicos et Acatholicos, quidquid recipiebat, quod vehementer probatum fuit: numquam tamen operari voluit coram refugis ex Francia Calvinistis, qui multi ibi erant: operabatur autem citissime, facillime, et plerumque feliciter; publiceque vendebatur effigies eius, cuius ectypon hic videre non erit ingratum.

XIII. Die xxvII Augusti, initium factum est praeparandi quaedam prata, ad primum pontem canalis Herentaliensis, ubi ad solem dealbaretur linum in fila ductum, quod antehac solebat in Hollandiam dealbandum mitti. Prata ista emerant mercatores, quaestum ex tali lino facientes, et primus Consul ligonem movit deducendis fossis, unde aqua lino ad solem exposito identidem affunderetur. Solarium hoc spatio duorum iugerum terrae, in octo pulvinos dividitur, longos passibus c.XLVI, latos XXIV; quos intersecant fossae et una duplo latiore cinguntur; earumque crepido, ne defluere in fossas humus possit, lorica lignea trium pollicum palisque in terram actis munitur. Fundus totus, ne vermes alias gramen absumpturos nutriat, primum rudere glareaque firmatus, deinde arena, denique viridi et graminoso cespite insternitur.

Et initio quidem arena navibus petebatur, ex quodam vado Scaldis ad munimentum S. Philippi; deinde famulus Drossardi Turninensis, sub agris Willebrordianae capellae circumiectis, aliam multo candidiorem aptioremque arenam ostendit; qua advecta, compendium factum est plus quam sex millium florenorum totum autem opus cum aedificiis necessariis, putabatur staturum sedecim millibus florenorum. Et aedificiis quidem primum lapidem posuit XIV Septembris praefatus Drossardus at, his aliquo usque eductis, ignis corripuit armamentarium fossorum, in quo hi noctu somnum capiebant, et diebus festivis reponebant sua instrumenta, ligones, curricula, asseres; cum enim Dominica die, Iv Octobris, procul in civitate fossores agerent, de more ab opere feriati, tribus ad custodiam ibi locatis, et horum duo etiam abiissent Missam audituri, tertius talpas insectaretur, ignis foculi non plene exstincti, in vicinas assulas tabularum delatus, totum opus consumpsit claro die, priusquam aliquis posset auxilio accurrere. Damnum tamen cito reparatum est, opusque continuatum. Ita Caukerkius.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

Per Marcgravium, ut annis prioribus, die v Septembris, Sabbato ante Dominicam XIII post Pentecosten, actam và Junii.

CONSULES. - Paschasius Ignatius vanden Cruyce V. — 11. Magister Henricus Comperis.

SCABINI. Dl. Nic. Ios. van Halmale.

[ocr errors]
[blocks in formation]

M. Rochus vande Dl. Philippus Rubens.

Dl. Io. Car. van Hove.

Dl. Iud. Aeg. Zegers. - Dl. Balth. vander Heyden. - Ignatius Engelgrave.-M. Petrus Henr. Schut. Dl. Carolus

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

M. Pet. Dominicus Lams. M. Io. Hubert. Teerninck.

Magister Franc. Bertholdus de Hollander.

ARGUMENTUM.

I-II. Magistratus succurrit monasterio Norbertinarum, a commota temere plebe infringendo: eaque occasione cognoscens miserum eius statum, propter debita in fabricam eius nomine contracta, et defectum certae ex Abbatia sustentationis, utrique necessitati remedium obtinet. III. Primus Lovaniensis, ante lesuitarum discipulus, ab illis excipitur. IV-X. Translato Romae ad novum altare et arcam marmoream corpore B. Aloysii Gonzagae S. I., redit huc, qui praesens fuerat, Conradus Ianningus, cum multo instrumento monumentorum, ad vitam, miracula, cultum spectantium; concinnatumque ex iis amplissimum Commentarium dedicat novo Societatis Generali, P. Michaeli Angelo Tamburino.

ACTA POSTERIORA.

I. PRIDIE S. Michaelis, xxvIII Septembris, civis quidam semiebrius, ex monasterio Norbertinarum prodiens, ubi ei nescio quid annui canonis debebatur; cum oblatam sibi solutionem, valore per Regium edictum nuper constituto, nollet acceptare, totam commovit viciniam; et hinc diffamatus est rumor in Civitatem, quasi sanctimoniales, quas satis constabat haud parvo aere alieno obstrictas, amplius non essent solvendo. Tempus erat prandii, et fores clausae : quae si patuissent, momento plebecula vilissima irrupisset in monasterium, totumque expilasset. Dum autem illa bacchatur ante fores, fanda et infanda iactans ac comminans, monitus Scultetus et Consul, primoresque Civitatis, quorum varii suas ibi filias habebant, accurrunt; et per domum Fuggerorum ingressi, mediante postico, reservato ad usum curruum admittendorum

« ÖncekiDevam »