Sayfadaki görseller
PDF
ePub

emittendorumque, solantur trepidas; et, disposita inter ecclesiam portamque anteriorem custodia, iubent sequenti die officia sua clausis ianuis agere, dum plebs temere congregata ultro difflueret; uti factum est, ipso qui eam concitaverat culpam agnoscente et veniam suppliciter precante. Interim Consul cum sociis, per otium intelligunt quo res Virginum loco sit, quamque angusta, ex eo quod debita, ipsarum nomine iam defunctis conflata a Praelatis, quibus ipsae dotes suas crediderant, non satis curarentur a Michaelitis, allegantibus ipsa esse contracta absque consensu Conventus, ideoque Praelatum suum in nullo obligari nisi ex caritate et reverentia erga defunctos decessores, quorum onera successores Abbates non tenerentur subire, et multo minus ipse Conventus.

II. Tum vero vicem innocentium miserati Proceres, in se receperunt earum causam, parati etiam iudicio cum Abbate contendere, ut vel dotes restituere cogeretur, vel canones foenebres solvere, ipsasque sustentare, sicut decessores fecerant, donec exstincta forent debita, eaque acquisita media, per quae familia talis sustentaretur, absque Abbatiae suae onere. Nec difficulter persuaderi sibi sivit ipsius Monasterii amantissimus Pater, quando etiam Fratres suos eo inclinari videbat, ut quam honestissime posset, consuleretur decori utriusque Monasterii. Sed cessantibus foris turbis, non eadem erat intus quies, dum consultatur de modo et conditionibus quibus se obstringi hi aut illae paterentur. Dum autem in longum res trahitur, Abbas Tongerloensis intervenit, paratus in se suosque suscipere debita ceteraque virginum onera omnia, modo S. Michaelis Abbas a sua obedientia absolutas traderet in potestatem Tongerloensium.

Hoc cum Antverpienses viderent ex suo honore non esse, conventum est in hasce conditiones, ut acquisitas acquirendasque dotes, et quidquid redituum annuorum erat, administraret

Abbas, et debitis paulatim exstinguendis impenderet; ad sustentationem vero singularum (erant circiter quadraginta) ducentos pro singulis quotaunis florenos erogaret, in frumento, ligno, cerevisia et pecunia; in locum autem morientium nulla admitteretur, cuius dos non esset abunde sufficiens, simul ad ipsam alendam, simul ad levanda quadamtenus debita : si quo insuper egerent, id manuum suarum labore aut amicorum benevolentia suppleretur. Ita pax reddita et restaurata concordia utrique Monasterio est, perguntque religiosissime Virgines Deo famulari, magna inter se caritate coniunctae: quarum nulla isto in turbine sic concussa fuit, ne quidem unica tunc Novitia, ut securitatem sibi ab amicis oblatam quaerere extra monasterium vellet; et procella quae dissipatura omnes videbatur, salutem et securitatem in futurum attulit. Ne autem alicuius ex postfuturis Abbatibus vel indulgentia vel negligentia alias utrumque conventum intricaret, prudenti consilio decretum est, ne quis Abbas posset suo unius arbitrio Sanctimoniales, quantumvis consentientes, adducere in debita, aut quidquam rerum immobilium alienare, vel ad religiosam professionem novitias admittere, absque communi Capituli utriusque suffragio et consensu, etiam postquam, solutis debitis, suas sibi res et rationes seorsim a Fratribus habere Sorores coepissent, proprium quidem Praepositum habentes, sed non minus quam alii alibi pendentem ex Abbate eorum.

III. Die xxш Novembris, Patres Collegii Societatis Iesu apparaverunt sese ad excipiendum IACOBUM AUGUSTINUM ARNOLDUM VAN AKEN, suarum quondam scholarum studiosum, et dein ad Philosophiam Lovaniensem promotum, in eaque Primas consecutum. Eorum iuventus, in duas divisa cohortes equestres, secundum tres inferiores totidemque superiores classes praecedebat, subsequebaturque vexillum Civitatis, quod gestabat filius Domini Zeeus, superbe vestitus. Ante omnes

vero praecedebant tubicines ac tympanistae equestres, cum altero equite, gerente labarum Societatis Iesu et coronam lauream. Hoc ordine per Caesaream portam egressi omnes sunt in occursum Primi, sonante interim maiori campana; qua audita, tota pene Civitas accurrit, et magna rhedarum multitudo, spectare ingredientem cupientium. Hic autem, praecedente cum tympanistis equestribus Lovaniensium studiosorum cohorte splendida, qui omnes praeferebant coronata insignia Castri Lovaniensis et laureum ramum sequebatur, inquam, ipse Primus, inter Professorem suum et Regentem Collegii a Castro dicti, ubi habitaverat et studuerat. Veniens porro ad Roii, vicum inter Lutgardishagas et Berchemium, obviam egressis occurrit; susceptaque in capite, quam offerebant, corona, audivit oratiunculam Latinam ab uno scholarium pronuntiatam. Tali ordine simul omnes ingressi civitatem; prope ecclesiam S. Georgii, in area curruum Mechliniensium, obviam habuit Primus matrem, rheda vectam, cum insigni matronarum comitatu, et progressus ad Curiam est, ubi eumdem praestolans Magistratus, per suum Pensionarium Latine salutavit, honoravitque gutto lanceque argenteis, pensantibus oncias centum. Hinc itum ad Gymnasium Societatis, ubi magnus quoque habitus ei honor est; tandemque deductum ad viam Lombardicam excepit hospitem domus Presbyteri de Coninck. Sequenti die, eidem a Magistratu in Camera Statuum praebita coenula magnifica est; et die tertia, regressus eodem quo venerat ordine Lovanium versus, transiit Mechlinia, ubi in transitu salutavit Patres Oratoristas, in quorum convictu ultimos humanioris curriculi annos egerat.

IV. Die xx Decembris, in Romano Societatis Collegio, ubi noster ALOYSIUS GONZAGA Vixit, et ubi anno M.D.XCI, semperque ut Beatus habitus, cultuque identidem auctiori honoratus fuit, sanctum illius corpus, plumbeo inclusum loculo,

28

V

55

exemptum fuit exteriori ligneo, in quo iam saepius translatum fuerat; et, ianuis clausis, ab omnibus eiusdem Collegii incolis, supplicantium ritu devote procedentibus, delatum ad novum marmoris pretiosi altare, in arcam ex lazulo lapide pretiosissimo constructam, varieque ornatam; ubi extunc servatur, non facile amplius loco movendum. Actui huic praesens eiusque pars fuit aliqua, Collega noster P. Conradus Ianningus; indeque revertens attulit in Belgium grandem copiam scriptorum authenticorum, vitam, miracula et cultum Beati istius spectantium, unde locupletaret perficeretque coeptum de illo Commentarium; quem alias ad diem Iunii XXI, adeoque paginam 155 imprimendum suspendi voluerat, donec redivisset ipse, et ad finem eiusdem Tomi remitti Reversus autem, idque operosissime agens, ut quae collegerat omnia et singula, quam distinctissime et certissime probata daret; in molem pene nimiam opus extendit, ut librum iustum per se posset implere. Qua id intentione, et quomodo fecerit, declarat Epistola Dedicatoria, inscripta admodum Reverendo Patri nostro in Christo, P. Michaeli Angelo Tamburino, Societatis Iesu Praeposito Generali, tenoris sequentis :

V. « Post septuaginta et amplius annorum labores, conquirendis cudendisque Sanctorum in coelis cum Christo regnantium Actis impensos, Tomosque praegrandes viginti et unum, qui omnium nationum ordinumque religiosorum Sanctos propemodum innumerabiles complectuntur, ad Sanctae Ecclesiae Catholicae Militantis utilitatem, ac Triumphantis gloriam emissos in lucem publicam, prodit nunc, admodum Reverende Pater, Tomus XXII, in eoque inter alios Sanctos, BEATUS ALOYSIUS noster, sua vitae morumque innocentia omnibus, quoad vixit, amabilis; sua animi demissione superexaltatus in gloria; sua corporis animaeque munditia, Angelicus iuvenis appellatus. Et hic primus est omnium Sanctorum e Societate

nostra Europaea, cuius Acta in opere nostro illustrata sunt; quaeque propterea hic etiam seorsim duximus evulganda, ut pluribus praesertim Societatis nostrae, qui grande opus non habent, eorum copia possit fieri, impensa non magna.

VI. Neque vero ingratum id consilii factique nostri fore Paternitati Tuae adm. Reverendae, eo magis confido, quod sciam singulari studio pietatis in B. ALOYSIUM Te ferri, multis de causis. Id quod ignorare non poterit quisquis sciverit, in eadem Societatis nostrae Provincia, Veneta ab initio appellata, sed variorum Principum ditiones cis atque ultra Padum, complexa; utrumque, Te, inquam, et Aloysium, primam lucis usuram accepisse; alterum Castellione Stiverorum in ditione paterna; alterum Mutinae in civitate Ducali. Crevit pietas Tua in B. ALOYSIUM cum ingressu Tuo in eamdem ipsius Religionem; aucta est lectione vitae et aemulatione virtutum eius; atque post alia multa pietatis incentiva, plurimum illi addidit incrementi commoratio Tua Rectoris in Collegio nostro Mantuano, ubi memoria Beati iuvenis in veneratione hodiedum est. Ibi, adhuc in seculo vivens, spiritualia Sancti Patris nostri Exercitia, seorsim inclusus, bis obivit, ac prima Sanctitatis fundamenta iecit, seque contra impugnatores vocationis suae, Deo propitio, armavit. Ibidem iam Clericus Societatis, tametsi iuvenis et hospes, iussu Rectoris ad grandaevos illos litteratosque Patres ac ceteros Collegii incolas, pro concione dixit, tanto omnium motu animorum, ac si Angelus de coelo locutus fuisset. Extra Collegium vero obiiciuntur alia gestorum ALOYSII monumenta, pietatem in ipsum spectantibus movere et accendere nata. In palatiis enim Ducalibus (ut de ecclesiis sacratisque eius nomini altaribus taceam) iratum Mantuae Ducem brevi alloquio, sed pondere verborum gravi, praeter exspectationem omnium fratri suo Rodolpho Castellionensi Principi placavit. Ibidem supremis tabulis terrena omnia, et

« ÖncekiDevam »