Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quae possidebat et quae certe possessurus erat, abdicavit, flentibus omnibus ipse laetus et gaudio exultans; moxque iter inde Romam ingressus est.

VII. Horum conspectu locorum et recordatione gestorum, aucta Mantuae in ALOYSIUM pietate Tua, adm. Reverende Pater, eumdem Romam post centum et quod supererat annos, e Rectoratu Mantuano secutus es ad Congregationem Societatis generalem xiv a Provincia Tua Veneta deputatus; in eaque primo Patrum congressu Secretarium eius agere plurium suffragiis iussus fuisti. Roma redeuntem in Provinciam Tuam comitatae aut subsecutae sunt litterae patentes adm. Reverendi Patris nostri piae memoriae, Thyrsi Gonzales, quibus te Praepositum eius constituit Provincialem. Quantum hic efferbuit pietas Tua in ALOYSIUM, dum singula quotannis visitauti Collegia, nusquam non occurrerent illustria, aut natalium eius, aut virtutum, aut miraculorum, aut Reliquiarum, aut altarium per Provinciam illam monumenta! sed iterum Romam (bis quoque ALOYSIUS Romam profectus fuit et semel inde in patriam rediit) vocatus a praedicto Patre nostro, ab eoque Secretarius Generalis creatus, interfuisti paulo post translationi Sancti corporis saepe dicti ALOYSH Tui, quando illud sub finem anni M.DC.LXXXXix, ex antiquo loculo suo, ubi annos quinquaginta honorifice quieverat, portatum fuit ad novum amplissimumque iuxta ac elegantissimum sacellum. Quadriennio post, senescenti paulatim Praeposito Generali Vicarius substitutus fuisti, anno seculi huius tertio, approbante Summo Pontifice; atque anno tertio post, qui adhuc in cursu suo est, universa Societas Romae adunata, Praepositum Te suum Generalem elegit cum approbatione et gratulatione omnium, Dominica in Septuagesima, pridie Kal. Februarii.

VIII. Bene habet: attamen ego Electoribus totique adeo Societati existimo non minus gratulandum esse electionem

istam, quam Electo ipsi; ac prae ceteris Provinciae illum gratulor Venetae, tum quod e numero suorum et quidem suus non ita pridem Provincialis, electus in Praepositum Generalem sit; tum quod nova nunc ei, uti et reliquae Societati spes affulgeat, consequendi canonizationem BEATI Sui ALOYSII, quam Provincia illa, omnium prima in comitiis suis, anno M.DC. Placentiae congregatis, postulandam per Praepositum Generalem, a sede Apostolica decrevit, communi consensu ac subscriptione; atque exinde obtentum est, ut, decernente Summo Pontifice, vita ALOYSII, cum titulo BEATI, anno M.DC.VI Romae impressa vulgataque sit. Centesimus ex illo fluit annus, proditque iterum hoc volumine eadem vita, cum multa rerum variarum et miraculorum accessione; sed, quod doleo, non alio cum titulo quam BEATI. At solet annus centesimus a re ben e coepta aut bene gesta singulari cum laetitia celebrari, cum gratitudine pro beneficiis, transacto tempore obtentis, et spe obtinendi plura in futurum. Hinc, uti merito gratias qui dem Deo agimus hoc anno centesimo, ex quo ALOYSIUS audire et scribi coepit BEATUS; ita speramus quoque futurum, ut crescat gloria sanctitatis eius, quantum elapsis centum annis crevit gloria miraculorum eiusdem.

IX. Annus namque hic M.DCC.Vi, qui centesimus est ab editione Vitae Aloysianae cum titulo BEATI, iam donavit nobis feliciter Praepositum Generalem, cuius merita Societati universae probata sunt, cuius pietas in B. ALOYSIUM, iam monstrata notaque est, qui meminerit, quale decretum Provincia sua Veneta olim condidit, de canonizatione eiusdem ALOYSII per Praepositum Generalem a Pontifice postulanda : quam nunc etiam eadem Provincia, et Societas universa, omnesque eiusdem Beati cultores et impense desiderant et suppliciter petunt. Idem annus, centesimus a prima vitae Aloysianae cum titulo BEATI impressione, nunc in lucem profert hocce in

volumine, monumenta varia, multum, ut speramus, collatura ad accelerandam canonizationem desideratam. Invenitur enim hic decretum Provinciae Venetae, quo ALOYSII sui canonizationem postulavit; et Breve Pontificium, quo Beatitudo eius sufficienter declaratur, et BEATI titulus conceditur. Clamant ibidem canonizatione dignum esse ALOYSIUM, communis populorum consensus, Principum Catholicorum fere omnium suffragia, altaria aliaque monumenta ei posita, contubernia pia, Confraternitates vulgo dictae et sub eius tutela legitime institutae; et his omnibus clamant altius Auditores Rotae Romanae, a Summo Pontifice Paulo V ad hoc deputati: qui, excussis per otium Processibus pro canonizatione B. ALOYSH, Romae, Florentiae, Castellione Stiverorum, atque in Valle Vulturena factis, et a Congregatione Rituum approbatis, in sua inde concinnata ad Romanum Pontificem Relatione, ita testantur in Domino: Tandem rite conclusimus, causam esse in eo statu, ut Sanctitas vestra tuto possit, quandocumque libuerit, B. ALOYSIUM, dignum Gonzagae stirpis germen, et Societatis Iesu Clericum, in Sanctorum Catalogo describere, ad laudem omnipotentis Dei, et Sanctae Matris Ecclesiae exaltationem; et illum fidelibus populis.... in exemplum virtutis ad imitandum proponere. Meum non est, adm. Reverende Pater, quidquam adhortationis his adiungere. Docui quid actum sit; explicui quid desideretur; cetera prudentiae ac providentiae Paternitatis Tuae sunt. Dabam Antverpiae, xi Kal. Ianuarias,

anno M.DCC.VI. »

X. Anni tamen sequentis numerum, et quidem in Martium provecti, praeferunt Approbationes Tomi iv, cui Commentarius ille adnectitur; nec enim potuit prius absolvi a praelo totus. Ornavit autem ipsum Auctor suus tribus pulcherrimis iconismis, quorum primus et praecipuus repraesentat primam Angelici iuvenis de manu S. Caroli Borromaei coram utroque

parente, Communionem; qualem pro altari Beati, in nostra S. Fidelis ecclesia Mediolani, pinxit praestantissimus ibidem Pictor, medium quid inter Rubenium et huius discipulum van Dyck affectans, Eques Franciscus de Cayro. Resecanda tamen hinc fuit, ut operi nostro quadraret, iconis pars dimidia, ubi videtur inter nubes Deipara suum istum clientem S. Ignatio commendare, descendere de coelo Angelus ipsius capiti contextam liliis coronam adferens. Proxima habetur ex praegrandi maioris folii prototypo, Romae sculpto sub annum M.DC.VII: ubi ad singulos numeros describuntur argumenta primorum a morte Beati et probatorum miraculorum, quae explicare non potuit in minorem formam contracta tabula, sed referuntur integre in commentario. Tertia est altaris novi, non quidem integri, quamvis etiam talis Romae prodiit, sed duabus potioribus partibus distinctius expressi; videlicet anaglypti operis in candido marmore ex designatione fratris nostri Del Pozzo, Pictoris celeberrimi, et ectypon pretiosissimae ex lazulo, id est caeruleo lapide tumbae, in cuius umbilico des cribitur moriens Aloysius; ad pedem autem ipsius tumbae, sed ent genii duo, hinc POENITENTIAE, inde CONTEMPTUS MUNDI.

A. C. M.DCC.

ARGUMENTUM.

1. Hiems fere nulla, et praecox fertilitas. II-III. Reginaldus Cools, Ordinis Praedicatorum, ab Episcopatu Ruremundensi transit ad Antverpiensem. IV. Initiatur solarium, dealbandis filis lineis praeparatum.

ACTA PRIORA.

I. Huius anni adeo languida fuit hiems, ut vix ad paucos

in Decembri dies visa sit glacies in moenium fossis, nec umquam satis firma ad sustinendos inambulantes, imo nec usquam continua: quod pauperibus, inedia languentibus, opportunum accidit; neque enim dubitabatur quin, si ad famem etiam frigus accessisset, plurimi fuissent morituri. Ipso autem anni principio, coepit humus germinare quidquid ad victum optari poterat, cum spe copiosissimae messis. Hinc frugum pretium ita subito imminutum est, ut quartale secalis, prius vendi solitum novem aut decem florenis, haberetur pro quinque; et tritici quartale, duodecim ante et quatuordecim florenis aestimatum pro, septem cum dimidio, aut etiam pro septem.

II. Die x1 Iunii, Antverpiam venit, huc ab Episcopatu Ruremundensi translatus, FR. REGINALDUS COOLS, ex Ordine Praedicatorum, in aetate annorum LXXXIII vegetus et robustus senex, verus pauperum pater, nec alio inductus intuitu ad sedem mutandam, quam quod deinceps habiturus esset unde pluribus et plenius faceret bene; sequenti autem die, a suo Monasterio (in quo noctem egerat, eo quod Episcopale palatium vacuum esset, ipsiusque brevis supellex necdum Ruremunda allata) deductus ad Cathedralem, post iuramentum consuetum in loco Capituli nuncupatum, in choro thronum occupavit, dum Hymnus Ambrosianus decantabatur.

III. Die XIII, eademque Dominica infra Octavam Venerabilis, mane processio fuit, ideoque in tertiam postmeridianam differenda solemnis deductio. Ad hanc Clerus omnis Ecclesiasticus cum Mendicantibus Ordinibus convenerant: aderant etiam Praemonstratenses, numquam eatenus in eiusmodi actu praesentes; cumque praetenderent occupare locum inter Sacellanos et Canonicos Marianos medium, hi vero negarent illos, quibuscum corpus unum facerent, a se abiungi debere; et Episcopo respondente faciendum quod fieri solebat, ad sua se Michaelitae

« ÖncekiDevam »