Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in ecclesiis praesertim spectanda qualia sunt in nostrae domus Professae altaribus, S. Francisci et B. Stanislai Kostkae tabulae duae; duae etiam sub fenestris sacelli Mariani, quarum una repraesentat Christum a resurrectione apparentem matri, contemplandis Passionis instrumentis intentae; altera Deiparam, de manu Evangelistae Ioannis communicantem, coram mulieribus Evangelicis Martha, Maria etc. Tum grandior una pro summa ara, spectari solita intra tempus Paschale, et usque ad finem Iulii, haud cedere iudicata duobus Rubenianis, Ignatium et Franciscum Xaverium repraesentantibus, et circa ipsorum festa succedere eodem loco solitis. Expressam illa habet Crucifixi erectionem operosam, laborantibus molienda tam grandi trabe ludaeis militibusque Romanis, et in recessu spectantibus Deipara cum suo comitatu. Eiusdem altitudinis est alia praegrandis apud Patres Carmelitas, Christum exhibens quasi post resurrectionem gloriosum supra mundi globum, de eoque triumphantem per institutionem Eucharistici sacrificii : cuius typum videntur exhibere hinc sacerdos Melchisedech, inde Elias propheta; supra caput autem volitat geniorum coelestium nubes, portans omnia Sacri Mysterii instrumenta. Est etiam in Aula Sodalitatis Marianae, supra ostium sacristiae, inter utramque Deodati praelaudati tabulam, Christi in Cruce nudi morientisque effigies, tota spirans pietatem, nullique operi eius cessura. Reliquit autem diuturnam sui memoriam in speciosa valde domo, quam media in Mera, platea civitatis totius amplissima, e regione viae ad Clarissas ducentis, aedificari fecit ad normam Italicorum palatiorum, ex albo et caeruleo saxo; sed et effigiem suam ipsemet pinxit, quam aeri incisam habet Pinacotheca, pag. 97.

III. Ibidem, pag. 107, repraesentatur, et hoc anno dicitur obiisse, ADRIANUS VAN UTRECHT, sive ab ULTRAIECTO, natus Antverpiae anno M.D.XCIX; ob singularem in feris avibusque et

fructibus pingendis industriam carus Hispaniae Regi, multisque Principibus, per Germaniam et Franciam, lustratas ab eo Provincias, tabulisque suae manus ditatas; sed ubinam obierit, non exprimitur, nec aliunde discere potui.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

COMMISSARII, 1 Maii, Feria 11 hebdomadae v post Pascha, actum IX Aprilis. Dom. Petrus Ernestus de Gavre, Marchio d'Ayseau, Comes de Beaurieu. Dom. Ioannes van Tulden, supremi Brabantiae Senatus Consiliarius senior, loco Cancellarii infirmi.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Dom. Alexander Goubau.

Dom. Gregorius del Plano.

M. Ioannes Sneyers. Dl. Iustus van Spanghen. Dl. Henr. vande Werve. M. Ioan. Bapt. Zegers.

[ocr errors]

Petrus Hanicaert. M. Ioan. Deschamps. M. Arnoldus Voochts. M. Thomas Neupoort. Dl. Ioannes Happaert. -Dl. Florent. van Berchem. - Ioannes Meurs. - Ioannes

[ocr errors]

Carolus van Vlierden. Michael Huyghens.

ARGUMENTUM.

1. Ecclesiae lesuitarum accedit nova sacristia. II. Eorumdem Bibliothecae circumducitur superne podium pensile. III. Obiit Bruxellis P. Hadrianus Crommius, Theologus eximius, Ianseniomastyx : eius epitaphium.

ACTA POSTERIORA.

I. Hoc anno ad ecclesiam Domus Professae Societatis Iesu accessit sacristia, quae nulla hactenus, sed merus sub turri

28

V

ad altaria transitus erat. Structura ampla est, et turri ex latere septentrionali sic adhaeret, ut civitati quoque ea parte non parvo ornamento sit quod tamen maius foret, si ex altero quoque latere similem condere permisissent tempora, vel etiam cogitare experientia, quae docuit quam incommodus sit talis ad tumultuosissimam viam situs, non patiens quemquam, ante vel post sacrificium, suae istic devotioni cum quiete et animi collectione vacare. Providebantur etiam difficultates a plebe, haud facile consensura in abolitionem privatarum istic aedium. Quapropter cum annis post secutis iacta sunt fundamenta alterius sacristiae commodioris et quietioris futurae, ductae sunt ad ipsam viam concinnae domunculae, secularibus elocandae, post quas novum opus exsurgeret. Sed hoc ultra primarum fenestrarum limina hactenus non surrexit, neque ante redditam Belgio pacem facile ulterius surrecturum speratur, quamvis alias necessarium digerendis pretiosioribus ecclesiae ornamentis.

II. Bibliotheca, licet spatiosa, angustior quoque erat capiendis tam multis, quot paulatim accesserant, libris. Igitur, quo pluribus, ad suprema usque laquearia elevandis, locus esset, et facilius ad minores libros ascenderetur (hos enim tali occasione placuit a maioribus, non ita facile auferendis, dividere), excogitatae sunt quasi pensiles porticus, circum tria praecipua eius membra sic ducenda, ut prima aula libros sacros, secunda secularium disciplinarum codices, tertia scriptores Societatis Iesu, discretos a ceteris, et in similes ab iis classes divisos, complectatur: quibus nihilominus una succedit et intrantium oculos, per tres portas ductos, blande fallit quarta, ubi libri Hispanici, Gallici, Italici, Germanicique colliguntur, spatio quidem et altitudine minor ceteris; similem tamen illis ideam prospicientibus offerens, per ostia uno tractu ducta, oculosque fallentia, ne spatiorum in progressu semper arctiorum

inaequalitatem notare possint nisi ipsa introgressi. Denique spatium quod eatenus vacabat ad transitum versus cubicula Patrum Sodalitatis curantium libris quoque impleri coepit, per sua similiter loculamenta ibidem circumductis, nec aliam aptam stationem invenientibus.

Verumtamen necessarius eo loco domesticis externisque transitus, a Bibliotheca ad Aulas Sodalitatum Marianarum et conclavia interposita, mox ostendit, quam parum tuti istic essent libri, oculis manibusque doctorum indoctorumque expositi; quapropter anno M.DCC.XI translati illi alio sunt, donec commodior securiorque locus inveniatur.

III. Hoc eodem anno Bruxellis obiit P. Adrianus Crommius, cui nostra Flandro-Belgica Provincia vix parem habuit ad exponendos difficillimos quosque Scripturarum locos, cum esset Hebraicae, Graecae atque Arabicae linguarum scientissimus. Huic sub annum M.DC.LI migranti Lovanio Bruxellas, coeperant itineris comites ioculariter quasi epitaphium condere, perficiendum, quando obiisset; quod annis quinquaginta post, insomnes propter morbum noctes fallens, sic absolvi, novis versibus in initio et fine adiectis. Epitaphii initium aliquod dare coeperant anno M.DC.LI, conficere placuit insomnes propter morbum noctes ducenti, in hunc modum :

Milleno, sexcenteno uno quinquaquegeno,
Ante Idus Maii quinta vix luce restincta,
Hadrius in cista est tumulatus Crommius ista,
Annis ter denis Grudiis qui vixit Athenis.
Doctor profundus, totus teres atque rotundus,
Hebraico, Arrabico, Graecoque idiomate promptus.
Solvere perplexos sacro in volumine textus,
Dona Redemptoris cum libertate laboris

Conciliare sciens reprobando sphalmata gentis,

Nomine sub Sancto Calvini dogma tuentis.
Ast cum Doctores coeperunt vertere mores,
Et veluti nullas Urbani spernere Bullas,
Lovanii Caulam prudens mutavit in Aulam;
Factus Confessor quantus fuit ante Professor,
Principibus gratus, populo Sociisque probatus,
Sic servus fidus fulsit velut aethere sidus,
Hac dum sub fossa requiescunt molliter ossa.

A. C. M.DC.LII.

ACTA PRIORA NULLA.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

Feria v hebdomadae v post Pascha, actum xxx1 Martii.

COMMISSARII II Maii. Dom. Albertus de Ligne, Princeps

Barbanzonius, etc.

loco Cancellarii.

[blocks in formation]

CONSULES. Dominus Alexander Goubau, Toparcha de Gyse

ghem III. III. Dom. Gregorius del Plano, † die xxx Octobris cui suffectus. VIII. Mag. Iacobus van Buren, xxv Novembris; in patris autem Scabinatum suffectus est filius *. SCABINI. - Dom. Antonius Sivori. Dom. Henricus van Halmale. Dl. Ioannes del Plano. M. Wilh. Despommeraulx. — Dl. Philippus Schoyte † suff. filius synonymus *. -M. Melchior Haecx. Dl. Io. Maria Charles. M. Ioan.

« ÖncekiDevam »