Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Bapt. Zegers.

Petrus Hanicart.

M. Ioannes Des

champs. Dl. Pasch. Franc. vande Cruyce.

[ocr errors]

[ocr errors][merged small]

van Tulden. M. Antonius Anselmo. Dl. Franciscus de Beiar. Dl. Flor. van Berchem. Dl. Carolus van Vlierden. Dl. Ioannes della Faille †. In cuius 1 Ianuarii defuncti loco suffectus est nemo, eo quod, assumpto Dl. Ioanne del Plano, numerus plenus habebatur.

ARGUMENTUM.

I. Mutatur et dilatatur pompae amburbalis circuitus eius ordo. II. Moritur Abbas S. Michaelis Chrysostomus Vander Sterre. III. Praelatus S. Salvatoris ordinatur Abbas. IV. Moritur Bonaventura Petri, tempestatibus rebusque maritimis exprimendis felicissimus pictor.

ACTA POSTERIORA.

I. Die xxш Maii, nomine Magistratus, affixae ad omnes angulos platearum sunt schedae impressae, cum nomine Philippi Valkenisse, Secretarii, quibus significabatur, quod amburbalis pompa, ducenda in Dominica Sanctissimae Trinitatis (tunc cadente in xxvi Mai, sub cursu litterae Dominicalis E.), initium sumptura erat a Veteri frumentario foro, per Forum maius, eiusque exitium de KEESRUYE; unde, dimissa via, eatenus servata (per plateam Portamque Vaccinam, ac fossam Minorum), posthac deflexura esset ad viam Lanariam DE WOLSTRATE, indeque per Kipdorpiam vertenda ad vias, ecclesiae S. Iacobi et Monasterio Clarissarum praetensas; hinc vero, per Meram viamque Coriariorum, ad Triangulum, DEN DRYHOEK; et hinc, per Hospitalariam breviorem, reditura in viam consuetam per fossam Lombardicam et Lapicidariam ad pontem Ioanniticum; sicque per viam Altam ad forum reducenda. Additur autem quod haec eadem ratio fuit observata,

in devota illa processione, quae absque machinis et profano ullo apparatu, pro more, ducta est in festo Corporis Christi. Pro amburbalibus vero alteris, per octavam Assumptae Virginis, cuius Dominica tunc casura erat, sub cursu litterae E, in diem xvn Augusti, publicatum fuerat pridie festi, eamdem viam tenendam deinceps in omnibus maioribus processionibus, quocumque titulo institutis vel posthac instituendis. Atque ex hoc tempore coeperunt vulgari usu loquendi distingui Maior et Minor Circulus; quorum minor, Parochiam Marianam non excedit, solumque ambit veteris urbis, sive secundi incrementi fossas; Burgoque excluso, a foro maiori procedit ad pontem Vaccinum, indeque gyratus ad Ioanniticum, et sic ad Cathedralem redit: maior etiam involvit Parochiae Iacobeae bonam partem.

II. Dum sic ordinata amburbalia latius circumducuntur, die XXVIII Iulii obiit Abbas S. Michaelis, CHRYSOSTOMUS VANDER STERRE, postquam annis xxш Monasterium rexisset, ipsumque variis modis auxisset et decorasset. In ea enim aula, ad quam per primos gradus domus Abbatialis ascenditur, et unde ad disposita utrimque conclavia datur ingressus, decessores suos omnes pingi fecit, ex vultibus eorum quos tunc habebat Religiosorum, quando verae decessorum effigies non amplius supererant; et ante caminum grandiori in tabula exprimi fecit se ipsum, sed in persona B. Waltmanni, pedum cum benedictione Abbatiali accipientis ante aram de manu S. Norberti, adgeniculantibus post eum Praelatis Tongerloensi, Everbodiensi et Middelburgensi, ex Antverpiensi Abbatia progressis. Eiusdem quoque opus est sacellum palatii, Divino amori nuncupatum, quo vix aliud elegantius conspici possit, ita totum auro, picturis, staticulisque, loco proportionatis, ornatur et fulget. Nec praeterierim propylaeum, ex Rubenii designatione alboque et caeruleo saxo, instar theatralis proscenii, praetensum

areae, quae viam Regiam inter et ecclesiam iacet ad orientem, dispositis utrimque aedibus novis, pulchro ordine et uniformi structura, ad commoditatem civium, illic longius ab urbano strepitu vivere eligentium; quae tamen necdum omnes habentur perfectae, sed hinc inde dumtaxat quaternae; ceteris, quae tabula scenographica repraesentat, in quietiora tempora reservatis; una cum nova porta, ad alteram aream Monasterio et Abbatiae praetensam. Chrysostomi quoque opus est doxale seu odeum marmoreum, supra quod conspicitur Christi nobilis statua, sub schemate boni Pastoris, ovem humeris gestantis, SS. Apostolorum Petri et Pauli figuris stipata; quibus utrimque in pronao respondent per intercolumnia circumductae reliquorum Apostolorum effigies, privata eorum liberalitate qui sub earumdem basibus sibi suisque ibi sepeliendis epitaphia scribi voluerunt; quae omnia et reliquum ecclesiae sic instructae ornatum etiam hic ex aere spectandum exhibere censui. Sepultus iacet Chrysostomus, sui Praemonstratensis Ordinis per Circarias Brabantiae et Frisiae Vicarius Generalis, et Visitator Apostolicus (ut habet eius epitaphium) iuxta latus altaris maioris, e regione decessoris sui sub simili marmore. Habet etiam ibidem similiter pendulam ex columna effigiem, devotissime pictam, sicut vivens toto vultu pietatem spiraverat. Notitiam plurium librorum, ab eo elucubratorum, partimque iam editorum, partim praelo paratorum, effert Bibliotheca Valerii Andreae. Chrysostomo successit NORBERTUS VAN COUWEREN, Antverpiensis, postquam in hac civitate per plures quam xxv annos verbum Dei frequenti concursu praedicasset, subinde etiam Monasterii Prior,

III. Post haec nova accessit Civitati dignitas, S. Salvatoris Prioratu in Abbatiam converso, per hoc quod Topographia loci recitat diploma : « NOS FR. CLAUDIUS VAUSSIN, Abbas Cistercii, > in Cabilonensi Dioecesi, Sacrae Theologiae in Parisiensi

» facultate Doctor, Christianissimi Regis in supremo Burgun» diae Senatu primus Consiliarius, universi Ordinis Cisterciensis >> Caput ac Superior generalis; eiusdemque Capituli generalis plenaria potestate fungentes, universis praesentes litteras inspecturis salutem in Auctore salutis.

[ocr errors]
[ocr errors]

» Quae maiori divinae gloriae accessioni, nostrique sacri » Ordinis Cisterciensis decori et incremento apprime condu>> cunt, ea gratiosis libenter prosequimur favoribus. Cum >> igitur Conventualis Prioratus eiusdem Ordinis nostri, in urbe Antverpiensi, fundatus anno Domini M.CCCC.XXXIII a » generoso piae memoriae Domino Petro Pot, Equite Aurato, >> ad haec usque tempora sub regulari instituti nostri obser>> vantia permanserit, ac maximopere tam facultatibus tempo>> ralibus, quam Religiosorum numero excreverit, spesque non » mediocris affulgeat fore, ut ad ulteriorem splendorem nostrique Ordinis amplius ornamentum deducatur, si in >> Abbatiam erigatur; ac propterea venerabiles omnes Religiosi, » Conventum praedicti Monasterii S. Salvatoris constituentes, supplice libello porrecto nobis supplicarunt, quatenus, ad praedicti nostri Ordinis splendorem ac decus, maioremque » Dei gloriam, antedictum Prioratum in Abbatiam erigere, >> Priori moderno et successoribus eius usum pedi pastoralis ac » abbatialia privilegia concedere dignaremur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

» Nos attendentes, quod S. Stephanus, tertius Abbas nostri >> Cistercii, praedecessor noster, S. Benedictum, Legislatorem »> nostrum, in fundandis Abbatiis imitatus, in primordiis Ordi>> nis nostri miserit venerabilem Bertrandum ad Firmitatem, » B. Hugonem ad Pontiniacensem, S. Bernardum ad Clare» vallensem, et Patrem Arnoldum ad Morinundensem Abba» tias, Cistercii quatuor primarias Filias erigendas; singulos » Abbates, cum duodecim Cistercii alumnis Conventum con>>stituentes; quod idem eorum successores passim in Ordine

a

D

[ocr errors]

in Abbatiarum fundatione servarunt; perpendentes etiam, quod supradictus Prioratus S. Salvatoris sufficientes habeat > proventus temporales ad alendos viginti quatuor Religiosos, » et ad sustinendam dignitatem Abbatialem; supradictas ob » causas, supplicationi adm. Reverendi Coabbatis nostri de Dunis, nostri per Belgium Vicarii generalis, et praefa» torum Conventualium Religiosorum praedicti Monasterii » S. Salvatoris, nobis in hac parte porrectae, benigne an»nuentes, saepedictum Prioratum S. Salvatoris, de nostra >> paterna et plenaria sacri Cisterciensis Ordinis nostri et Capituli generalis eiusdem, qua fungimur, auctoritate, in » Abbatiam, praesentium serie convertimus et erigimus ; » adeo ut, suppressis Prioratus et Prioris nominibus, in po» sterum et perpetuis futuris temporibus, Abbatia, et mo»dernus Prior illiusque successores, dicti loci Superiores, » Abbates nominentur et sint; possintque benedictionis Abba>>tialis munus suscipere, uti Museto, Pedo pastorali, Annulo aliisque insignibus abbatialibus, Mitra excepta; nec non denique dicta Abbatia seu Monasterium S. Salvatoris, ipsius» que loci Superior seu Abbas hodiernus et successores, >> omnibus et singulis iuribus, privilegiis, gratiis, honoribus, » titulis et gradibus, nunc et futuris perpetuis temporibus, frui et gaudere valeant, quibus Abbatiae et Abbates » nostri Ordinis sine mitra, uti, frui, et gaudere solent » et debent.

» Mandamus propterea omnibus et singulis Ordinis nostri regularibus personis, quacumque dignitate fungentibus, ut praefatam Abbatiam S. Salvatoris illiusque Abbates, moder» num ac successores, huiusmodi privilegii nostraeque supra

D

[ocr errors]

scriptae confessionis beneficio gaudere et tranquille uti

» sinant, iisdemque Abbatiae et Abbatis titulum attribuant. » Datum Cistercii, sub nostra subscriptione maioris nostri

« ÖncekiDevam »