Sayfadaki görseller
PDF
ePub

imaginibus adornatum; cui gratiam addiderat elegantiae iuncta celeritas operis, intra triennium absoluti, anno M.DC.xxxvi, dum interim sub eodem praelo Meursiano haereret similis eiusdem Principis Introitus in Urbem Antverpiensem, auctore Gevartio, non nisi post sex annos, mortuo iam Principe, absolvendus, sicut supra apparuit.

XI. Hisce praemissis de Triumphali Gandavensium Arcu, Antverpiae, ut dixi, praeformata, sculpta impressaque, forma et charta plane regia, typisque elegantioribus quam tunc Gandavi haberi poterant; idque ante conservationem nostri Magistratus. Transeo ad reliqua anni praetitulati Acta, minus quidem speciosa, sed propius nos spectantia: in quibus primo invenio, quod die vi Iulii, Dominica post festum S. Rumoldi, Patroni Mechliniensium, tunc feria ш, sub cursu litterae Dominicalis E celebratum; cum ab ipsis essent eadem Dominica acta consueta amburbalia, et portae diutius quam par erat clausae mansissent, sic ut Antverpienses, non solum qui pedites, sed etiam qui curribus vecti advenerant, non potuissent redire ad tempus claudendarum ex more portarum; aurigae nostrates, qui plerique habitant ea in via, cui a Nolula, HET SCHELLEKEN, nomen est, quippe ex ea vectura lucrum facere solent, hanc suam praecipue iniuriam rati (nam et equos aliquot nimium festinando amiserant) conspirarunt ad encaenia Mechliniensia ludrica imitatione exprimenda, multusque in eam rem fieri dicebatur apparatus: erant enim iam conducti, et monstrabantur nautae duo, statura quam communis est, multo grandiori; quorum unus gigantem repraesentaturus, curru fimario inveheretur; alter Christophorum cum puero in humeros sublato acturus, conto nautico praelongo, loco baculi, uteretur; ipsique et alii induerentur similiter personati habitu quam maxime ridiculo procedentes. Ea res cum multis ubique rumoribus iactaretur, nec levia ab irritato hinc inde

et bene paeto vulgo timerentur incommoda, rogavit Mechliniensis Magistratus Antverpiensem, ut huiusmodi imitamentum et irritamentum, neutris bene cessurum, dignaretur impedire. Non indormivit negotio sic monitus noster Senatus : sed ipso quo Schellekenses erant prodituri die, mandavit ut se domi continerent, indicta, ni parerent, poena. Hi vero, posthabito mandato, processerunt, sed exiguo cum plausu. Multi enim qui nomina dederant, prohibitione intellecta, subduxerant sese; ceteri, quem de Mechliniensibus facere volebant risum, ipsi tulerunt; et quidam ex procacioribus noctu sequenti de lecto suo in carcerem sunt abducti. Inde in vulgo natum proverbium, quo dicitur, cum notare volumus rem, magno auctorum molimine, et populi exspectatione maiori inchoatam, successuque et plausu sperato frustratam :

'T IS SCHELLEKENS OMMEGANCK,

GROOT GERUCHT EN CLEYNEN DANCK.

Sunt Nolulae encaenia,

Magnus strepitus et parva gratia.

XII. Laudabiliori studio et conatu, successuque feliciori, celebravit ordo Cisterciensis apud Petropotzianos S. Salvatoris, die xx Augusti, annum quingentesimum ab obitu sui melliflui Doctoris S. Bernardi; interque alia piae laetitiae argumenta erexit arcus triumphales duos, ad utrumque caput viae Petropotzianae; in quorum altero Sanctus Ordinis Amplificator exhibebatur, Charitate vulneratus, Castitate dealbatus, Verbo vitae laureatus, et tandem sublimatus in gloria; in altero licebat intueri Antemurale fidei, haereticorumque ac schismaticorum insectatorem, ore, stylo, miraculis admirabilem, sicut et specimen chronicarum atque epigrammaticarum inscriptionum,

quarum aliquas legere etiam nunc licet in Chorographia loci per Sanderum.

XIII. Die và Octobris evectum in turrim Marianam est ferreum tympanum, cuius rotatu dispositae per gyrum claviculae faciunt horarium praeludium, multo quam antea concinnius personare. Pondus est librarum quater mille; et, quando haec notabat Caukerkius, adhuc laborabatur in perficiendo campanario lusu, in quo mirabili harmonia nunc concinunt maiores minoresque nolae triginta duae.

A. C. M.DC.LIV.

ARGUMENTUM.

1. Moritur Lyrae ecclesiae istic collegiatae Decanus, Carolus Gevartius; et epitaphio istic per fratrem germanum posito honoratur.

ACTA PRIORA.

I. IDEM Gasperius Gevartius, qui patrem suum Ioannem condigno epitaphio honoravit Antverpiae, pii officii consorte usus germano fratre suo, Lyrensi Decano; huic superstes, eumdem simili prosecutus honore est, tale cenotaphio elogium inscribi faciens :

D. O. M. S.

<< Et Memoriae admodum Reverendi Domini, D. CAROLI » GEVARTII, Iurisconsulti: qui, postquam Collegio Canonico» rum oppidi Turnoltae Decanus annos xv praefuisset, a Philippo IV, Hispaniarum Indiarumque Rege, Belgarum

D

» Principe, ad Decanatum Canonicorum ecclesiae oppidi Lyrae › evocatus, singulari pietatis et vitae morumque integritatis

[ocr errors]

exemplo, eo munere per annos vin functus est; et in omnes » benevolus, in egenos munificus, in hanc ecclesiam bene» ficus, decessit magno sui relicto desiderio, anno salutis » M.DC.LIV, Octavo Kal. Aprilis, aetatis suae LXIII; atque in » chori huius ingressu conditus, resurrectionem exspectat. Gasperius Gevartius, Iurisconsultus, sacrae Caesareae Regiaeque Catholicae Maiestatis Consiliarius et Historiographus, Archigrammateus Antverpianus, fratri optimo hoc monu> mentum moerens posuit.

D

D

D

Quisquis ades, tu morte cades: sta, respice, plora.

Sum quod eris: modicum cineris: pro me, precor, ora.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

COMMISSARII, XXVI Maii. - Dom. Procopius de Lalaing, Comes
Xxvi
de Rennebourg, Baro de Gaesbeek, Regi a consiliis belli etc.
Dom. Cancellarius Asseliers.

CONSULES. Dom. Henricus van Halmale V. -ш. Magister Ioannes Sneyers.

SCABINI. Alexander Goubau. - Dl. Wilh. Despommeraulx.

[ocr errors]

Dl. Iustus van Spangen. Dl. Henr. vande Werve. Thesaur. suff. Dl. Wilh. van Halmale. - Petrus Hanicart.

-Dl. Io. Ant. Tucher. Ioannes 's Meesters.

-

[ocr errors]
[ocr errors]

Dl. Pasch.

Fr. vanden Cruyce. - Ioannes van Weerden. Dl. Philippus Helman. - Dl. Florent. van Berchem. - Michael Huyghens.

Dl. Philippus Schoyte. M. Ant. Maria Frarin. M. Aegidius Mertens. Petrus Muytincx.

Deegbrot.

M. Ioannes

ARGUMENTUM.

1. Carolus IV, Dux Lotharingiae, captivus ex arce Antverpiensi evehitur in Hispaniam. II. Census domorum indicitur, comparantur siphones contra incendia. III. Ferdinandus IV, Rex Romanorum, patri Imperatori praemoritur, sodalibus Marianis Antverpiae lugendus. IV-XI. Christina, Sueciae Regina, abdicato causa Religionis regno, Antverpia Romam transit quasi incognita; interimque lesuitis scribentibus Acta Sanctorum commodat suos codices Mss. et Missam apud illos ex occulto audit honoraturque centone Virgiliano Lucae Lancelotti. XII. Episcopo Nemio, Cameracum translato, succedit Ambrosius Capello. XIII. Convenit Civitas cum fusore aerario de novo lusu campanario nolarum. XIV. Pars dimidia ex cerebro S. Norberti, Michaelitis donatur, et argenteae arcae praegrandi includitur.

ACTA POSTERIORA.

I. Dux Lotharingiae et Barri, CAROLUS IV, extorris ditionibus suis per Francos occupatis, propter repudiatam uxorem legitimam, et aliquammultis annis in Belgio commoratus, atque regiam sub Archiduce Leopoldo militiam professus, cum suis non contemnendis copiis agnitus tandem infideliter agere, et sufflaminare conatus omnes, tam ipsius Archiducis quam Principis Condaei, tunc etiam ad partes Hispanas transgressi, captivus in arcem Antverpiensem adductus est x Februarii; et die v Martii, confectum hic fuit inventarium mobilium omnium, ad ipsum pertinentium; indeque die xxI sub fida custodia abductus ipse in Hispaniam.

II. Mense Iunio, venit D. Cancellarius Brabantiae, cum Finantiarum Commisso Domino Kinschot, petiitque institui voluntariam contributionem vel mutuationem: quo facto, inventa est summa viginti octo millium sexcentorum triginta trium florenorum, ut liquet ex libro Ms. A, fol. 230. Sic etiam, fol. 252, notatum invenitur, quod ex taxatione elocatarum domorum conflata sit summa tredecim millium trecentorum et octoginta septem florenorum.

« ÖncekiDevam »