Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

» Bredana, dioecesis Antverpiensis, dictae Religiosae habuerint >> antiquum Monasterium, in quo, post ultimo interceptam >> ab Hollandis civitatem, adhuc aliquot annis vixerunt sub » execrando heterodoxorum iugo; qui, ex inveterato Catholi» cae Religionis odio, quaelibet sibi licere arbitrati, clau» strum Monasterii infringere ausi sunt, et gravissimas molestias huic religiosae familiae inferre quae proinde cum » videret se contra tantam frementium luporum rabiem, sine > evidenti maioris mali periculo, diutius illic non posse con>sistere, a R. D. Balthazare Cruys, eiusdem Monasterii Praeposito, anno M.DC.XLVII educta fuit in municipium Oosterhout, duobus milliaribus distans a civitate Bredana, » ubi tum temporis liberum vigebat Catholicae religionis » exercitium; et eodem in loco permanserunt, donec, inscru»tabili Dei providentia permittente, ut Ecclesia sua sancta ab » infestissimis nominis sui hostibus, in quibusdam Belgii » partibus, ulterius ad tempus protereretur, ac nominatim in Baronia Bredana, ubi superbia eorum ascendit semper, » et eo usque exaltavit cornu suum, ut nihil sit tam sanctum quod non profanet, nihil tam religiosum quod non audeat proscribere et exstirpare; prout pessumdedit pleraque monasteria, in omnibus illis Brabantiae partibus, in quibus » nuper limites suos dilatarunt, ¡Religiosis inde eiectis ac >> dispersis. >>

[ocr errors]

D

[ocr errors]
[ocr errors]

II. « Unde praedictus D. Praepositus anxie tunc temporis coepit circumspicere, quo, in funesto eiectionis casu, Deo » sacratae Virgines refugere, quoque loco tuto subsistere » possent; ac de consilio et consensu Perill. ac Reverendiss. » D. Gasparis Nemii, tum Episcopi Antverpiensis, praede»cessoris nostri, et superiorum Ordinis, tres Moniales et » unam Conversam ex dicto conventu de Oosterhout in » hanc Civitatem transtulit ad domum conviviis nuptialibus

celebrandis servire solitam, sitam iuxta locum, dictum vulgo » D'YSERE WAEG; ibidemque huic plantationi Pater coelestis » tale dedit incrementum, ut ad numerum novem Monialium >> et trium Conversarum professarum, cum aliquot Novitiabus, » excreverit ; et locum hunc visitans Perill, ac Reverendiss. » Dominus Nemius, praedecessor noster, omnino approbaverit, >> ac dictis Monialibus licentiam aperiendi templum, et faciendi publice divina officia concesserit, in bona fiducia (uti declarabat) quod futurum aliquando esset insigne monaste>> rium sicque in praefato loco sexennio iam commoratae >> exercitia sua spiritualia et regularia continuarunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

D

» Quapropter praedicti exponentes humiliter Nobis suppli>> carunt, cum praedictae Moniales ne vel minimum gravamen » adferant, vel sint allaturae, sed potius utilem consumptio» nem; et constet per Diplomata originalia Summi Pontificis >> ac Ducis Brabantiae, quod Moniales Ordinis Praemonstra» tensis hic Antverpiae antiquitus habitaverint; ut easdem >> auctoritate ordinaria admittere, earumque admissionem » firmare vellemus ac dignaremur. Nos, omnibus mature perD pensis, illas certe commiseratione et Christiana charitate dignas, in hoc deploratissimo rerum suarum statu, iudi» cavimus; et, ut iuxta institutum Regulae suae, in loco, ubi » modo sunt, vivere, subsistere et commorari, et mansionem » facere possint, auctoritate nostra ordinaria, sine praeiudicio » iurium et praeeminentiarum ecclesiae nostrae Cathedralis, » aut Parochialis ecclesiae S. Andreae, et aliorum quorum>> cumque interesse habentium, concedimus et largimur, ut, a >> timore inimicorum suorum liberatae, Deo, sponso suo, in Religione secure deservire possint, et germinantes quasi » palmites, manentes in vera vite faciant fructum multum > in patientia, et quasi candida lilia convallium, in hac >> valle lacrymarum, dent purae, integrae et innocentis vitae

D

» odorem; ut cum virginibus prudentibus, habentes oleum >> virtutum bonorumque operum cum vasis suis et lampadibus, » exspectantes sponsum, aliquando mereantur cum illo in» troire ad nuptias Agni immaculati, in coelesti Ierusalem >> aeternum celebrandas. Datum Antverpiae, in Palatio nostro Episcopali, die XXIV mensis Ianuarii, anno M.DC.LV. »

[ocr errors]

III. In hanc fundationem consenserat Magistratus Antverpiensis, anno M.D.XLIV die XIX Aprilis. Quamvis enim solum peteretur refugium, Antverpiae constituendum Virginibus Oosterhoutanis, prudenter tamen animadverterant, tam Episcopus Nemius quam Abbas Chrysostomus, periculosum fore, si tale Refugium erigeretur in civitate catholica, subdita Regi Hispaniarum, dependens a coenobio Oosterhoutano, sub potestate Statuum Hollandicorum constituto, et illi ex civitate Antverpiensi novae accederent Virgines: ideoque visum fuit expedire, ut novum erigeretur coenobium, ab Oosterhautano independens. Sed quaestio aliqua fuit inter Praepositum praefatum et Abbatem nostrum, quis esset immediatus ipsarum futurus Superior: qua ad Reverendiss. D. Augustinum Scellier, totius Ordinis Generalem, delata, et per hunc Abbati Parchensi commissa, per eumque et alios tres coassumptos Abbates amicabiliter composita fuit Bruxellis, die xxи Augusti, anno M.DC.XLIII; quando, coram Parchensi et collegis, praefatus Praepositus omne ius et actionem, quod vel quam praetendere posset ad praenominatam novam fundationem, ex quocumque capite ea excogitari possent, a se et conventu suo Oosterhoutano in perpetuum abdicavit. Quibus intellectis, rogatus idem Generalis, anno M.DC.XLIV, die v Iulii, ipsam concordiam confirmare, tandem hoc anno Lv, die x Iulii, expositis, quae eatenus acta fuerant ;

IV. « Nos, inquit, quibus summe cordi est, sacri Ordinis » nostri ac solidae inter illius membra pacis incrementum,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

>> praememoratam concordiam seu transactionem, cum suis (prout exprimuntur) clausulis, approbavimus et confirma» vimus, prout vigore praesentium approbamus et confirma» mus, volumusque ut primarios suos effectus sortiantur; nec » sit licitum utrivis partium ab iisdem resilire. Porro ante>> fatum R. D. Norbertum, Abbatem S. Michaelis Antverpiae, eiusque successores Abbates, in dicti coenobii Monialium >> veros et perpetuos Patres Abbates, seu superiores imme» diatos, instituimus et confirmavimus, prout per praesentes instituimus et confirmamus; dantes et conferentes ipsi » D. Norberto et successoribus illius Abbatibus omnimodam >> potestatem, dictum coenobium eiusque personas omnes, » iure paterno secundum Ordinis statuta regendi, guber» nandi et visitandi; salva tamen nostra et Capituli Generalis >> auctoritate; praecipientes in virtute salutaris obedientiae >> et sub excommunicationis poena, omnibus dicti coenobii regularibus personis, ut praed. D. Norbertum et successores » ipsius Abbates S. Michaelis Antverpiae veros et indubitatos >> Patres Abbates agnoscant et revereantur; atque ut talibus, >> prout praefigunt Ordinis statuta, obedientiam praestent et » exhibeant. Datum in Archicoenobio nostro Praemonstratensi, » die x Iulii M.DC.LV. »

[ocr errors]

V. Iam quod attinet virgines Norbertinas, eas Antverpiae fuisse iam inde a tempore ipsius S. Fundatoris, et conventum atque ecclesiam prope virorum monasterium habuisse, probavi tomo 1 Aprilis, pag. 439, allegatis Diplomatis Nicolai Episcopi Cameracensis, de anno M.C.LV; Godefridi Ducis, de anno M.C.LXI; et Alexandri Papae III, de anno M.C.LXXIX; de disciplina autem earum egi in Comment. praevio ad Acta S. Norberti, § 5. Commorabantur illic, ut chronologus Parchensis antiquus ait, seorsim a viris, neque in choro et ecclesia cantabant, sed tantum in silentio orationi vacabant, Psalteria sua et Horas

Canonicas vel B. Virginis secreto et cum omni humilitate et devotione legentes, et in aliis operibus Ecclesiae et Fratribus suendo, nendo, texendo, lavando servientes; tanto numero, ut auctor gestorum Episcopi Bartholomaei (eius qui S. Norbertum induxit in Praemonstratum, auctorque ipsi fuit etiam feminas recipiendi) dicat, se credere, quod intra talis institutionis Monasteria contineantur plus quam decem millia feminarum; et Parchense numeret coenobia Sanctimonialium quingenta, etiam postquam in Capitulo anni M.C.XXXVII, visum est illas removere, et ad serviendum Deo longinquius collocare. Cum autem post separationem iam non amplius possent Psalmodiae Fratrum interesse, videtur illa quoque illis esse permissa: hoc enim indicant Ordinis statuta, distinct. iv, cap. xv, praescribendo, ut nulla mulier recipiatur in Sororem, nisi in illis locis quae sunt ab antiquo cantantibus sororibus deputata.

VI. Quid autem factum sit iis quae erant Antverpiae ad Fossatum, utriusque monasterii fundo interiectum, nemo est qui sciat dicere. Exstinctas omnino, vix possum credere; sed quo traductae sint, quis divinabit? Mihi consideranti earum ecclesiam fuisse S. Mariae Magdalenae consecratam, quodque S. Michaelis Abbates, una cum decimis Santflitanis curent eiusdem Sanctae ibidem in Santfliet ecclesiam, aliquando incidit suspicari, Antverpienses nostras illuc olim fuisse translatas, ubi manserint usque ad annum M.CC.LXIX, quando Woudam transierint, Bergizomensis territorii municipium, novo istic fundato Monasterio, grandi leuca longius a Scaldi quam Santflita, eius frequentibus incursibus obnoxia, nec tamen ibi diu substiterint, sed post xxv annos commigrarint Bredam; unde expulsae Oosterholtum; videri tandem possint postliminio Antverpiam regressae, si de Santflitensi migratione coniectura aliquo argumento confirmaretur. Interim esset id verosimilius, quam opinio quae S. Iulianam Corneliensem (cuius acta

« ÖncekiDevam »