Sayfadaki görseller
PDF
ePub

D

» admovent. Liberum arbitris locum, et quam altissimum » silentium maxime scribentibus convenire, nemo est qui » dubitet; at in musaeis tanta est modestia et quies, ut ille » tot iuvenum, pariter studiis intentorum conspectus, inten» dere potius cogitationem videatur, quam remittere. Qui ad >> minora musaea pertinent, quod pueritiae innata quaedam » incuria sit, corporisque et cultus negligentia, prius pectun» tur a famulis, quam ad ientaculum vocantur. Eo ab omnibus > sumpto, ad scholas proceditur, Patribus comitantibus, » decori ac silentii eximia commendatione. »

D

D

VI. « Domum post reversis et animo paulisper recreato, >> mensae signum datur, syntaxeos, poeseos et rhetorices > auditoribus primum accubituris: deinde ceteris alterum, » nullo tamen (quod quia per se patet, nihil attinet dicere) » ferculorum discrimine. Convenitur ad lavacrum : abluuntur » manus itur ordinata serie ad triclinium: pronuntiantur ab » uno Convictorum solitae accumbentibus adhiberi preces : » bene precanti respondent ceteri considetur et locum cuique assignat tabella cui nomen inscriptum. Ordinis ac » loci ratio ex eo fere petitur, quem in schola quisque, pro » doctrinae suae gradu, sortitur. Videri possit in speciem leve, » et ad modestiam tantum accubationi conciliandam accom» modatum (quamquam et illud est) quod Convictorum aliquis, » vescentibus ceteris, librum de cathedra legat. Verum sub» esse aliquod ex hac qualicumque exercitatione certum est, > unde illos non id agentes furtim decor ille pronuntiationis » prosequatur, qui in aequalitate consistit; ne sermo sub«sultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, » gravia acutis, elata submissis; et inaequalitate horum om>nium sicut pedibus claudicet sermo. »>

[ocr errors]

VII. Cum e mensa discessum est, ut res et tempus postulat, luditur; et est, ut hoc semel dicam, lusus signum

» alacritatis in puero; neque illum semper tristem semperque » demissum, sperare possim erectae circa studia mentis fore, >> cum in hoc quoque maxime naturali aetatis illius impetu »iaceat. Neque vero, si statis temporibus remittuntur, aeque » interrumpuntur exercitationes progressionesque discendi. » Omne punctum, veteri proverbio, tulit, qui cum voluptate >> utilitatem coniunxit. At hoc habet Convictus, in quo lex » omnibus dicta de Latinae linguae usu, qui Magister est >> optimus, etiam dum luditur, retinendo. Itaque hic videas » pueros, qui vix prima Latini sermonis rudimenta percepe» runt, dicere fere quodlibet; si primum pure minus et » emendate (ut principia manca semper et imperfecta sunt) » at fidenter et expedite. Non enim suus illos pudor tali » consuetudine prohibet, quam urgent moderatorum imperia; » deinde ipsa linguae cognitio quotidie maior iucundam efficit; » ad extremum promovet syllabam unam alteramve peccanti» bus impetrabilis venia, laus bene loquentibus debita, utris» que paratus favor.

[ocr errors]

» Modum deinde lusui imponit signum, ad studia lectiones» que recognoscendas datum. Mox eodem, quo mane, ordine, » Patrum comitatu, ad scholas conceditur; et a reditu ad lusum, qui modici est temporis, inde ad studia; ab his ad coenam, » manibus prius ex decore ablutis; servatoque more et modo, » qui, cum de prandio loqueremur, commemoratus fuit. Ab » ea remissione, quae post coenam datur, crepidas induunt, > ut calcei, si opus sit (est famulorum aliquis, qui singulos » lustret) resarciantur. Vespertina oratio et interrogatio con>> scientiae diem claudunt; quas somnus excipit, non utique » magnarum curarum domitor, sed roboris et accrementi » auctor. Cubitum itur, ea silentii et decori servata lege, qua » ineunte die e lecto quisque surrexerat. »

VIII. « Interdiu sua est exercitationibus varietas, prout

D

» quemque et voluptas sua et parentum voluntas trahit. Sunt qui characteres discunt scite effingere; sunt qui voce aut » fidibus canere; sunt quibus peregrina lingua aut supputandi » scientia traditur; sunt qui carbone rubricave aliquid desi⚫gnare expetunt. Haec, inquies, nullo studiorum dispendio ? » Nullo. Tanti est omnia subsiciva et subsecundaria tempora » ad colligendas harum disciplinarum delectatiunculas conferre ordinate. Nam ut corporis nostri partes, quod omnes » suo loco apte coagmentatae sunt, spatio non magno natura > circumsepsit; ita, quae apto tempore ac stato fiunt ordine, > cum facta vides, fieri potuisse vix credas. Pueros perpetuo » circumstant Patres, eorumque ita dispensant tempora, ut, si › quem ad haec minus necessaria animus trahat, lusui quidem » illis aliquid, nihil studiis detrahatur; neque vero obstant » hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haeren» tibus. Danda tamen omnibus aliqua remissio, non solum D quia nulla est res quae perferre possit continuum laborem, » sed quod studium discendi voluntate constet, quae cogi » non potest. »>

D

IX. Hic est domesticus Convictorum ordo, quem ego ultimo humaniorum studiorum anno per quindennis cum voluptate expertus, post annos deinde quindecim Philosophiae Professor, saepius animi causa exploratum ivi et reperi eumdem; ipsum vero descriptum a P. Iacobo Wallio, poeta et oratore praelaudato, multis inter Convictores istos annis commorato, eosque ad suburbana commeantes libenter solito comitari. Addere is praedictis potuisset, etiam in summo hiemis rigore, praeter focum luculentum a schola redeuntibus paratum; ad quem cito praecalefacti, ad musaea recedunt a fornace iugiter succensa moderate tepentia; ipsam aream, in qua luditur, infusa ad medii pollicis altitudinem aqua, sic parari ad glaciem, una nocte firmandam, ut vel ferratis per eam

incedere calceis, vel gliscendo exercere se pro more patriae, aliosve in eadem ludentes spectare valentes, non magnopere desiderent excurrere ad stagna fossasque suburbanas, ubi talem oblectationem, non sine magno dispendio temporis, nec sine corporum periculo sectantur alii, extra moderatorum suorum conspectum.

A. C. M.DC.LVI.

ARGUMENTUM.

I. Discedenti Leopoldo succedit D. Ioannes Austriacus. II. Celebratur annus centesimus ab obitu S. Ignatii. III. Augetur Begginagium, muro versus moenia producto. IV. Controversia de nova Tabellariorum in Hollandiam Camera committitur arbitrio Senatus Brabantiae.

ACTA PRIORA.

I. DIE VIII Maii, Archidux LEOPOLDUS, dimissa Belgii gubernatione, in Germaniam abiit, eique successit, die xi eiusdem, D. IOANNES AUSTRIACUS, Philippi IV filius nothus: qui gloriose soluta Valencenensi obsidione, unde Franci, castris exuti, cesserant, cum iactura impedimentorum tormentorumque omnium, Bruxellis perquam honorifice exceptus est, xvi Iulii.

II. Annus hic erat ab obitu s. PATRIS IGNATII centesimus : quare festum eius xxxi Iulii, quam splendidissimo possent cultu, agendum sibi decreverunt Patres Domus professae. Extraordinarius erat summi altaris ornatus, quod, remota consueta tabula, totum interius quasi aureum videbatur. Sed magis extraordinarium fuit, quod cum praeter morem dictum fuisset bis a lesuitis mane vernaculo, et post meridiem Latino

sermone; sub vesperam, quando solebat mediae unius horae collatio fieri, prodierit Reverendissimus et Amplissimus S. Michaelis Abbas Norbertus, ac totas fere duas horas populum tenuerit attentissimum ad prolixissimas Societatis a S. Ignatio institutae laudes, super hoc Ecclesiastici xxv: Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se; percurrendo memoriam praeclarorum ex hac Domo virorum, Scribanii, Uweri, Tolenarii, aliorumque adhuc in vulgi ore viventium; ac novissime addendo P. Petrum de la Motte, nobilem Gandensem, qui in ambito multis precibus peste infectorum ministerio, pridie defunctus nuntiabatur, cilicio et ferreis catenulis obarmatus ad extremam luctam. Grassabatur tunc scilicet, uti et sequentibus annis, pestis aliqua; quae consuetum Iesuitarum ad hoc sequestratorum obsequium deposcebat; et, sequenti Augusto, alterum quoque priori suffectum sustulit.

Idem porro Praelatus, quasi necdum satis suum explicasset affectum, sermonem illum limatum auctumque imprimendum dedit, ac posteris legendum reliquit; quasi sciret vel praesagiret id agi, ut istud, plenum periculi caritatisque ministerium, ab aemulis Societatis, hanc ei laudem invidentibus, ad alios diverteretur.

III. Eodem anno Begginis indulsit Civitas, ut curiam suam augere possent, assumptis ad eum usum domibus aliquot in foro boario sitis, nec non ex vacuo ad moenia hippodromi spatio tantum decerpere, quantum eis opus erat, ad novarum aedium longam seriem pone veteres ponendam, prout in Ms. E., fol. 253, haberi ait Valkenisse.

IV. Hoc tempore oportet fuisse inchoatam in Mera, ubi olim fuerat Postaria Regia, Cameram Tabellariorum seu Nuntiorum in Hollandiam, HET BODEN-COMPTOIR, ex suggestione cuiusdam vanden Avyn, magnum inde Civitati emolumentum

28

V

12

« ÖncekiDevam »