Sayfadaki görseller
PDF
ePub

pollicentis. Nam declaratio Marchionis de Caracena, anno post hunc quarto reddentis rationem sui ad urbem adventus cum copiis, causa sedandarum turbarum suscitatarum pro manutenenda nova ista Camera, expresse respondit Magistratui, pro seditiosis eius assertoribus intercedenti, arbitrium litis, super eadem a Magistro generali Postarum motae, delatum hoc anno fuisse ad Consilium Brabantiae; contra cuius sententiam et decreta Decani Ambactorum insurgebant. Praetendebant scilicet, ea erectione nihil peccatum fuisse contra ius Postariae per priora Civitatis cum Magistro illo pacta constitutum; et licuisse Civitati, quemadmodum ante bellum Hollandicum et ordinationem Postarum, habere proprios, Amstelodamum aliasque confoederatas urbes Tabellarios seu Nuntios, etiam ad postam cursores; quod Regii solum iuris esse Magister contendebat. Interim huius controversiae, iam tunc motae, nusquam vel Secretarius Valkenisse vel Caukerkius meminerunt credo, quia absque strepitu in foro civili agebatur res, tantas brevi turbas excitatura, uti ad annum M.DC.LIX apparebit.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

COMMISSARII iidem qui supra, vi Augusti, Dominica 1 mensis, et IX post Pentecosten, actam iv Iunii.

CONSULES. - Dl. Pasch. Franciscus vanden Cruyce, Toparcha de Aertselaer, Cleydael, Stoovers, et ter Linden. — iv. Magister Ioannes Sneyers III.

[blocks in formation]

meraulx. Dom. Alexander Goubau. Dom. Io. Antonius

Tucher.

Dom. Franciscus de Beiar.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

[blocks in formation]

Dl. Florent. van Berchem.

Dl. Philippus Schoyte.

- Dl. Ioannes del Plano. - Dl. Phil.

Augustin. Cano. M. Ant. Maria Frarin. Dl. Balthasar

[ocr errors]

de Cordes. M. Godefridus Rysheuvels.

Franciscus Paulinus van Brouckhoven.

ARGUMENTUM.

[blocks in formation]

I-XIII. Ecclesiae S. Iacobi accedit collegium Canonicorum modus et forma huius fundationis. XIV-XXIII. Eius approbatio anno M.DCC.V a Clemente XI confirmata, cum tribus dignitatibus. XXIV-XXVI. Rursum confirmata

anno M.DCC.VII.

ACTA POSTERIORA.

I. DIE XII Decembris, Parochiali ecclesiae S. Iacobi accessit titulus Collegiatae, per institutionem Canonicalis Capituli; ita paulatim ac successive per piam collationem fundati, ut, cum hoc primum scriberem anno M.DCC.V, haberentur stabiles praebendae viginti duae, cum Decanali et Vicedecanali. Ad priorem Decani dignitatem ab illustrissimo Capello primus introductus fuit is, qui ecclesiae Pastor erat, Franciscus van den Bosch; quo mortuo, succederent alii, libere per ipsos Capitulares eligendi. Istius autem Decani institutio facta per Episcopum est anno sequenti, coram Praelato S. Michaelis, feria Pentecostali, tunc in diem v Iunii cadente, sub pulsu grandioris campanae, musicoque concentu, quem vesperi secuti sunt festivi tota Parochia ignes. Ita consultum est divino cultui, in ea ecclesia continuando per cursum ecclesiastici officii, eatenus ab octo Sacellanis cum Pastore observati, ab anno M.CCCC.XCVIII, sed exhausto per multam aedificationem acrario defecturi, nisi hac ratione, ab Episcopo desuper consulto suggesta, provisum fuisset. Nunc vero Canonici sic instituti, non solum Choro ministrant, sed etiam Sacellani,

praeter Canonicos, novi, nunc (id est anno M.DCC.xi, dum sie scribo) omnino octo; ita ut quotidiana sacrificia, ante Capituli erectionem ibi rarissima, nunc frequentia sint.

Ecclesiae ipsius decorem vehementer commendat uniformitas operis marmorei, per sacella omnia circumducti; qualem nec in Cathedrali quidem videre est, ubi quaeque opificia, Gildae et Confraternitates suum sibi altare erexerunt, quo voluerunt modo et sumptu. Porro, instituti Capituli modus ac ratio sequenti Diplomate Episcopali continetur :

D

II. « FR. AMBROSIUS CAPELLO, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Antverpiensis, omnibus has visuris aut legi audi» turis, salutem in Domino. Cum Aediles ecclesiae S. Iacobi » huius Civitatis nobis exhibuerint certum instrumentum, » per quod Reverendi admodum Domini Decanus et Capitulum >> ecclesiae nostrae Cathedralis, de consilio nostro consentiebant » in erectionem novi collegii in praedicta ecclesia S. lacobi, >> sub conditionibus, limitationibus, modificationibus et reser»vationibus in praescripto instrumento narratis; quod, facta >> prius nobis communicatione, ordinatum est, et hic inseritur » sequentis tenoris :

» Decanus et Capitulum ecclesiae Cathedralis Antverpiensis, » omnibus has visuris, ad aeternam rei memoriam. Notum » sit, quod, ex parte Aedilium ecclesiae Parochialis S. Iacobi » huius Civitatis, nobis remonstratum sit, quod in eadem » ecclesia (quae intuitu magnificentiae et amplitudinis fabri» cae, uti etiam multitudinis parochianorum, primaria et

principalis est post Cathedralem), divina aliaque officia, ab » immemorabili tempore ibidem fieri consueta, non ita pridem, >> per imminutionem offertorii et gravamina fabricae, taliter » flaccescere coeperint, ut nunc partialiter sint suspensa; » et consequenter in periculo versentur totaliter cessandi, >> nisi auxiliaria media excogitarentur, et efficacia remedia

⚫ adhiberentur; suggerentes in hunc finem, medium opportu» nissimum, et maxime tendens ad splendorem et utilitatem ⚫ praescriptae ecclesiae Parochialis, fore novi Collegii Cano»nicalis in eadem erectionem, cuius Praebendarii aut Prae» bendarum possessores obligarentur, pro fructu suarum » distributionum, quotidiana Chori officia peragere. Ad hoc >> autem facilius promovendum remonstrabatur, exnunc (ex> ceptis aliis quotidianis Missis) tria ibidem Beneficia, sub » spe eiusmodi exempla et vestigia imitandi, fundata esse; » quorum fundatorum vestigia et exempla diversae aliae per"sonae paratae erant imitari, modo illis debite constaret de praecedente auctoritate et voluntate superiorum quos con» cerneret; et de conditionibus ac suppositionibus, sub quibus » legitime et firmiter statueretur illa erectio Parochialis eccle» siae in Collegialem, et Beneficiorum seu fundationum in > Canonicatus et Praebendas; sive tales fundationes totaliter » de novo fierent, sive ex parte ab antiquo fundatae existentes > idoneis mediis augerentur. »

III. Nos igitur Catholicum hunc zelum et pia proposita » (quae revera tendent ad gloriam omnipotentis Dei, splen› dorem Ecclesiae suae, et salutarem utilitatem fundatorum) » volentes optimo modo in Domino promovere, post causam » hanc erectionis saepe propositam, eamdemque tum capi» tulariter tum etiam specialiter a deputatis Commissariis exa» minatam, voluimus primo capitulariter consensum nostrum » ad hanc dare, signanter et sub conditionibus postea expri» mendis, prout in Acta xxi Iunii M.DC.LV, cuius tenor erat: » Audito et per copias distributo libello supplice, Reve⚫ rendissimo Domino Episcopo nostro praesentato sub nomine » Aedilium Parochialis ecclesiae S. Jacobi huius Civitatis, ad > finem et effectum, ut, intuitu rationum et motivorum in » eodem positorum, auctoritate Reverendissimi Episcopi et

L

D

D

» consensu Capituli aliquae fundationes, in praescripta ecclesia » iam factae et aliae adhuc faciendae, in Canonicatus et » Praebendas, et ecclesia Parochialis in Collegialem erigi possint, sub conditionibus, limitationibus, et moderationi>> bus a Domino Episcopo et Capitulo praescribendis: ad quod » propositum, RR. Dominorum singulorum opinionibus in particulari interrogatis, omnes qui praesentes erant decla» rarunt, se consentire ut praescripta ecclesia dignitate » Collegii Decanalis honoretur, et quod eiusmodi fundationes » erigantur, sub conditione quod earum unaquaeque in annuis > proventibus habere debebit (praeter summam centum flo»renorum, distributionibus applicandam) etiam aliam mas»sam grossorum fructuum, quibus Praebendarii sustineri possint; integris semper et in omnibus imminutis iuri» bus, praeeminentiis etc. Capituli Cathedralis; eidemque et » Reverendiss. D. Episcopo reservata praescripta auctoritate » conditionandi.

[ocr errors]

» In cuius consensus tenore nos adhuc persistentes, ad » nunc ulterius ex parte nostri Capituli declarandum et » praescribendum omnes conditiones et reservationes, quibus, » prout intelligimus, haec erectio subiecta erit, et in eadem » observabuntur; imprimis (praeter et excepta praeeminentia, » quae Capitulo Cathedrali in novam Collegialem ecclesiam, » uti subalternam, semper et ubique competet, quodque novus Decanus cedere debebit cuique Canonico Cathedrali) >> remanebunt Capitulo Cathedrali iurisdictio, auctoritas et » potestas, quam idem ante hanc erectionem habuit et usurpavit in ecclesiam Parochialem; retinebit etiam integre et » totaliter iura sepulturarum respectu offertorii, spindarum, » et redemptionis pannorum. Similiter reservabuntur deno» minatio et collatio Pastoratus; institutio Custodis, Fossarii, Campanistae, uti in aliis Parochiis, quotiescumque haec

[ocr errors]
[ocr errors]
« ÖncekiDevam »