Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS

DE

SACRAMENTIS IN SPECIE

I.

TRACTATUS

DE BAPTISMO

I

BAPTISMA, primum Sacramentorum, per quod aditus in Christi ecclesiam patet, variis nominibus in Scriptura et antiquitate donatum est pro diversitate vel actionis vel effectuum. Interdum enim Sacramentum aquae, vitae novae, fidei, illuminationis interdum nativitas secunda, lavacrum regenerationis et renovationis nuncupatur (1). Definitur autem a Catechismo Romano: Sacramentum regenerationis per aquam in verbo (2). Quatenus est sacramentum cum reliquis convenit, in genere nempe visibilis signi gratiae invisibilis; quatenus dicitur regenerationis, exprimit spiritualem nativitatem, quam per ipsum consequimur; quatenus additur per aquam in verbo, denotantur essentiales ejusdem partes, quae ex materia et forma constituuntur.

[ocr errors]

2. Veritatem hujus Sacramenti omnes sectarii recentiores, qui saltem adhuc retinent Sacramenta, admittunt. Nobis propterea onus non incumbit eam adstruendi. Veteres siquidem haereses archonticorum marcosianorum, valentinianorum et quintilianorum, qui rejecerunt baptisma tanquam a Deo Sabaoth aut malo principio profluens, jamdiu obsoletae sunt, nec opus est eorum deliramenta insectari.

3. De baptismatis a Christo instituti praestantia litem intentarunt novatores, dum voluerunt ipsum conferre cum baptismate Joannis, ut sic ea paria facerent. Hic error confixus est a Tridentino, sess. VII. can. 1: Si quis

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

dixerit, Baptismum Joannis habuisse eandem vim cum baptismo Christi, anathema sit. Verum cum hic error jamdiu a nobis praeoccupatus fuerit, sive cum adstruximus sacramenta Novae Legis gratiam producere ex opere operato; sive cum ostendimus, sacramenta Veteris et Novae Legis minime esse inter se paria; sive demum cum animadvertimus, Tridentinorum patrum definitionem eos ferire, qui ideo paria faciebant haec omnia sacramenta, ut de'raherent vi sacramentorum Novae Le

gis, non autem eos, qui tribuunt aliquam efficaciam sacramentis Legis Veteris, supervacaneum ducimus, peculiarem instituere disputationem de praestantia Baptismi Christi prae Baptismo Joannis. Huic siquidem controversiae satis est eadem aptare principia, ut ejus resolutio habeatur (1).

(1) Patres unanimiter agnoscunt discrimen inter Baptisma Joannis et Baptisma Christi quoad vim et efficaciam, quorum longum esset catalogum exhibere. Eorum testimonia profert Bellarminus, lib De Baptismo, cap. 21, § 12 et seqq. Calvinus ipse non diffitetur, patres diversam vim agnovisse in utroque Baptismate; sed more suo Patrum auctoritatem contemnit. Scribit enim, Instit. lib. v, cap. 15, § 7: « Neminem perturbet, quod alterum ab altero discernere Veteres contendunt, quorum non tanti esse nobis debet calculus, ut Scripturae certitudinem quatefaciat. Quis enim Chrysostomo potius auscultet neganti in Joannis Baptismo comprehensam fuisse peccatorum remissionem, quam Lucae contra asserenti? . . . Nec recipienda est illa Augustini argutia, in spe dimissa fuisse peccata Baptismo Joannis, Christi Baptismo reipsa dimitti ». Verum, ut animadvertit Bellarminus, hic non agitur, utrum potius Lucae quam Chrysostomo aut Augustino auscultandum sit; sed utrum melius s. Lucam intellexerint s. Joan. Chrysostomus et s. Augusti

[ocr errors]

nus quam Calvinus. Si qui patres visi sunt aliquam efficaciam tribuisse baptismo Joannis, ut s. Basilius et s. Cyrillus Hierosolymitanus aliique, hi aut de virtute poenitentiae, ad quam excitabat Baptisma Joannis loculi esse dicendi sunt, aut adhibenda responsio Estii, qui In Iv lib. Sent. d. 2, § 4, haec scribit : «Non videtur negandum, quin ea quorundam Veterum sententia fucrit, per Joannis Baptismum datam fuisse remissionem peccatorum ; sed ii omnes tamen Baptismo Christi plus aliquid tribuunt, nempe quandam gratiae excellentiam, quam non tribuunt Baptismo Joannis ; quomodo et de circumcisione cum Baptismo collata dicere liceat. Et fortasse propter hujusmodi quasdam Veterum sententias noluit synodus Tridentina definire, Baptismo Joannis nullam adfuisse vim remissionis peccatorum; sed generaliter tantum sub anathemate statuit, ipsum non eandem habuisse vim cum Baptismo Christi. Qua in re plane Veteres omnes inveniuntur consentire ». Eadem ferme habet Toutteus in dissert. III De doctrina s.Cyrilli Hierosol.cap.

4. His itaque omissis, operae pretium est agere de natura hujus sacramenti, materia nempe et forma, de- que ipsius ministro, subjecto, necessitate et effectibus ea tamen lege, ut, quae aut minus necessaria sunt, aut vix in controversiam veniunt, levi calamo, cetera quae nunc maxime agitantur, data opera prosequamur. Aliquot more nostro his adjiciemus scholia ad nonnullorum illustrationem.

CAPUT I.

DE MATERIA BAPTISMI

5. Duplex a theologis distinguitur Baptismi materia remota et proxima. Remota est aqua, proxima ablutio. De utraque disserendum. Etenim dimissis antiquis haereticis, quorum alii omnem omnino materiam rejecerunt, ut seleuciani et herminiani, manichaei eorumque soboles pauliciani, alii vero baptismum sanguinis aquae baptismati suffecerunt, ut suffecisse flagellantes perhibentur ; recentiores novalores non pauci, duce Luthero, censent, aptam baptismi materiam esse quidquid balnei loco esse potest (1). Sociniani autem aliique cum ipsis non aliam aquam ad baptismum admittunt nisi metaphoricam (2).

8, n. 60 et seqq. ubi ipse cfr. ; erudite enim de hoc argumente pertractat.

(1) In Colloquiis symposiacis, cap. 17, &pud Bellarm. lib. De Bapt. cap. 2, qui et aliorum errores recenset. Incaute tamen secutus est Bernardum Lutzemburgensem asserentem, jacobitas non baptizare in aqua, sed in igne. Ast de hoc postea.

(2) Sociniani hunc errorem hauserunt ex Calvino, qui passim inculcat, aquam in Scripturis, cum

sermo est de Baptismo, non proprie, sed metaphorice accipiendam esse. Sed ulterius progressi sociniani, Baptismum ipsum metaphorice explicandum esse, contendunt. Hos secuti sunt methodistae. Hunc errorem propugnarunt in Aglia Willelmus Dell et Benjam. Holme; prior in op. cui tit. Doctrina baptismatum ab antiquis et recentibus corruptionibus expurgata; posterior in opusc. quod inscribitur: Invitatio seria ad omnes, an Spiritum Christi in seipsis agnoscant.Quakeri pariter nul

*

« ÖncekiDevam »