Sayfadaki görseller
PDF
ePub

pantur, C. semper et in casu nostro N. Igitur ex subjecta materia, ex collatione cum reliquis textibus parallelis, atque ex sensu traditionali et praxi dignosci debet juxta exegeseos canones, quando litteraliter, quando metaphorice voces a scriptoribus adhibeantur.

12. Ad 2. D. Ad patefaciendam diversam vim et efficaciam inter Baptisma suum et Baptismum Christi, C. ad excludendam aquam a Baptismo Christi N. Sic enim verba Praecursoris et Christi ipsius universa intellexit antiquitas (1).

13. Ad 3. seu sequentes omnes probatt. D. Ad commendandos interiores christiani Baptismi effectus, C. ad exteriorem ablutionem removendam N. Nam s. Petrus significat, materialem ablutionem non sufficere, si desint interiores dispositiones (2). S. Paulus in Ep. ad Tit. pariter extollit efficaciam Baptismi, per quem regenerati ac renovati sumus gratiae sanctificantis collatione ; in Epistola ad Rom. alludit ad ritum conferendi Baptisma per immersionem, quo ritu significari affirmat spiritualem mortem et resurrectionem, quas baptizatus vi ipsius lavacri consequitur (3). S. Augustinus excludit car nalem Nicodemi interpretationem (4). Colligimus interea ex adversariorum proposita argumentatione, quo ho

(1) Cf. Bellarm. lib. De Bapt. cap. 21. Recentiores critici in diversas abierunt sententias circa hunc Baptismum in Spiritu Sancto et igni. Has collegit et expendit doctus P. Cast Innoc. Ansaldi Ord. Praed. De Baptismate in Spiritu S. et igni, Mediol. 1752, in 4. Ceteris porro sententiis refutatis, Ansaldi suam adjecit ac propugnavit, quae est de donis prodigiosis tanquam novi templi ornamentis a Messia proferendis juxta receptam apud Hebraeos traditionem. Clem. Biagi ex Ord. Camald. in notis, quas apposuit in sua versione Dictionarii theol. Bergier, ad vocem Battesimo, aliam

interpretationem adscivit, ac verba ila: Et igni, contendit significare poenarum comminationem in incredulos. Cfr. loc. cit.

(2) Alii paulo aliter haec Petri verba exponunt, de efficacia nempe Baptismi, qui non in depositione carnis sordium consistit, sed in depositione sordium ipsius animi. Cfr. Cornelius a Lapide in hunc loc.

(3) Cfr. Bernard. a Pic.

(4) Satis est oculos conjicere in loc. cit. ut ejus mens apertissime dignoscatur; ibi enim tradit, Nicodemum intellexisse Christum de generatione carnali; nec opus est in medium proferre verka ipsius.

mines ducant, seposita ecclesiae auctoritate, innovandi furor atque libido juxta protestantium principium de spiritu privato.

14. II. Obj. 1. Nicodemus, Joan. III. a Christo redarguitur, quod, cum esset magister in Israël, hoc ignoraret; jam vero, si Christus voluisset eum docere quod aqua materialis vim divinitus habeat animam abluendi, non potuisset Nicodemus non intelligere, cum hic ritus symbolicus usitatissimus esset apud Judaeos, imo et apud ipsos ethnicos, ad interiorem munditiem significandam (1); ergo voluit rem prorsus novam et inusitatam Christus Nicodemo insinuare, Baptismum scilicel spiritualem ac mysticum. 2. Hoc ipsum eruitur ex conjunctione aquae et Spiritus Sancti ; certum enim est, nos non baptizari in Spiritu Sancto, neque ex ipso renasci, nisi sensu spirituali; igitur nonnisi spirituali quoque sensu dicimur ex aqua renasci.

15. Resp. ad 1. D. Redarguitur Nicodemus a Christo, quod de carnali, non vero de spirituali regeneratione Christum locutum fuisse existimarit, uti plures et figurae et vaticinia in V. T. pronunciata innuebant, C. aliter N. Id patet ex contextu. Imo hoc ipso, quod ritus ille symbolicus in usu esset apud Hebracos ad signi ficandam interiorem animae munditiem, facilius debuisset Nicodemus mentem assequi divini Praeceptoris. Illud vero novum, quod intulit Christus auribus Nicodemi, crat vis sanctificationis producendae, et non solum significandae, quam Christus eidem patefecit assequendam ex suo Baptismale, cujus necessitatem propterea ei inculcavit (2).

(1) Cfr. Huelius, Alnetan. Quaestion. lib. 1. cap. xx, §.2. Cfr.etiam J. A. Danzii, Diss. De Baptismo Proselytorum judaico, ad illustrandum Bapt. Joannis ; item ejusdem Antiquitas Baptismi initiationis

Israëlitarum vindicata, in Meuschenii Novo Test e Talmude illustrato, pag. 233-505.

(2) Cfr. Maldonat. in hunc loc. Cfr. insuper Christiani Knappii Commentatio in colloquium Christi cum

ri

16. Ad 2. N. Christus enim aquam et Spiritum Sanclum conjunxit, ut significaret, materiali atque exterioaquae ablutioni adjectam esse interiorem Spiritus Sancti gratiam ad producendam regenerationem, de qua loquebatur, cum aqua sola id minime efficere possit ; prout semper intellexit ecclesia.

17. III. Obj. Saltem non desunt exempla, ex quibus constet, in necessitatis casu posse in alia materia praeter aquam conferri Baptisma. 1. Joan. Moschus ac Nicephorus tradunt, Judaeum morti proximum defectu aquae per arenam superinfusam baptizatum esse et sanitatem inde recuperasse (1). 2. Stephanus II ratum habuit baptisma in vino collatum infanti, qui vita periclitabatur; prout pariter ratum longe ante jam declaraverat ejusmodi Baptisma Siricius, 3. et optime quidem, cum interior animi ablutio tam per aquae quam per alterius cujuscumque liquoris lavacrum significari possit. Ergo.

18. Resp. Neg. antec. Ad 1. prob. Neg. Illud enim Baptisma, iisdem referentibus scriptoribus, invalidum judicatum est a s. Dionysio antistite, ac propterea denuo collatum in aqua fuit. Quod si Judaeus ille sanitatem recuperavit, id consecutus est ratione fidei et desiderii Baptismi, quo flagrabat.

19. Ad 2. D. Cujus tamen responsum tanquam suppositium aut saltem mendosum a pluribus criticis habetur, C. in hypothesi quod, sincerum et authenticum esset, subdist. Excusavit pontifex Stephanus sacerdotis ba

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

ptizantis ignorantiam, C. approbavit Baptisma N. (1). Sic etiam ut supposititium rejicitur decretum Siricii, utpote nullo idoneo testimonio firmatum ; illud enim omnium primus protulit Theodorus Cantuariensis in suo Poenitentiali; porro Theodorus tribus circiter seculis a Siricio distat. Quanquam dubitant etiam docti viri, utrum hoc Poenitentiale Theodori sit.

20. Ad 3. D. Si talis praeterea fuisset Christi voluntas, a qua id unice pendet, C. secus, Tr. De illa porro constat ex sensu ecclesiae traditionali et praxi (2).

(1) Hoc responsum, quod est n.x1, ac perhibetur datum a Stephano 11 vel, ut alii contendunt, a Stephano III in Carisiaco villa, Britanniae monasterio, quodque omnium primus vulgavit Sirmondus, Concil. Antiqua Galliae, Lutet. Paris.1629. tom. 11, pag. 16, ita se habet: « Si in vino quis, propterea quod aquam non inveniebat, omnino periclitantem infantem baptizavit, nulla ei exinde adscribitur culpa. Infantes sic permaneant in ipso baptismo. Nam, si aqua adfuit praesens, ille presbyter excommunicetur, et poenitentiae submittatur, quia contra canonum sententiam agere praesumpsit ». Circa hoc responsum diversa sunt criticorum judicia. 1. Alii, ut Natalis Alex. Hist. eccl. sec. VIII cap. 1, art. 6, putant, esse corruptum. 2. Alii, ut Labbaeus, censent verba, quae ibid. leguntur et difficultatem faciunt: Infantes sic permanent in ipso baptismo, esse glosscina, e margine in textum temere intrusum. At hae sunt merae conjecturae, quae in nullo codice fundantur, et praeterea ex decreto Siricii, in quo eadem pene verba occurrunt, refelluntur. 3. Alii putant, haec responsa non esse data a Stephano Papa, sed a Stephano, episcopo Tornacensi, qui sub finem Sec. 1x floruit; at hoc etiam sine fundamento et sine testibus adstruitur. 4. Demam Ant. Jos. Binterim

[ocr errors]

in opere germanico, cui tit. fecit: Praecipua monumenta Ecclesiae christiano-catholicae ex primo, medio et novissimo aevo, Mogunt. 1825, tanquam spuriam rejicit totam hanc responsionum collectionem, atque a monachis contendit esse confictam, pluribusque argumentis intrinsecis et extrinsecis in medium adductis adnititur id evincere, quae hic recensere non vacat; et concludit. « Neque Stephanus, neque Siricius baplisma in vino vel in ipso extremae necessitatis casu approbarunt ». Cfr. idem auctor, tom. 11, p. 1, § 2, pag. 10 et seqq.

(2) Atque hic juverit specimen exhibere pessimae fidei, qua laborant, aut turpis ignorantiae, in qua versantur plures protestantes circa doctrinam et praxim ecclesiae catholicae. Refert enim Hugg in Controversiis cum Breckenridge, alias cit. Controv. VII, pag. 72, se interfuisse in statibus foederatis Americae cuidam congressui generali in quo episcopi (protestantes) discutiebant quaestionem, utrum validus sit Baptismus collatus a sacerdote catholico. Satis difficilis visa ipsis est haec quaestio. Hinc quosdam legarunt, ut eam mature perpenderent. Qui in conventu frequenti retulerunt invalidum esse hujusmodi Baptisma ob has duas praecipuas rationes 1. Eo quod a catholicis administrctur infantibus Baptisma liú

PROPOSITIO II.

Vera est de Baptismi Sacramento doctrina vigens in Ecclesia Romana, quae tenet, illum aeque valere sive per immersionem sive per infusionem aut aspersionem conferatur

21. Hac ratione concepta propositio de fide est, cum ab aliquot seculis in ecclesia Romana conferatur Baptisma per infusionem, atque in Rituali Romano a s. Pio V. edito utraque ratio baptizandi juxta uniuscujusque ecclesiae consuetudinem sive per immersionem sive per infusionem aut etiam per aspersionem probetur; insuper a conc. Trid. editus hic canon III. de baptismo est: Si quis dixerit, in Ecclesia Romana, quae omnium Ecclesiarum mater est et magistra, non esse veram de baptismi Sacramento doctrinam, anathema sit.

22. Ad hoc porro fidei dogma tuendum, satis est nobis ostendere, modum Baptismi conferendi non spectare ad sacramenti essentiam sive substantiam, sed ad meram disciplinam, quae propterea ecclesiae potestati subest. Id autem facili ratione evincimus. Illud enim ad sacramenti substantiam non pertinet, sine quo sacramentum consistere potest, atque ut tale quovis tempore habitum est; atqui ejusmodi est Baptisma sine immersione, sed sola aut infusione aut aspersione administratum. Ergo.

23. Jam vero, licet Baptisma sive per unam sive per trinam immersionem communiter obtinuerit in ecclesia

[ocr errors]

usque ad s. Thomae aetatem qui propterea scribebat, tutius esse baptizare, per modum immersionis quia hoc habet communior usus (1), nunquam tamen

gua latina (quam profecto infantes non intelligunt): 2, quia ab ipsis baptizatur in oleo. Risum tencatis

amici!

(1) Part. 3, quaest. 66, art. 7.

« ÖncekiDevam »