Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

es

dji

lum t di

m re

ebatur

itio, ut nique ut etur fieri ferri (1).

id est,

ex sobrie

ietati et inalis per Saexposuimus series (2).

[merged small][ocr errors]

ejusque familiaribus manus imposuisse post baptismi collationem, C. non imposuit N. Ex eo enim, quod in Scripturis aliquid non legatur, minime inferri legitime potest ejus omissio; quod pluribus exemplis ostendi facile posset (1). Fieri praeterea potuit, ut s. Petrus illam omiserit, pos'quam vidit Spiritum S. illapsum esse extraordinaria ratione super Cornelium alio sque ibi praesentes, prout se communicaverat apostolis in die Pentecostes (2).

17. Ad 5. D. Manus impositio reconciliatoria, C. sacramentalis, N. Loquitur scilicet s. Augustinus loc. cit. de illa manuum impositione, qua olim haeretici cum ecclesia reconciliabantur. Ait enim ibid. : Manus autem impositio non sicul Baptismus repeti potest. Et lib. V. cap. XXIII: Manus autem impositio si non adhiberetur ab haeresi venienti, tanquam extra omnem culpam esse judicaretur (3). Exploratum tamen est, s. Doctorem chrismatis sacramentum tanquam signàculum indelebile habuisse, illudque contulisse cum ipso baptismo, qui

(1) Cfr. nota Mansi, quae est ad calcem diss. x in sec. II, Nat. Alex.; in qua tum hanc tum ceteras Basnagii cavillationes disjicit.

(2) Cfr. s. Th. p. 3 q. 27, art. 6, ad 3.

(3) S. Doctor constanter adversus donatistas distinguit sacramentum ab effectu sacramenti, nempe gratia. Contendit, sacramenta rite administrata valide conferri extra ecclesiam; ast negat, per ea gratiam conferri, iis scilicet qui scienter ab haereticis vel schismaticis sacramenta suscipiunt. Docet porro, sacramenta producere gratiam, cum resipiscentes ad ecclesiam veniunt cum videlicet, ut nos loquimur, auferunt ejusdem gratiae obicem. Jam vero ecclesia haereticos ad se revertentes manus impositione recipere solebat; et haec manus impositio ceremonialis ea est, de qua hic dis

serit s. Augustinus, quam vocat orationem super hominem, quamque citra culpam omitti posse s. Doctor affirmat. Permisceri haec autem nequit cum impositione manuum sacramentali, de qua ipse sub nomine unguenti loquitur. Quoniam ejus verba confirmant id, quod hactenus de ejus mente adnotavimus, placet haec ipsa afferre ex lib. 11, Cont. litt. Petiliani, cap. civ, quae ita se habent «In hoc unguento sacramentum chrismatis vultis interpretari; quod quidem in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse baptismus, sed potest esse et in hominibus pessimis... Discerne ergo visibile sanctum cramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium, illis ad judicium, ab invisibili unctione charitatis, quae proprie bonorum est.

sa

semel rite administratus amitti non potest, nec propterea iterum conferri. De eadem porro reconciliatoria, ideoque ceremoniali manuum impositione, disserit Gratianus in objecto loco.

18. Ad 6. D. Si idem esset utriusque sacramenti effectus, C. si plane diversus, N. Jam vero effectus baptsmi est spiritus renovationis regenerationis et adoptionis; effectus vero Confirmationis est gratia roboris ac plenitudinis, qua spiritualiter ad virilem proficinus aetatem, et ad fidem contra ejus hostes generose proftendam. Per baptisma evadimus christianae civitatis menbra; per Confirmationem membra evadimus christia nae nilitiae. Tametsi spiritus in baptismate acceptus esset siritus perfectionis et virtutis, baptismo tamen adjiciebatur olim eucharistia, quam propterea sacramentum fuiss non negant adversarii; cur igitur negabunt dignitdem sacramentalem chrismati, eo quod collatum renatis fuerit et regeneratis per baptismum? Conferebatur igitur baptismus, ut renasceretur homo; Confirmatio, ut ad virilem veheretur fortitudinem; eucharistia denique ut robratus nutriretur; quin ulli sacramento censeretur fieri injria, aut dimidiata gratia per baptismum conferri (1).

9. Ad 7. D. Implemini Spiritu Sancto, id est, santa spiritus hilaritate et jucunditate, quae ex sobrictategignitur, quamque Apostolus opponit ebrietati et intemerantiae, C. Spiritu S. proprie dicto, qualis per Sacraienta confertur, N. Sensum enim, quem exposuimus ipsaApostoli verba exposcunt et orationis series (2).

(1)Ios diversos baptismi et Confirma nis effectus apprime distinguit fuse exponit s. Cyrillus Hierosoly. Catech. xvi, Mystagog.11, n. 3, et 7. Cfr. Toutteus, De doctrives. Cyrilli, dist. III, cap. 8, n. t seqq.

(fr. Cornel. a Lapide et Berna. a Piconio in hunc loc. Neque

ab his dissentit Rosenmüller, qui verba : ̓Αλλὰ πληοῦσθε ἐν πνεύμα TI, X. T. λ. vertit: «Sed sensu pietatis a Spiritu Sancto affectae pleni estote, vosmetipsos excitate ad gaudia (non vino, intemperanter bibendo, sed) carminibus Deo Christoque canendis ».

20. Ad 8. D. Non deest panis eucharisticus, qui cor hominis confirmat ipsum mutriendo, C. roborando ad modum Confirmationis N. Responsio patet ex dictis ad 6.

21. Ad 9. D. Quia athletae illi una cum baptismo Confirmationem acceperant, prout ferebat illius temporis disciplina, C. secus N. Chrismate enim jamdiu delibuti, nulla alia re ad martyrium egebant, nisi ut eucharistico pane reficerentur.

22. II. Obj. Non magis favet sacramento Confirmationis sensus traditionalis. Nam patres antiquissimi 1 vel plane silent de hoc sacramento, ut Clemens Romanus, Ignatius, Athenagoras, Justinus; 2. qui tamen s. Matyr, ut observat Basnagius (1), profitetur, se in sua Apdogia omnia Caesaribus exponere, quae in baptismo fiei solebant, ne maligne quidquam et dissimulanter gere videretur (2); attamen, ut patres anteriores reliqui, e baptismo et eucharistia loquitur, alte vero silet de Confirmatione; 3. vel de Confirmatione, tanquam departe integrali baptismatis seu ceremoniali, sermonem habent patres. Ita quidem Tertullianus, a quo, lib. De Bapt. cap. VII, vocatur unctio illa profluens de pristina dsciplina, Veteris nempe Testamenti, quia sacerdote de oleo cornu ungi solebant, eamque propterea baptsmo adjungit, ut patet ex ipsa libri inscriptione, quae et De Baptismo; quem idcirco, cap.X. his verbis absolvit Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de uiversis, , quae baptismi religionem struunt. Hinc urtioni adjecit degustationem lactis et mellis, quae in Corirmatione locum non habent; scribit enim, Contra Mercionem, lib. I. cap. XIV. de Christo novae legis autore: Usque nunc nec aquam reprobavit Creatoris, qu suos abluit; nec oleum, quo suos unguit; nec melli.et lactis societalem, qua suos infantal. 4. Tertullian con

τοῦτο παραλιπόντες, δόξωμα τον η n. 61. Ὅπως μὴ ρεύειν τι ἐν τῇ ἐξηγήσει. pag 71,

(1) Loc. cit. n. 38.
(2) Apol. 1,
Loc. cit., 3.

sonat s. Cornelius Papa, qui affirmat, Confirmationem ab episcopo recipi debere juxta ecclesiasticam regulam. 5. Quare passim veteres vocant Confirmationem seu manus impositionem baptismi perfectionem, ut concilium Illiberitanum (1), vel supplementum, ut s. Cyprianus (2); 6. qui proinde; Epist. LXXII. subdit: Tunc demum (homines) plene sanctificari et esse filii Dei possunt si sacramento utroque nascantur; censuit igitur unum reipsa sacramentum esse, alioquin falsus subesset ejus assertioni sensus. 7. Imo nec patres desunt, qui hujus Confirmationis originem ab haereticis valentinianis repetant; uti Irenaeus, qui Contra Haeres. lib. I. ipsis exprobrat, quod opobalsamo uterentur ad suos neophytos inungendos. Ut igitur aliquid pergratum illis fieret, qui sectam valentinianorum ejurantes in ecclesiam se recipiebant, ut conjicit Basnagius, in ecclesiam deductum est chrismatis institutum (3). Ergo.

23. Resp. Neg. ant. Ad 1. prob. D. Nonnulli patres siluerunt, aliis loquentibus, C. secus N. Pauca admodum documenta patres illi, quos recenset Basnagius, nobis reliquerunt; eorum autem scopus non ferebat, ut de Confirmatione loquerentur. Ceteri ac fere suppares copiose de eodem sacramento disserunt tanquam de re receptissima et passim usurpata; nihil igitur causae catholicae obest paucorum illorum silentium. Tertullianus vero qui luculenter adeo de Confirmatione disseruit, vix quinquaginta annis ab obitu apostoli Joannis floruit. Interdum nonnulli patres silent de baptismo et eucharistia quin tamen exinde concludi aliquid possit (4).

24. Ad 2. D. Profitetur s. Martyr., se omnia manifestare Caesaribus, quae ad depellendas calumnias necessaria erant, C. omnia prorsus religionis christianae my

(1) Can. XXXVIII. (2) Epist. LXXII. (3) Loc. cit. n. 3.

(4) Cfr. Card. Orsi, dissert. De chrismate confirmatorio, Mediol. 1733, cap. 2, § VIII.

« ÖncekiDevam »