Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nymus, sed de ipsius usu, effectu et ministro, ut virtutem baptismi juxta ecclesiae ritum etiam in haeresi suscepti vindicet (1).

[ocr errors]

35. III. Obj. Materia, forma, minister et finis hujusmodi latinorum Confirmationis ecclesiasticam ejus institutionem produnt. 1. Materia enim sacramentorum quae certo a Christo instituta sunt est simplicissima, aqua scilicet pro baptismo, panis et vinum pro eucharistia ; in Confirmatione vero manuum impositio, oleum, balsamum etc. Forma vero illis verbis concepta est, quae valde abhorrent a majestate evangelica, nempe : Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, quae puerilitatem redolent. Ministri ceterorum sacramentorum juxta catholicos, si ordinationem excipias, sunt sacerdotes; hujus autem soli episcopi, qui admodum rari sunt, ac in pluribus regionibus nulli inveniuntur. Hinc ingens multitudo tam salutari sacramento perpetuo carere deberet, quod a Christi bonitate alienum est. Finis denique, ob quem instituta dicitur Confirmatio, esset communicandi spiritum roboris ac fortitudinis; jam vero Paulus hunc effectum tribuit ipsi baptismo seu evangelicae disciplinae scribens, II Timoth. I, 7: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri. 2. Concludendum igitur est, Confirmationem non esse nisi ecclesiasticam ceremoniam, manuum impositioni curatoriae, quae cum apostolis cessavit, seculo circiter ecclesiae III substitutam per chrismatis consignationem, cujus nullum vestigium occurrit in Actis apostolicis. 3. Quo factum est, ut mire inter se dissentiant catholici circa institutionem, materiam, formam ministrum, subjectum, ritum, necessitatem, genera pro

(1) Cfr. Vallars. in adnot. in hunc loc. nempe n. 9. Tom. VII.

8

bationum, effectum, ceremonias ejusmodi novitii sacramenti. Ergo.

36. Resp. Neg. antec. quod totidem falsis suppositionibus, ut ajunt, laborat. Norunt siquidem eruditi, 1. incertum esse, num balsamum ad essentiam hujus sacramenti pertineat; quod, ut innuimus, longe probabilius plerique inficiantur; 2. incertum esse, num omnia verba illa Signo te, etc., constituant formam essentialem ejusdem sacramenti, ut inferius videbimus. Addo, ejusmodi formam desumptam esse ex Apostolo scribente, II. Cor. 1. 21: Qui confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos, Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris; nullam propterea puerilitatem redolere potest; 3. incertum esse, num faculias, quae jure ordinario competit episcopis, a divino an ab ecclesiastico jure, ut pariter videbimus, repetenda sit; illud porro certum est, posse hanc facultatem a Romano pontifice communicari presbyteris. Deus praeterea, cum opus fuerit, supplere potest extraordinaria ratione defectui mediorum externorum, praesertim cum agatur de sacramento ad salutem non absolute necessario (1); 4. falsum esse, Apostolum in citato loco agere de baptismo aut evangelica disciplina; cum loquatur de gratia, quam per sacram ordinationem acceperat Timotheus, ut series orationis ostendit. Cum itaque partim incerta, partim falsa sint, quae adversarii assumunt ad impugnandam hujus sacramenti veritatem, sponte sua corruunt conclusiones inde deductae.

37. Ad 2. N. Hae namque sunt merae conjecturae argumentis negativis innixae, quibus obstant omnia, quae adduximus argumenta positiva, et quod caput est, sensus traditionalis perpetuus universae ecclesiae, quo solo omnis protestantium machina dissolvitur. Quod vero at

(1) Cfr. S. Th. part. 1. q. 72, a. I.

tinet ad chrisma, nonnulli censent, illud sub generali manus impositionis formula significari in Actis apostolicis. Verum de hoc infra.

38. Ad 3. D. Salva tamen veritate sacramenti, C. secus N. Eam fateantur protestantes; de reliquis autem nondum ab ecclesia definitis liberum pariter ipsis erit, si lubet, disputare, prout non parum disputant circa baptismum et eucharistiam, quin tamen ea in dubium

revocent.

39. IV. Obj. Falsum, aut saltem incertum est, Orientales agnoscere Confirmationis sacramentum ; id enim non pauci inficiantur illarum regionum missionarii. Ergo.

40. Resp. Neg. antec. Ad prob. D. Ignorantia aut errore decepti, C. jure ac merito N. De fide orientalium ecclesiarum circa hoc sacramentum Renaudotius agens, Liturgiarum orientalium, tom.II, evidenter ostendit, productis certissimis documentis apud omnes omnino illas ecclesias semper ipsum fuisse receptum et adhuc administrari. Ostendit praeterea, missionarios illos duplici de causa fuisse deceptos, 1. quod cernerent praeter consuetudinem ecclesiae Latinae Confirmationem conferri statim post baptismum, 2. quod viderent illam administrari passim a presbyteris. Hinc factum est, ut in suspicionem venerint, non agnosci hoc sacramentum ab Orientalibus (1). Haec autem confirmat Assemanus in Codice liturgico ecclesiae universae (2), ita ut nullum jam supersit dubium apud eruditos de Orientalium fide circa hunc articulum.

(1) Cfr. in notis ad Liturgiam Philoxeni, n. 3, nec non in opere saepius laudato, De la Perpet. liv. 1, ch vIII et suiv.

(2) Cfr. Jos. Aloysii Assemani

Codex liturgicus ecclesiae univer◄ sae, Romae 1750. De Confirmatione, lib. 1. Vid. etiam ejusdem praefationem, S. Hic vulgo appellatur Assemanus junior.

CAPUT II.

DE CONFIRMATIONIS MINISTRO

41. Quaestioni de veritate sacramenti Confirmationis ideo statim subjicimus quaestionem de ipsius ministro, ut viam nobis aperiamus ad alterum dogma adstruendum a Tridentina synodo definitum.

42. Exploratum enim est apud omnes catholicos juxta Tridentinam sanctionem, solum episcopum esse ordinarium Confirmationis ministrum; quod et nos vindicabimus adversus Photium, valdenses, wicleffitas, hussitas, celerosque, qui eos secuti sunt.

43. Verum circa ministrum extraordinarium non ita sunt inter se consentientes theologi et eruditi homines, ut nulla apud eos sit controversia.

44. Morinus in Exercitatione de sacramento Confirmationis contendit, ejus administrationem presbyteris olim demandatam fuisse non solum in Oriente, sed etiam in Occidente; et primo quidem in Gallicanis ecclesiis, deinde in Hispanicis, quemadmodum colligitur ex conc. Toletano I. (1). Eandem consuetudinem in Sardiniae insula viguisse, ex celebri s. Gregorii M. testimonio confirmat (2). De Graecorum deinceps atque Orientalium

(1) In fin. can. xx.

(2) Verba s. Gregorii M. lib. IV, Epist. ix, ad Januar episc. Calaritan. haec sunt; « Pervenit quoque ad nos, quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros chrismate tangere in fronte eos, qui baptizati sunt, prohibuimus, et nos quidem secundum usum veterem ecclesiae nostrae fecimus. Sed, si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus ». Ahi

legunt baptizandos, et exponunt s. Gregorium de unctione, quae adhibetur in ritu ipso baptismi. Hos carpit Morinus et contendit legendum omnino esse baptizalos. Ast Maurini editt. opp. s. Gregorii M. codicum auctoritate veram vindicant lectionem, quae est baptizandos, ac simul ostendunt, s. Pontificem agere de chrismate confirmatorio seu sacramento Confirmationis. Cfr. adnotat. in Epist. xxvi, libri IV, Indict. XII.

consuetudine disserens, ostendit, episcopos, archipresby teros, atque etiam presbyteros munus hujusmodi fere promiscue exequi solitos fuisse, illos quidem ordinarie ac proprio jure, hos extraordinarie atque ex episcoporum concessione. Ægypti denique, potissimum vero Alexandrinae ecclesiae, eandem fuisse consuetudinem, sanctorum patrum testimoniis et inferiorum temporum scriptoribus et monumentis clare adeo evincit, ut ea de re vix dubitari posse videatur (1). Morino adstipulantur Christianus Lupus (2), Lucas Holstenius (3), Goarius (4), Renaudotius (5), praestantioresque nostri temporis theologi, qui illorum laboribus et monumentis uti feliciter potue

runt.

45. Quatuor vero sunt, quae post veteres nonnullos ab Estio, Petro Aurelio ( Abbate sancti Cygirani), Sambovio atque Herminierio adversus praefatam doctrinam opponuntur. Factum videlicet Nicolai I. jubentis iterum confirmare, quos sub Photio presbyteri graeci in Bulga ria consignaverant, ac tria Romanorum Pontificum decreta: Constitutio nempe Innocentii III, qui Confirmationem a presbyteris Constantinopoli administratam videtur irritam pronunciasse; Constitutio data ab Innocen→ tio IV. ad episcopum Tusculanum, in regno Cypri legatum apostolicum, in qua, ne Confirmatio in posterum a presbyteris conferretur, prohibuit, nihil tamen pronuncians de illius valore; Instructio demum Clementis VIII, De ritibus Graecorum, qua non modo id ipsum

(1) Cfr. Joan. Morini Opera posthuma, vol. 1 in 4, Paris 1703, exercitatio De sacram. Conf. a cap. 12 ad 18.

(2) In dissert. De octava Synodo generali, calumnia 1v, tom., opp. edit. Venet. 1724.

(3) Dissertatio duplex de sacramento Confirmat. Romae 1666, iterum recusa ad calcem opp. posthum.

Morini. Cfr. De ministro confirmalionis, diss. I, cap. 4.

(4) In Eucologio cit. Cfr. not.in Baptismatis officium, pag. 367. (5) Perpetuile, etc. liv. 11, chap. 13.Quibus addi potest Arcudius, «De concordia ecclesiae occidentatis et orientalis in septem sacram. admi nistratione, lib. 11, cap. 10 et seqq. Paris. 1626.

« ÖncekiDevam »