Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT III.

DE MATERIA, FORMA ET EFFECTIBUS CONFIRMATIONIS

65. Valde implexa est controversia de materia et forma Confirmationis, si decertantium numerus, auctoritas ac rationum pondus spectentur, quibus illi innituntur ad suam quisque sententiam propugnandam, rem in abstracto, ut ajunt, seu theoretice inspiciendo; nullius vero momenti est, in concreto atque in praxi eam considerando. In praxi enim ecclesia tum manuum impositionem tum chrismatis consignationem usurpat una cum verbis , quae utramque actionem comitantur.

66. Quatuor in abstracto, ut dixi, numerantur sententiae circa materiam essentialem et adaequatam hujus sacramenti, ideoque et circa formam, de qua postea.

de legibus Novi Testamenti. Quae quidem expositio plane inaudita adversatur toti contextui, ut per se constat, quin aliud adjiciamus. Itaque longe melius Lucas Holstenius, De minist. Conf. dissert. 1, cap 4, pag. 12, recitato can. VII, subdit:

Übi nota, non jure divino, non veteri ecclesiae instituto, sed novellis et ecclesiasticis regulis haec vetita dici, Innocentii scilicet 1. decreto, cujus verba citat. Neque hoc solum in publica Boeticae synodo, cui Isidorus Hispalensis metropolita praefuit, constitutum, sed etiam privatim ab eodem Isidoro relatum in lib. vII Etymolog. cap. 12, totidem pene verbis ». Ceterum canonem xx superius recitatum conc. Toletani 1. post Suarez, De sacr. Confirm, disp. 34, sect. I, Binius exponit de unctione ceremoniali, quae in solemni baptismate in vertice baptizandi adhibetur. Ast praeter Morinum et Holstenium, qui ostendunt de chrismatione sacramentali, quae

[ocr errors]

,

[ocr errors]

fit in fronte esse omnino intelli-
gendum illum canonem id ipsum
efficiunt Cabassutius, Notitia eccle-
siastica histor., Lugd. 1680, pag.
210, ubi agit de can. 1 et 11 conc.
Arausicani 1. et Coustant in not. (3)
ad cap. 3. Epist. s. Innoc. 1. ad
ep. Eugubinum, ubi et illud obser-
vat, s. Innocentium cum scribit:
« De consignandis vero infantibus
manifestum est, non ab alio quam
ab episcopo fieri licere. Nam pre-
sbyteri, licet secundi sint sacerdo-
tes, pontificatus tamen apicem non
habent, observat, inquam, appa-
rere tum ex superioribus decretis ac
totius epistolae prooemio',
hoc s. In-
nocentium maxime cavere voluisse,
ne ecclesiae , quae a Romana fidem
susceperunt, ad alienos ab ejusdem
ecclesiae consuetudine ritus declina-
rent; moremque ei gessisse conc.
Hispal. 11, Theodulphum episc. Au-
relianensem, conc. Parisiense vi,
Meldense, etc.

67. Primo. 1. Nonnulli theologi contendunt, in sola manuum impositione essentialem et adaequatam Confir mationis materiam consistere, ut Isaacus Habert, Sirmondus, Sambovius, Herminierius. 2. Alii propugnant, in sola chrismatis unctione eam collocandam esse, ut s. Thomas, Bellarminus, Maldonatus, Poncius, Farvaquezius, Van-Roy, Morinus ; atque hi plerumque censent chrisma impositioni manuum substitutum fuisse. 3. Aliqui existimant, in alterutra seorsum sumpta eam sitam esse, ita ut unaquaeque materia plena sit atque adaequata, ut Ruardus Tapperus et Morini editor (1). 4. Alii denique, quales recentiores fere omnes sunt, arbitrantur, tum in manuum impositione tum in chrismatis unctione simul usurpatis essentialem et adaequatam hujus sacramenti materiam agnoscendam esse; sic inter ceteros Natalis Alexander, Merbesius, Juveninus, Lud. Habert, Tournelius, Drouvenius, etc. sed prae omnibus card. Orsi in laudata Dissertatione historico-theologica de chrismate confirmatorio (2).

68. Praecipua fundamenta primae sententiae sunt: 1. auctoritas Scripturarum, quae solam manuum impositionem memorant; 2. silentium veterum Ritualium et Pontificalium circa chrismatis unctionem; 3. ea patrum testimonia in quibus mentio fit solius manus impositionis (3).

69. Secundae sententiae patroni 1. urgent potissimum Euchologia et praxim Graecorum et Orientalium omnium ecclesiarum in quibus nonnisi chrismatis consignatione

(1) In nota (a) ad cap. 8, diss. De Confir. Morini. Hic censet et manus impositionem et chrismationem materiam essentialem esse sacramenti Confirmationis; sed nunc utramque simul, nunc alterutram tantum, pro diversa locorum, temporum, ecclesiarum consuetudine. Ubi vero utraque simul adhibetur, nihilo plus conferri, quam si alter

Tom. VII.

utra adhibeatur ; dari per utramque simul, dari per alterutram Spiritum Sanctum. Quod illustrat exemplo eucharistiae qua nihil plus confertur, sive alterutra, sive utraque species distribuatur.

(2) Praesertim cap. 3 et seqq. (3) Cfr. apud Trombellium, op. cit. tom. 1, dissert. v, sect. 11.

9

Confirmatio dari consuevit. 2. Deinde proferunt auctoritatem etiam latinorum scriptorum, qui pariter solam unctionem commemorant, et antiquissimos ecclesiarum etiam occidentalium rituales libros, in quibus sola chrismatis unctio praescribitur. 3. Demum nituntur hanc sententiam communire auctoritate Innocentii III. et Euge nii IV. docentium, unctionem suffectam fuisse imposi tioni manuum, pro ecclesiae facultate decernendi in specie illorum sacramentorum materiam et formam, quas Christus tantum in genere, ut ajunt, praescripsit. Sic enim loquitur Innocentius III. cap. Cum venisset, Extra. De sacra unctione: Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur Confir matio (1). Eugenius vero IV, in decreto pro unione Armenorum haec habet: Loco manuum impositionis datur in ecclesia Confirmatio (2). His additur Moguntina synodus, anno 1549. celebrata, quae cap. XVIII. docet: Hoc sacramentum ab initio sola manuum impositione exhibitum, mox sub ipsis temporibus apostolorum ex eorumdem traditione, adhibita chrismatis unctione, coepisse conferri (3).

70. Qui tertiam sententiam tuentur, argumentis pugnant utriusque opinionis seorsum sumptis pro temporum diversitate.

71. Qui demum quartam amplexi sunt, in medium afferunt omnia documenta sacrarum Scripturarum, sanctorum patrum, nec non Ritualium et Euchologiorum, quibus se muniunt theologi, qui alteri ex recensitis sententiis adstipulantur; observant praeterea, patres et Euchologia promiscue commemorare aut manuum imposi

(1) Cfr. in Gestis Innocentii 2 III, a Steph. Baluzio vulgatis, ante epist. collect. Paris. 1682, tom. 1, § LXXVI, pag. 38.

IX,

(2) Apud Hard. Acta Conc. tom. col. 458. Quae verba ut reliqua

omnia , quae ad sacramenta spe-
ctant, sicuti alias animadvertimus,
desumpta sunt ex Opusculo v. s.Tho-
mae, De Sacramentis.
(3) Ibid. col. 2118.

tionem aut chrismatis unctionem, imo interdum ac passim utramque conjungere, ut Tertullianus, Cyprianus, Firmilianus, aliique a nobis recensiti, cum ageremus de hujus sacramenti veritate (1).

72. In hac porro opinionum discrepantia nos animadvertimus, quartam sententiam commodiorem esse, utpote quae hoc lucri habeat, ut aliarum praesidia sibi vindicet omnia, et omnes difficultates, quibus unaquaeque trium priorum urgetur, facile declinet. Nec enim potest oppugnari nisi argumentis, ut vocant, negativis, quibus argumenta positiva opponuntur. Addimus, quod circa primam sententiam adversarii animadvertant, Scripturae loquendi usum ei non omnino adstipulari, cum soleat sacramentum denominare ex aliquo tantum ritu; Scripturam praeterea non esse unicum doctrinae cathoticae fontem, sed insuper dari traditionem; difficile porro est, rejecta chrismatis unctione, ex veteribus monumentis ostendere veritatem hujus sacramenti. Martenius, ingenti numero Ordinum Confirmationis in medium adducto, evincit, semper praescribi unctionem in illis Ordinibus, in quibus ritus Confirmationis ex professo describuntur; in iis vero, in quibus siletur de chrismate, ut plurimum pariter nullam mentionem haberi manuum impositionis, sed sclam orationem praescribi; quia cum infantibus plerumque baptisma conferretur a sacerdotibus, qui absque delegatione confirmare non poterant, hinc sola oratio ab ipsis recitabatur, quin Confirmationem administrarent (2).

73. Circa secundam sententiam adnotant adversae partis theologi: 1. falsum esse, vetera Euchologia et praxim Orientalium rejicere manuum impositionem. Etenim Renaudotius ostendit, eam in non paucis Euchologiis of

[merged small][merged small][ocr errors]

fendi, atque concludit: Impositio manuum in plerisque Graecorum libris ritualibus praescripta reperitur, quan. quam ut praecipua Confirmationis pars non habeatur. Quod non ideo fit, quasi Graeci et Orientales magnam in impositione manuum efficaciam non agnoscant, sed quia, cum illa in omnibus ferme sacramentis fiat, unctionem, quae paucorum propria est, principalis materiae tenere locum existiment (1). Renaudotio concinit doctissimus Jos. Simon 'Assemanus, qui eandem manuum impositionem praeterea invenit in Rituali nestorianorum in Chaldaea degentium (2). 2. Falsum praeterea esse animadvertunt, patres et scriptores ecclesiasticos, sive graecos sive latinos, solam commemorare unctionem ; cum certum exploratumque sit, eosdem manuum impositionis mentionem fecisse et plerumque utramque conjungere, ut patet ex productis eorum testimoniis. Quod si interdum alterutrius materiae vel ritus tantum meminerint, hoc ipso constat, eos ab alterutro ritu sacramentum hoc designare, quin alterum excludant. 3. Dicunt, Innocentium III, Eugenium IV et concilium Moguntinum nil aliud voluisse indicare quam nominis immutationem, adeo ut illud ipsum sacramentum, quod aetate apostolica nomine impositionis manuum significabatur, postea vocatum fuerit Confirmatio sive Chrismatio; quod sedulo singulorum verba perpendenti planum fiet. Certe concilium Moguntinum ibid. subdit: Illinc ab ecclesia catholica acceptam normam tradendi Spiritus Sancti per manus Apostolorum (3).

74. Adversus Moretum observant, valere animadversiones factas in utramque sententiam modo expositam, praesertim cum constet, Graecos ab aliquot seculis non amplius sejungere manus impositionem ab unctione, at

(1) Perpétuité de la foi, liv.11, chap. 11.

(2) Bibl. Orient. tom. III, p. 11.

Dissert. de Syris Nestorianis, pag. 272 et seqq.

(3) Loc. cit.

« ÖncekiDevam »