Sayfadaki görseller
PDF
ePub

latum, C. sola immersione, subdist. Expressiori significatione, C. substantiali W. Et hoc sensu exponi debent verba s. Leonis M. qui alludit, quemadmodum etiam Apostolus, ad ritum, qui tunc temporis obtinebat.

33. Ad 2. D. Patres docent immersionis ritum ex traditione descendere apostolica, at ecclesiastica et disciplinari, C. divina et dogmatica, ideoque nulli mutationi ac varietati obnoxia N. Alioquin Baptisma clinicorum non probassent.

34. Sic etiam docuerunt profluere hunc ritum ex prae cepto Christi, D. late sumpto, quale nempe profluere censetur ex Baptismo ab ipso in Jordane per immersionem suscepto, C. stricte sumpto ac rigososo N. Alias nunquam passi essent aliquam fieri exceptionem ; non omnia autem quae Christus gessit, vim praecepti obtinent, ut ex aliis multis constat.

35. Ad 3. D. Poenae statutac sunt, eo quod tales recederent a recepta tunc temporis disciplina, quod privato homini, seposito necessitatis casu, non licet, C. eo quod invalidum censeretur ejusmodi Baptisma N. Et hinc responsio patet ad ea, quae etiam opponi solent ex can. IV. Apostolico, quo depositionis poena infligitur episcopis et presbyteris, qui vel ex negligentia vel ex contemptu recedebant ab ecclesiastico more conferendi Baptismum per trinam immersionem (1).

36. Ad 4. D. Eo quod praeterea peccarent eunomiani circa formam, C. ob unicam praecise immersionem, vel N. vel subdist. Utpote illicitam pro ea aetate ac propter haereticum principium eunomianorum, ex quo profluebat hacc illorum ablutio, C. utpote invalidam N. Cum enim eunomiani ac bonosiaci perverse de Trinitate crederent, corrupla propterea ab iis est Baptismi for

(1) Cfr. Guill. Bevereg. loc. cit.

ma; hinc tincti iterum ab ecclesia sunt, qui fuerant ab his haereticis baptizati.

37. Ad 5. D. Dubitavit Cornelius de baptismi effectu propter malam Novatiani dispositionem, C. de substantia Baptismi N. prout jam notaverat eruditus Valesius (1); quod pariter de omnibus in lecto decumbentibus, et Baptismum efflagitantibus ob metum mortis imminentis, dubitandum esse generatim observavit synodus Neocaesariensis (2). Atque ob hanc prudentem suspi cionem factum est, ut irregulares haberentur in mortis articulo baptizati. Quod si Magnus dubitavit de valore Baptismi per infusionem collati, ejus dubium excussit s. Cyprianus (3); imo omne dubium sustulit ecclesia universa, quae semper ejusmodi baptisma ratum habuit ut constat ex dictis (4).

CAPUT II.

DE BAPTISMI FORMA

38. Evangelicam baptismi formam vitiarunt gnostici, valentiniani, montanistae aliqui, sabelliani, priscillianistae aliique, de quibus haeresiographi late disserunt (5). Zwingliani, calvinistae, sociniani formam quidem catholicae ecclesiae retinent, ita tamen ut eam minime ne

(1) In lib. vi. Hist. eccl. Eusebii cap. XLII.

(2) Can. XII. Cujus haec verba sunt: «Si quis aegrotans fuerit baplizatus, non potest in presbyterum evchi. Fides enim ejus non est ex instituto, sed ex necessitate. Nisi forte propter consequens ejus studium et fidem, hominumque raritatem ». Cfr. in hunc canon. Beveregii annotatio. Vid. etiam circa hoc clinicorum Baptisma s. Joan. Chrysostomus, Hom. Lx, ad Catechum.

(3) Epist, LXXVI. Ubi non solum

ejusmodi Baptismum plenum ac legitimum esse censet, sed praeterea clinicos nihilo inferiores esse ait iis, qui sani Baptismum in ecclesia susceperunt. Hoc ipsum confirmat auctoritate Scripturarum. Haud ignoro, a nonnullis tum hanc tum alias epistolas s. Cypriani inter spuria aut saltem dubia ejus scripta rejici; at perperam, ut postea dicemus. Interim cfr. in eandem Ep. notae Stephani Baluzii.

(4) Cfr. S. Th. p.3, q. 56, art.7. (5) Cfr. Bingham, lib. x1, cap.3.

cessariam censeant; cum ex eorum systemate Baptismi virtus, perinde ac aliorum sacramentorum, ex sola fide pendeat (1). Ex catholicis haud pauci theologi atque scriptores ecclesiastici recensentur, qui putant, ab apostolis ex quadam dispensatione administratum fuisse baptisma in nomine Jesu tantum, imo ejusmodi ablutionem ratam habuisse nonnullos patres ; nec desunt qui valuisse ejusmodi baptisma collatum in uno Christi nomine quovis tempore arbitrentur (2). Controversia prior, quae dogmatica est, non debet permisceri cum posteriori quaestione, quae est tantum critica. Hanc propterea rejicientes ad scholia, quae inferius adjiciemus, illam in praesentia solum expendimus.

PROPOSITIO

Vera est de sacramento Baptismi doctrina in Eccleclesia Romana, quae tenet baptizandum esse sub distincta invocatione trium divinarum personarum

39. Hoc est de fide, ut constat ex adducto in sup. propos. can. III. conc. Tridentini, collato cum can. IV. quem inferius proferemus, in quo sub anathematis telo idem concilium ratum ac verum esse decernit Baptismum datum ad haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Forma igitur praescripta ab ecclesia Romana est: Ego te baptizo in nomine Patris, etc. Ab ea quoad substantiam non differt forma, quae in usu est in ecclesia Graeca Baptizatur, farrietal, servus Dei in nomine, etc. (3). Eadem viget in ceteris ecclesiis orien

(1) Sane Lutherus his omnibus praeivit, scribens in lib. De captiv. Babylon. de Baptismo: « Baptismum esse ratum quibuscumque verbis collatum, modo non in nomine hominis, sed in nomine Domini detur ». Tom. VII.

Cfr. Bellarm. lib. De Bapt. cap. 3, num. 7.

(2) Cfr. Bellarm, loc. cit. n. 8. (3) Non autem, ut nonnulli scribunt, Barrow, baptizetur. Cfr. Goarius, op. cit. pag. 335 et seqq.

2

talibus. Dum propterea defendimus formam, quae obtinet in ecclesia Romana, adstruimus pariter Baptismi formam ecclesiae universalis.

40. Veram porro esse ecclesiae Romanae doctrinam relate ad memoratam formam, patet 1. ex Christi verbis, Matth. cap. ult. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti.

41. Patet 2. ex unanimi patrum consensu, qui docent, nullum esse Baptisma, quod non constiterit invocatione trium personarum divinarum. Tertullianus, lib. De Baptismo: Lex tinguendi, scribit, imposita est, et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes tingentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus S. (1). S. Cyprianus, Ep. LXXIII, ad Jubaian.: Quando ipse Christus, inquit, baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate (2). S. Ambrosius, lib. De Mysteris: Nisi baptizatus fuerit (catechumenus) in nomine Patris et Filii et Spiritus S. remissionem non potest accipere peccatorum (3). S. Basilius, lib. De Spiritu S.: Sicut enim credimus in Patrem et Filium et Spiritum S., sic et baptizamur in nomine Patris, etc. (4). Et hi pauci ex multis sufficiant (5).

42. Patet 3. ex perpetua constantique utriusque ecclesiae orientalis et occidentalis praxi, de qua non solum constat ex synodis Arelatensi I. et Nicaena I; sed

ubi plura affert Graecorum officia s. Baptismatis; nec non Arcudius, Concordia Ecclesiae orientalis et occidentalis , cap. 8. Graecis orientales ecclesias reliquas assentiri in Baptismi forma ostendit Renaudotius, Perpétuité de la foi, tom. v, liv. 11, chap. v.

(1) Cap. 13, edit. Rigalt.

2) Edit. Maur. In quem locum cfr. not. Maurin. edit.

(3) Cap. 4.

(4) Cap. 12, Ως γὰρ πιστεύομεν εἰς πατέρα καὶ υἷον καὶ ἅγιον πνεύμα, οὕτω καὶ βαπτιζόμεθα εἰς τὸ ὄνομα τοῦ πατρὸς, κ. τ. λ. Atque hic animadvertendum, s. Basilium data opera refellere eos, qui contendebant valere Baptisma collatum in nomine solius Christi.

(5) Reliqua testimonia cfr. apud Pamelium, Annot. 1, in lib. T'ertulliani de Baptismo.

praeterea ex multiplici argumento, quod ex eadem praxi patres eruerunt ad confundendos sabellianos, arianos, macedonianos, eunomianos aliosque Trinitatis osores. Id ipsum conficitur ex omnibus utriusque ecclesiae euchologiis et rituatibus libris, aliisque monumentis allatis à Martenio ac Renaudotio. Ergo.

DIFFICULTATES

43. Obj. Si verba Christi: Baptizantes in nomine etc. inducunt necessitatem ea proferendi in collatione Baptismi, etiam alia verba: Euntes docete, inducerent necessitatem proferendi inter docendum: Ego vos doceo; quod nemo dicet. 2. Adde, illud in nomine solum significare in virtute et fide. Hinc, 3. cum divinarum hypostaseon una sit substantia, ac per circuminsessionem una persona in altera sit, perinde erit, sive in unius sive in trium distincte personarum nomine Baptisma conferatur, aut etiam in nomine Trinitatis, ut nonnullis placuit (1). 4. Imo omnis omittitur forma in illa collatione Baptismi, quae a s. Ambrosio seu auctore librorum De Sacramentis, lib. II. cap. VII, describitur. Prout etiam omittitur in Libro Gelasiano ex codicibus Thomasii et Colbertino (2). Ergo.

44. Resp. ad 1. Neg. In factis enim attendi debet ad voluntatem institutoris ; porro voluntas Christi patefacta est ex praxi ecclesiae, quae ita intellexit verba Christi, ut ea sola exprimerentur, quibus ipsa utitur in administratione, alia vero non item. Idque merito, quia docendi actio satis ipsa per se innotescit absque additamento: Ego te doceo; actio autem tingendi, cum per

(1) Inter quos recensetur Cajetanus In III. part. s. Th. quaest. 66, art. 5; ubi etiam alias formas proponit et discutit.

(2) Cfr. apud Muratorium, in op. Liturgia Romana vetus, Venet.1748, tom. 1, col. 570 et 596.

« ÖncekiDevam »