Sayfadaki görseller
PDF
ePub

57. Diaconos porro ministros esse extraordinarios ablutionis sacramentalis, constat ex Act. Apost. VIII, 38 ubi Philippus diaconus baptizasse perhibetur Eunuchum, et v. 12. baptizasse viros et mulieres. Jam vero eum id praestitisse ex apostolica delegatione, eruitur ex sensu totius antiquitatis, in qua diaconi exhibentur tantum ut ministri extraordinarii hujus sacramenti. Diaconis enim nullum in ecclesiastico ordine sacramentum perficere conceditur; sed hoc dumtaxat, ut eorum, quae perficiuntur, ministri sint, uti loquitur s. Epiphanius (1); ̧ et ante ipsum Constitutiones Apost. aperte ferunt: Illos non baptizare (2), scilicet ex munere proprie suo. Aliquando enim hoc sacramentum collatum ab iisdem fuisse aut conferri posse, quum necessitas extrema compel lat, patet ex cap. Diaconus (3), quod ex epistola Gelasii ad episcopos Lucaniae depromptum est. Isthaec autem necessitas aestimabatur ex opportunitate Baptismi conferendi et absentia episcopi vel sacerdotis, ut ex concilio Illiberitano colligitur (4). Imo constat, in ecclesia Romana in Paschatis pervigilio diaconis antiquitus indultum fuisse baptizare, propter ingentem eorum multitudinem, qui ad Baptismum accedebant (5); quod pari

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Pithoei.

(4) Can. Lxx, qui ita se habet: « Si quis Diaconus regens plebem, sine episcopo vel presbytero, aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit ». In quem canonum cf. Albaspinaeus et Card. de Aguirre, tom. 1, Collectionis maximae Conciliorum om nium Hispaniae.

(5) Id patet ex Epist. x, Siricii ad Episc. Gall. cap. 1v, n. 10; ubi haec leguntur: «Paschae tempore presbyter et diaconus per paraccias darc remissionem peccatorum (per Baptismum) et ministerium implere consueverunt, etiam praesente episcopo in fontem quoque ipsi descendunt ».

ter passim praestabant in diaconiis, in quibus ipsi plebem regebant, ut liquet ex cit. concilio Illiberitano. Hac ratione exponitur, quod in diaconorum ordinatione dicitur: Diaconum oportet ministrare ad altare, baptizare et praedicare. Quae verba significant quidem, diaconos vi propriae ordinationis idoneos effici, ut ad praedicandum ac baptizandum assumi seu deputari possint; sed non excludunt mandatum et delegationem prout autumat Cellotius (1), contendens inde, diaconis jus competere conferendi Baptismum ex officio. Apposite ostendit s. Thomas, diaconos praecise institutos esse, ul ministerium adhibeant aliis majoribus (ordinibus) in sacramentorum exhibitione (2).

58. Cum circa hanc propositionem nulla, ut diximus, sit nobis cum protestantibus controversia, ac, si quae oriantur difficultates in conciliatione veterum monumentorum, praeoccupatae jam fuerint, supervacaneum ducimus eas proponere.

PROPOSITIO II.

Necessitate cogente, a quocumque, sive masculo sive femina, imo et ab haeretico et infideli Baptismus valide ac licite administrari potest

59. Spectat haec propositio ad fidem, ut constat ex concilio Lateranensi IV. cap. Firmiler, ubi haec sancita sunt: Sacramentum Baptismi, quod ad invocationem individuae Trinitatis... consecratur in aqua, tam parvulis quam adultis in forma Ecclesiae a quocumque rite collatum, proficit ad salutem (3). Clarius etiam id

(1) De Hierarchia et Hierarchis, lib. vi, cap. 13.

(2) Part. III, q. 67, art. 1. Sane in cit. epist. s. Siricii post adducta verba pergit s, Pontifex; « Diaconis

vero nulla licentia (baptizandi ) invenitur esse concessa ».

(3) Apud Hard. Acta Conc. tom. VII, Col. 17.

ipsum decretum est ab Eugenio IV. in Instruct. Armenorum: In casu autem necessitatis, inquit, non solum sacerdos, vel diaconus sed etiam laicus vel mulier immo etiam paganus et haereticus baptizare potest (1).

9

60. Sane quod ad laicos attinet, valide ac licite eos posse urgente necessitate Baptismum conferre, patet ex Tertulliano ita scribente: Alioquin et laicis jus cst (2), nempe conferendi Baptismum, de quo hic loquitur; tum ex s. Hieronymo, qui id pro certo sumit dicens: Baptizare, si tamen necessitas cogit, scimus etiam licere laicis (3); necnon ex s. Augustino, qui disserens de Baptismo a laicis collato: Nulla, inquit, cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas urgeat, aut nullum aut veniale delictum est (4). Demum, ceteris omissis, id ipsum constat ex concilio Illiberitano, quod jam statuerat, posse fidelem, si ecclesia in proximo non fuerit, peregrinantem catechumenum in necessitate infirmitatis positum baptizare (5). Nec pluribus opus est documentis, cum id aperte receptum fuisse ab ipsis ecclesiae incunabulis fateatur ipse Calvinus scribens: Quod autem multis abhinc seculis, adeoque ab ipso fere Ecclesiae exordio usu receptum fuit, ut in periculo mortis laici baptizarent, si minister in tempore non adesset, non video, qua firma ratione defendi queat (6). Ast defenditur perpetuo ipso ecclesiae usu.

61. Valide praeterea ac licite tum ab haereticis tum ab infidelibus baptisma, mortis periculo impendente, administrari posse, ab iisque peti ac suscipi, ex dictis colligi facile potest. De haereticis jam nullum dubium su

(1) Ibid. loc. sup. cit.

(2) Lib. De Baptismo, cap. 17. (3) In Dial. cont. Lucif. n. 9, edit. Vallars. tom. II, col. 282. (4) Contra epist. Parmen. lib.11,

cap. 13, n. 29.

(5) Can. xxxvIII, quem inferius integrum afferemus.

(6) Inst. lib. IV, cap. 15, § 20.

perest, et ab adversariis ipsis admittitur (1). Enim vero, ut alias ostendimus validum est Baptisma ab ipsis rite collatum; legitime igitur in necessitatis casu ab iisdem administrari potest, ac legitime per eorum ministerium suscipi; cum impellente necessitate quisque possit ac debeat optima, qua fieri potest, ratione propriae saluti prospicere.

62. Circa valorem Baptismi ab infidelibus collati licet anceps aliquando haeserit s. Augustinus, inclinavit tamen in partem affirmativam. Etenim, lib. II. Contra epist. Parmeniani: Haec quidem, inquit, alia quaestio est, utrum et ab iis, qui nunquam fuerunt christiani, possit Baptismus dari; nec aliquid temere inde affirmandum est sine auctoritate tanti Concilii, quantum tantae rei sufficit (2). Deinde vero, lib. VII. De Baptismo, scribit: Nequaquam se dubitaturum, habere eos Baptismum, qui ubicumque et a quibuscumque illud verbis evangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent (3). Re proinde melius eliquata jam a sec. IX. Nicolaus I. in Responsione ad consulta Bulgarorum affirmavit, valere Baptismum ab homine judaeo vel pagano collatum (4). Atque id demum, ut vidimus, sanxit concilium oecumenicum Lateran. IV, et postmodum Eugenius IV. Nullum propterea jam superest dubium circa hujusmodi lavacri valorem ; nec videntur ipsi novatores de hoc amplius ambigere.

63. Sane veritas de valore Baptismi ab infideli collati est veluti corollarium alterius veritatis, de valore scilicet Baptismi ab haeretico administrati, ex qua tanquam ex suo germine seculorum decursu evoluta est. Ideo

(1) Nam ipse Calvinus, loc. cit. S16, Baptismi ab haereticis collati valorem ex professo tuetur, ac reliqui reformati et protestantes admittunt.

(2) Cap. 13, n. 3o.

(3) Cap. 53, n. 102. (4) Apud Harduin. Acta Conc. tom. v, col. 383.

enim Baptisma datum ad haereticis valet, quia sacramentum est Christi, minister autem non est nisi instrumentum, quo Christus utitur, juxta splendidissimum Augustini principium: Baptismus a quocumque ministretur, semper est Christi (1). Haec porro ratio aeque militat pro Baptismo collato ab infideli, prout ab ecclesia declaratum est. Quod si tenet lavacrum ab infideli datum, hoc ipso colligitur, juxta ratiocinationem paulo ante institutam, licite posse compellente necessitate Baptismum ab eo peti, prout demonstrandum assumpsimus.

DIFFICULTATES

64. I. Obj. 1. lis solis jus competit baptizandi, quibus a Christo jus datum est praedicandi, ut constat ex Matth. XXVIII; porro solis apostolis eorumque legitimis successoribus jus praedicandi tribuit Christus; ergo et ba ptizandi. 2. Hinc nusquam legimus in Scripturis, a laicis administratum esse Baptisma. 3. Quare nec s. Gregorius Nazianzenus nec s. Satyrus, licet in evidenti naufragii periculo constituti, existimarunt se potuisse a laicis tingi. 4. Aliter etiam poenitentia peti ab ipsis posset, quae post lapsum ejusdem est necessitatis ac ipsum Baptisma. 5. Constitutiones apostolicae interdicunt laicis usum conferendi Baptismum. 6. Cyprianus, Firmilianus, Basilius volebant baptizatos ab episcopis haereticis considerari tanquam a laicis baptizatos, id est, invalide juxta eorum principium (2). 7. S. Hieronymus, in Dialogo adversus Lucifer. concedit, a laico poenitente deponendum esse sacerdotium laici, seu Baptisma ab ariano epiid est, in eorum hypothesi a laico receptum (3).

scopo,

(1) Cfr. Decret. Gratiani. p. III, de Consecrat. dist. Iv; ubi plura congeruntur in hanc rem s. Augustini testimonią.

(3) Epist. s. Basil. CLXXXVIII, ad Amphiloch. cap. 1.

(3) Num. 4.

« ÖncekiDevam »