Sayfadaki görseller
PDF
ePub

manducare; unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum (1); quo in loco quum coenam dominicam ita opponat Apostolus coenae privatae, ut hanc non esse dominicam coenam affirmet, satis indicavit se privatam solius sacerdotis communionem tanquam illicitam reprehendisse. 6. Sane Liturgiae omnes tum latine tum graecae continent orationes, quae non solius sacerdotis nomine, sed plurium nomine funduntur ; essent autem nugatoriae orationes istae, si vel nulli sint, qui Sacrificio adstent, vel de eodem Sacrificio minime participent. 7. Accedit, quod canones ecclesiae vetustissimi praecipiunt communionem fidelibus Sacrificio adstantibus et ab ecclesiae liminibus arcent eos, qui non obtemperaverint. 8. Quo fit, ut nunquam apud Graecos absque communicantibus Missae celebrentur. Ergo.

308. Resp. Ad 1. D. Ita tamen, ut non omnia, quae Christus gessit in coena ad essentiam Sacrificii pertineant aut praecepti vim habeant, C. secus N. Ex iis enim , quae Christus fecit in Eucharistiae institutione alia quidem pertinent ad ejus substantiam, alia vero non item ; quod si in omnibus omnino exemplum Christi ad substantiam spectaret aut praecepti vim haberet, multa sane praestanda essent, quae tamen neque catholica ecclesia neque ipsimet novatores imitanda sibi proposuerunt (2). Quae autem illa sint, quae constituant rei substantiam, aut praeceptum involvant, non privatorum

(1) Συνερχομένων οὖν ὑμῶν ἐπὶ τὸ αὐτὸ, οὐκ ἔστι κυριακὸν δεῖπνον φα γεῖν. Εκαστος γὰρ τὸ ἴδιον δεῖπνον προλαμβάνει ἐν τῷ φαγεῖν.

(2) Huc refertur, quod s. Augustinus scribit, Epist. LIV. al. cxvIII, ad Januar. de ritibus ecclesiarum, cap. vi, ubi de Eucharistia ait : Liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos. Numquid tamen propterea calumniandum est universae eccle

siae

quod a jejunis semper accipitur?. Et ideo non praecepit (Christus), quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam, si hoc ille monuisset... credo eum morem nemo variasset. Quae omnia ibid. complectitur, dicens: « Si quid horum tota per orbem frequentat ecclesia, quin ita faciendum sit, disputare, insolentissimae insaniae est. »

est definire, sed ecclesiae, quam Christus ipse reliquit interpretem suae voluntatis atque doctrinae. Quum igitur ecclesia tanquam licita probaverit Sacrificia privata, in quibus Eucharistia non porrigitur populo, inde colligitur, communionem adstantium non constituere essentiam Sacrificii, atque exemplum Christi Eucharistiam distribuentis, vel non continere praeceptum, vel conditionatum tantum continere, si nimirum adsint qui petant communionem, atque insuper si legitime petant. Ad summum ex his eruitur, magis conforme esse Christi exemplo communionem adstantibus distribuere, si qui sint qui eam legitime petant, prout se optare declaravit synodus Tridentina; minime vero sequitur, aliquid deesse essentiae Sacrificii, si nulli sint qui velint communicare; aut illicitas esse Missas, in quibus nemo sit qui communicet.

309. Ad 2. N. Nam citata verba non referuntur ad distributionem Eucharistiae, sed ad facultatem, quam Christus dedit apostolis, eorumque in sacerdotio successoribus, Eucharistiam conficiendi, ac propterea Sacrificium offerendi. Quod si adversarii contendant, etiam ea esse referenda ad distributionem; reponimus, hoc etiam dato, verba ea non continere nisi praeceptum affirmativum, cui parendum est, uti scholae loquuntur, pró tempore, loco et circumstantiis.

310. Ad 3. D. Quatenus praesentibus ac legitime petentibus negari non debet sacrum hoc epulum, quod in spiritualem fidelium omnium alimoniam institutum est, C. quatenus necesse sit, ut pauci vel multi communicent, quoties offertur Sacrificium N.

311. Ad 4. D. Quia et institutioni Eucharistiae, et illis christianorum coetibus de quibus fit mentio in Actis Apost. praesentes aderant, quibus distribuenda erat Eucharistia, C. quasi non potuerit, aut non possit celebrari Eucharistia et offerri Sacrificium, si nulli sint qui

possint aut velint participare NV. Eodem semper vitio laborat haec adversariorum argumentandi ratio. Addendum praeterea est, fractionem non referri ad solam distributionem; sed habere insuper mysticam significationem ; quo fit ut locum habeat, etiam cum nulli cummunicantes sunt (1).

312. Ad 5. D. Ita ut per dominicam coenam Apostolus convivia illa significet, quae vel praecedebant, vel subsequebantur eucharisticam communionem, quaeque agapae dicebantur, C. communionem ipsam N. Id enim non solum constat ex Chrysostomi, Augustini et OEcumenii expositione, verum etiam ex ipsa orationis serie, in qua s. Paulus divites carpit, qui pauperes excludebant a participatione eorum, quae ipsi secum afferebant; quo fiebat, ut alii quidem esurirent, alii autem ebrii essent; quare concludebat : Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos, qui non habent (2)?

313. Ad 6. D. In hypothesi quod fideles adsint, velint ac legitime communionem petant, juxta ecclesiae desiderium, C. quasi irritum sit ac illegitimum Sacrificium, cui fideles non intersint, aut nolint communicare, illegitimeque petant, N. Talem porro esse liturgiarum sensum, patet ex liturgia romana, in legitur: Ut quotquot ex hac altaris participatione, etc. Hinc sacerdos interdum etiam numero loquitur singulari:

(1) Cfr. Card. Bona; Rerum Liturg. lib. 11, cap. 13, § 3, et adnot. Roberti Sala, qui Binghamum, Orig. eccles. lib. xv, cap. 3, § 35, calumniantem exposition em hujus ri tus, refellit, ostenditque, plures subesse huic ritui mysticas significationes. Id vel ex eo etiam deprehenditur, quod ecclesia Romana hostiam dividat in tres partes, Graeci in quatuor, olim Mozarabes in novem. Sed ut instistamus in ritu

qua

ecclesiae Romanae, vulgati sunt versus, quibus ille exponitur :

Tres partes factae de Christi corpore signant,

Prima suam carnem, sanctosque secunda sepultos,

Tertia viventes; haec est in sanguine tincta.

(2) V. 22. Cfr. in hunc loc. Bernard. a Piconio, qui eum praeclare evolvit.

Libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum... Corpus D. N. J. C. custodiat animam meam in vitam aeternam, amen. Post haec admonet rubrica : Si qui sint communicandi, eos communicet, antequam se purificet. Supponendo vero aliquos adesse, subdit sacerdos Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus; quibus alluditur ad communionem seu a solo sacerdote seu etiam a populo factam (1). Accedit, plures esse causas, cur praeter communionem plurali nomine eas orationes fundat sacerdos, quas quidem causas recenset concilium Tridentinum verbis superius recitatis.

:

314. Ad 7. N. Ut enim ostendit ipse Joan. Gerhardus Vossius, non praecipiunt veteres canones, ut quisquis, quoties adest, communicet, sed ne quis nondum peracta communione discedat (2).

315. Ad 8. N. Missas absque communicantibus non celebrare (Graecos) falsum est, scribit Allatius. Qui non credit, adeat ipsas Graecorum ecclesias ubicumque terrarum constitutas; in omnibus sacerdotes, ut plurimum nulla interveniente communione, tum privatim tum publice celebrant (3).

(1) Ceterum, Renaudotius, Liturgia Aethiopica, observat. 11, adnotat, quod, cum antiquae liturgiae praecipiunt eos exire, qui non communicabant, non respiciant illos qui ea die non erant communionem percepturi, sed eos, qui ad eam suscipiendam jus non habebant, ut audientes et catechumeni, vel qui illud amiserant, ut poenitentes. Cfr. Liturg. Orient. tom. 1, pag. 533.

(2) Loquens enim de can. x inter apostolicos, quo privantur communione fideles, qui ingrediuntur ecclesiam, nec sacram Eucharistiam percipiunt, prout legebatur in veteri conciliorum editione Petri Crab

,

bii, disp. xxi, thes. 2 in primis exhibet veram versionem hujus canonis, quae ita se habet: « Quicumque fideles ecclesiam ingrediuntur et scripturas audiunt, neque

[ocr errors]

apud preces et sanctam communio-
nem permanent, eos, tanquam qui
ordinis perturbationem inducant, a
communione arceri oportet. » Dein-
de concludit: Itaque sententia ca-
nonis erit, non ut quisque, quoties
adest, communicet, sed ne, necdum
peracta communione, discedat. Nem-
pe etiam illi, qui non communicant,
ipsi remanere jubentur, usque dum
alii, non clerici tantum, sed etiam
laici perceperint panem sanctum. »
Hunc ipsum ostendit esse sensum
concilii Antiocheni can. 2. Cotele-
rius autem observat
(seu VII in sua edit.) apostolicum
esse ipsum canonem secundum sy-
nodi Antiochenae, in quem iidem
errores irrepserant, qui reperiuntur
in antiqua horum canonum colle-

ctione.

canonem x

(3) De eccl. Occid. et Orient.

PROPOSITIO II.

Neque realis neque spiritualis victimae participatio ex parte populi est pars essentialis Sacrificii; neque ullo sive divino sive ecclesiastico praecepto tenentur laici ad liturgicam communionem; non sunt proinde ut invalidae aut illicitae damnandae Missae illae, in quibus nemo sit, qui sive sacramentaliter sive spiritualiter communicet

316. Haec propositio directe impugnat doctrinam synodi Pistoriensis, eorumque, qui non erubuerunt causam victam dare lutheranis, ut patet 1. ex affinitate, quam istorum doctrina habet cum errore a nobis in superiore propositione impugnato; 2. ex argumentorum identitate, quae ad eam propugnandam adversarii urgent; 3. ex eodem principio, quod assumunt, victimae scilicet participationem, sive ut loquuntur lutherani, populi communionem esse partem essentialem liturgiae. Cum vero se catholicos profiteantur illi, quos impugna. mus, iis omnibus suppositis, quae superiore propositione a nobis disputata sunt, sic eos perstringimus:

317. Victimae participatio seu populi communio non pertinet ad Sacrificii essentiam, si concilium Tridentinum non solum validas, sed etiam licitas Missas illas declaravit, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat. Jam vero, ut ex concilii verbis constat, non solum validas, sed etiam licitas Missas illas concilium declaravit, imo et canone sanxit. Ergo.

318. Porro, si populi communio illius necessitatis est,

consens. lib. 1, cap. 15, n. 3. Ita Allatius confutat mendacia Chytraei, quem exscribunt protestantes. Addit tamen ibid. Allatius, consuetudinem

vigere in ecclesiis graecis, ut, Missa absoluta, distribuatur panis, ex quo excisae sunt particulae consecratae, et vulgo vocatur ἀντίδωρον.

« ÖncekiDevam »