Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ei facultatem illud applicandi quoad fructum medium, de quo disserimus, pro particularibus personis, ut ex ejus perpetua praxi luculentissime constat. Absurdum porro est, affirmare eripi ab ecclesia supremo Numini libertatem habendi gratum, acceptum ratumque, quod in votis se habere profitetur haec eadem ecclesia juxta potestatem sibi a Christo traditam; multo autem absurdius est, asserere per ejusmodi potestatis exercitium laedi jura Dei. Num minister censetur jura principis laedere, dum favorem alicui impertitur, si ab ipso principe eum dispensandi prius habuit facultatem (1)?

CAPUT IV.

DE IDIOMATE, VOCE AC CEREMONIIS

CELEBRANDA EST

QUIBUS MISSA

387. Discussis ac vindicatis, quae ad intrinsecam Sacrificii eucharistici naturam spectant, superest ad tractatus absolutionem ut ordinem tueamur ab ecclesia praescriptum in ejusdem celebratione. Hoc autem assumimus tum adversus novatores, qui ecclesiae crimini vertunt Missae celebrationem in ignota lingua, ut ipsi aiunt, atque submissa voce, ceremonias vero tanquam ludricas et theatrales traducunt, tum adversus synodum Pistoriensem, quae illorum vestigia premere verita non est, sub specioso praetextu collapsam veterem disciplinam instaurandi.

(1) Alias difficultates scu potius Suppl. Summae, quaest. 71, art. 13. tricas affert et diluit s. Thomas

PROPOSITIO I.

Nec licet nec expedit, lingua tantum vulgari
Missam celebrare

[ocr errors]
[ocr errors]

388. Sic enim decrevit Tridentina synodus, sess. XXII, cap. VII: Etsi Missa magnam contineat populi eruditionem, non tamen expedire visum est patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur. Quamobrem, retento ubicumque cujusque ecclesiae antiquo et a sancta Romana ecclesia omnium ecclesiarum matre et magistra probato ritu, ne oves Christi esuriant mandat sancta synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios ex iis, quae in Missa leguntur, aliquid exponant, atque inter cetera sanctissimi hujus Sacrificii mysterium aliquod decla rent, diebus praesertim dominicis et festivis. Et can. IX: Si quis dixerit... lingua tantum vulgari Missam celebrari debere, anathema sit. Ex his patet, merito in Constitut. Unigenitus proscriptam esse propositionem LXXXVI Quesnelli, quae ita se habet: Eripere simplici populo hoc solatium jungendi vocem suam voci totius ecclesiae, est usus contrarius praxi apostolicae et intentioni Dei; et in Constit. Auctorem fidei merito pariter proscriptam esse eandem synodi Pistoriensis doctrinam, quae his verbis exhibetur: Propositio synodi, qua cupere se ostendit, ut causae tollerentur, per quas ex parte inducta est oblivio principiorum ad liturgiae ordinem spectantium, revocando illam ad majorem rituum simplicitatem, eam vulgari lingua exponendo et alta voce proferendo (prop. XXXIII). Ambae enim hae propositiones adversantur doctrinae concilii Tri

dentini.

389. Porro, nec licere neque expedire, lingua tantum vulgari Missam celebrare, hac ratione evincitur : Nec licet nec expedit id, quod adversatur ecclesiae legibus, antiquae item et ubique receptae consuetudini, quodque haud levibus incommodis ac periculis obnoxium est. Tale autem est adversariorum principium. Etenim, quod spectat ad ecclesiae leges, satis id constat ex Tridentini concilii decretis, quae attulimus, atque ex Constitutionibus pontificiis. Quod vero attinet ad antiquam et ubique receptam ecclesiae praxim et consuetudinem, abunde liquet ex factis ipsis. Nam in ecclesiis occidentalibus semper viguit usus Missam celebrandi latina lingua; in ecclesiis vero orientalibus adhuc celebratur Missa aut lingua graeca antiqua, aut antiqua syriaca, coptica, armena, etc., quamvis omnes linguae istae vulgares esse a pluribus seculis desierint, uti ostendit Renaudotius (1). Nemo autem usque ad pseudoreformatores reclamavit. Quod demum respicit incommoda et pericula, patet 1. ex eo, quod usus Sacrorum linguis vernaculis unitati fidei, religionis, charitatis societatisque non parum adversetur; cum ille tollatur communicationis nexus, quo ecclesiae earumque pastores in divinis rebus sociari debent (2). 2. Ex eo quod vulgares linguae firmiter constitutae non sint, ac per singulas fere aetates mutationem subeant, ut quotidiana experientia docet. Ideoque, 3. si Liturgia vulgari lingua perageretur, vel risus in audientibus ob stili diversitatem excitaretur, vel saepissime mutandae essent ob perpetuas linguae vernaculae vicissitudines; quod absque gravi periculo fieri non potest, ut patet ex versionibus, quas sectarii identidem dederunt

(1) Liturg. orient. collect. tom.1, dissert. De liturgiarum oriental. origine et auctoritate, cap. 6; ubi tamen et illud ostendit a vero abhorrere, quod nonnulli statuerunt, tres tantum linguas, hebra cam, grae

cam et latinam, quibus titulus crucis inscriptus fuit, in liturgia celebranda usurpatas fuisse.

(2) Cfr. Com. De Maistre, Du Pape, liv. 1,

ch. 20.

[ocr errors]

sacrarum Scripturarum, in quibus errores suos obtru serunt (1). 4. Accedit, nullam linguam adeo vulgarem esse ut in pluribus villis ac pagis vernacula dici possit; quare, si valeret adversariorum ratio, tot deberent fieri versiones, quod sunt linguarum dialecti, cum saepe rustici linguam vulgarem minime intelligant ; quod nunquam factum est, nec forte fieri posset.

390. Hinc, quamvis protestantes magno impetu insurrexerint ab initio adversus usum ecclesiae Romanae celebrandi Sacra latino idiomate, demum experientia docti, hac etiam in parte a proposito aliquantulum recedere visi sunt. Non ita pridem professores Universitatis Oxoniensis conquesti sunt, quod a Reformatione ob utilitates imaginarias derelicta fuerit idea cultus uniti, vi cujus identitas temporum et linguae apud diversas nationes conservata fuerat (2).

DIFFICULTATES

391. Obj. 1. Haec disciplina aperte adversatur Apostolo, I. Cor. XIV, 13 et seqq. Qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. Nam, si orem lingua (peregrina) spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente. Ceterum si benedixeris spi ritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: amen, super tuam benedictionem? Quoniam, quid dicas, nescit. Nam tu quidem gratias agis; sed alter non aedificatur. 2. Apertum igitur est, neglectis versionibus Missae vernaculis, negligi utilitatem ac devotionem

(1) Cfr. Guasco. Dizionario Ricciano e antiricciano, ad voces Passio-Vetturale, ubi nonnulla amoena anecdota refert ex introductione linguae vernaculae orta in celebratione divinorum officiorum juxta de

cretum pseudo-synodi Pistoriensis.

(2) Apud Wiseman, Dissert. cit. sullo stato attuale del protestantesimo in Inghilterra, Roma 1837, pag. 10.

fidelium circa Missae Sacrificium. 3. Quare Martenius, adductis in medium quorumdam Sanctorum exemplis, demonstrat, vernacula lingua Sacrificium olim offerri consuevisse. 4. His exemplis permoti Romani pontifices Adrianus II, Joannes VIII, Innocentius IV permiserunt Illyricis, ut vernacula lingua uterentur in Sacris faciendis; Paulus vero V idipsum concessit Sinensibus ; improvido proinde consilio Tridentini patres declararunt, non expedire, quod pontifices illi expedire facto ipso ostenderunt. Duplici propterea de causa improbandum est Tridentinum decretum, tum quia nec rationum pon. dere neque exemplorum auctoritate defendi potest, tum quia, ut advertunt Sarpius et Courayerius, cum decretis Romanorum pontificum, maxime vero Joannis VIII, conciliari nullo modo potest. Ergo.

392. Resp. Ad 1. N. Nam neque Apostolus loquitur de Sacrorum celebratione, neque conveniunt omnino ejus verba casui nostro. Non loquitur de Sacrorum celebratione, ut patet ex contextu, in quo sermo est de donis supernaturalibus, ac praesertim de dono linguarum quo qui instructi erant, in fidelium coetibus loquebantur lingua non sua, quamque nemo assequi poterat, et inducebatur confusio et perturbatio in ecclesia seu in coetu, in quem illi conveniebant (1). Aptari praeterea nequeunt Apostoli verba casui nostro; cum lingua, quam adhibere solet ecclesia in Liturgia et in suis precibus, non possit absolute dici lingua ignota ipsi populo, quoniam per pastorum instructiones et explanationes eorum, quae in Liturgia fiunt et dicuntur ad Deum laudandum atque ad gratias Deo agendas, fidelis quilibet satis edoceri possit. Hi sunt interpretes illi, quos requirebat Apostolus (2).

(1) Hoc ipsum fatetur Rosenmiiller senior, in Scholiis in lib, N. T. in hunc locum.

(2) Cfr. Fontana, Constitutio UNIGENITUS theologice propugnata, tom. 111, pag. 933 et seqq.

« ÖncekiDevam »