Sayfadaki görseller
PDF
ePub

subjecit, qui tormentorum timore ac vi fidem ejurarunt (1).

65. Ad 2. D. Si solam manum cohibeat, ut timor poenae infligendae ab hominibus, et quidem ex prava subjecti dispositione, C. si ut medium cohibeat etiam animum a prava voluntate, cujusmodi plerumque est timor poenarum a Deo infligendarum N.

66. Hinc patet responsio ad primam probationem, qua asseritur, hominem exterius simulare odium peccati, quod intus amat, cum id falsum sit; etenim cum homo velit finem suum, suam nempe felicitatem, ejusmodi poenitens utitur timore poenarum quasi medio efficaciori, quo moveat se ad detestanda peccata, per quae illam amisit, vel eo utitur, ne peccet eamque amittat.

67. Quod vero spectat ad effatum s. Augustini, responsio patet ex iis, quae de germana s. Doctoris mente exposuimus. Loquitur enim in objecto loco de timore vitioso, qui oritur ex prava subjecti dispositione. Per hoc, inquit, in ipsa voluntate reus est, qui vult facere, quod non licet fieri; sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. Nam quantum in ipso est, mallet non esse justitiam peccata prohibentem atque punientem (2). De hoc porro timore nobis non est quaestio.

68. Ad 3. Neg. Ad prob. vero, D. Timor quandoque hominem magis peccatorem facit ex ipsius malitia, C. ex natura timoris aut legis N. Hinc idem Apostolus, ibid. VII, 7, subdit: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem... occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Itaque timor servilis per se bonus ac utilis est, atque ad charitatem viam sternit, licet ex humana infirmitate aut malitia possit fieri subiective malus, ut cum impii

(1) Cfr. Bellarm. De Poenit. lib. (2) Epist. cit. loc. cit. 11, cap. 18, n. 3.

exinde occasionem sumunt Dei justitiam blasphemandi et odio habendi.

69. Ad 4. D. Non potest timor odium peccati in nobis gignere immediate, C. mediate N. Nascitur enim ejusmodi timor, ut jam diximus, ex amore, quem homo necessario habet ad semetipsum, quo fit ut ea timeat, quae suae felicitati adversantur, cujusmodi in primis poenae aeternae sunt. Cum igitur sciat peccator, se incurisse in poenarum istarum reatum per lethales culpas, ideo his sibi comminatis poenis movetur ad ejusmodi culpas detestandas, quae se in tantam infelicitatem dejicerent. Sic, quia diligimus sanitatem, abhorremus a cibis suavibus, qui valetudini adversantur; contra vero potiones amaras eligimus ad eam conservandam aut recuperandam.

70. Ad 5. D. Oritur timor, de quo disserimus, ex amore proprio ordinato et honesto, C. inordinato et vitioso N. Amor enim, quem erga se habet homo, quatenus ordinatus est ad aeternam felicitatem , quae illi tanquam finis proponitur, bonus est atque a Deo in animum injectus; ideoque et bonus est timor peccati, qui inde nascitur, ne suo fine ac felicitate homo privetur. Alioquin, quoties Sancti propter aeternam retributionem mali aliquid passi sunt, aut aliquid boni sunt operati, toties graviter deliquissent; quod nemo nisi insanus affirmare audeat. Ille vero, saltem interpretative, ut dicitur, se ipsum ut finem ultimum constitueret, adeoque perverse se ipsum amaret, atque ex prava dispositione peccaret, qui metueret timore serviliter servili. Hic enim timeret poenam ut summum malum, id est, magis poenam quam culpam, in quo servilitas consistit. Hic timor profecto neque attritionem gignit, neque ad justificationem disponit. Nos autem disserimus de timore, qui voluntatem a culpa removeat (1).

(1) Cfr. s. Thom. 2 2, q. 19, art. 2 et seqq.

PROPOSITIO II.

Contritio charitate perfecta hominem Deo reconciliat, priusquam Sacramentum Poenitentiae aclu suscipiatur, non tamen sine Sacramenti voto, quod in illa includitur

71. Haec propositio, ut supra indicavimus, fidei proxima est, et jansenistas ac quosdam catholicos perstringit, qui, non obstante aperta concilii Tridentini doctrina, et condemnatione propositionum Baji, docentis, peccata cum perfecta charitate posse consistere, inficiari ausi sunt, contritionem charitate perfectam sine actuali sacramenti susceptione hominem statim cum Deo reconciliare. Anonymus enim, quem fuse refellit Bellarminus (1), contendebat, his perfecte contritis et charitate flagrantibus non remitti peccata ac reatum poenae aeternae absque actuali baptismi aut Poenitentiae susceptione. nisi forte in articulo mortis. Alii censent, non remitti nisi raro, in casu nempe necessitatis ac deficiente confessarii copia; non autem ordinarie, neque frequenter, multo minus semper (2). Demum nonnulli existimant, non omnem Dei amorem super omnia ex certa lege hominem justificare (3).

72. Frustra porro tum jansenistas tum theologos illos laborare, sic evincimus: Doctrina illa fidei proxima censenda est, atque ab omni proinde catholico theologo tenenda, quae expresse traditur ab oecumenica synodo et Romanis Pontificibus, quaeque luculentissime Scripturarum et patrum auctoritati innititur. Talis est autem doctrina, quae in propositione enunciatur.

(1) De Poenit. lib. 11, cap. 13.
(2) Ita Estius, In iv, d. 17, § 2

et seq.
Tom. VII.

(3) Sic censet Aurel. Piette, Elucidationes difficiliorum Theologiae quaestion. part. iv, q. 7.

28

73. Ac primo quidem expresse tradi hanc doctrinam ab oecumenica synodo, constat ex verbis, quae paulo ante retulimus ex concilio Tridentino, sess. XIV, cap. IV.

74. Hanc eamdem doctrinam adstruere Romanos Pontifices liquet ex propp. XXXI, XXXII, LXX et LXXI Baji damnatis a S. Pio V, Gregorio XIII et Urbano VIII. Reliquis porro omissis, quae sunt de charitate perfecta, LXXI ita se habet: Per contritionem, etiam cum charitate perfecta et cum voto suscipiendi sacramentum conjunctam, non remittitur crimen extra casum neces• sitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti (1). Ergo contradictoria propositio vera et catholica est.

75. Scripturarum autem auctoritate hanc doctrinam fulciri, constat tum ex iis omnibus locis, in quibus traditur , per veram conversionem illico peccata dimitti; ut Ezech. XXXIII, 12: Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietale sua: tum ex textibus illis, in quibus docetur, peccatum cum charitate, quae individua comes est contritionis, consistere non posse ; uti Prov. VIII, 17: Ego diligentes me diligo; I Petr. IV, 8: Charitas operit multitudinem peccatorum; Luc. VII, 47: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

76. Inniti demum auctoritati ss. patrum, ex luculentis ipsorum testimoniis, quae collegit Bellarminus, abunde patet (2). Nos, brevitatis gratia, unum aut alterum ex iis afferemus. S. Joan. Chrysostomus: Sicut ignis, inquit,

(1) Apud Hard. Acta Conc. tom. IX, col. 1206 et seqq. Prop. xxxI, ita se habet: « Charitas perfecta et sincera, quae est ex corde puro et conscientia bona et fide non ficta, tam in catechumenis quam in poe nitentibus potest esse sine remissione peccatorum. XXXII; Charitas illa, quae est plenitudo legis, non sem

per est conjuncta cum remissione peccatorum. LXX: Homo existens in peccato mortali, sive in reatu aeternae damnationis, potest habere veram charitatem; et charitas etiam perfecta potest consistere cum reatu aeternae damnationis. »

(2) Loc. cit.

in silvam ingressus omnia purgare solet, sic dilectionis fervor, quocumque inciderit, omnia tollit et exscindit... ubi charitas est, omnia sublata sunt mala (1). S. Augustinus: Sola charitas, ait, extinguit delicta (2). S. Leo M: Nullas patitur veniae moras vera conversio, dicente Spiritu Dei per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (3). S. Petrus Chrysologus: Absolvi vis? Ama: charitas operit multitudinem peccatorum (4).

77. His addimus auctoritatem s. Thomae, qui in IV, dist. 17, q. 2, art. 5, scribit: Quantumcumque parvus sit dolor, dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet. Ergo.

DIFFICULTATES

78. I. Obj. Scriptura non semel insinuat, non semper peccata dimitti, quamvis poenitentes perfecta flagrent charitate. Etenim 1., Luc. VII, de muliere poenitente legitur in praesenti : Remittuntur peccata multa, licet jamdiu praecesserit dilectio: Quoniam dilexit multum. Quod 2. pridem jam animadverterat s. Augustinus, qui de eadem muliere scribit: Accessit ad Dominum immunda, ut rediret munda; accessit aegra, ut rediret sana (5); et post ipsum s. Gregorius M. qui, Hom. XXXIII in Evangelia: Lavanda (non lota), inquit, ad fontem misericordiae cucurrit. Sic etiam s. Bernardus ait: Tangit pedes mundi atque mundantis, immunda; et vestigiis Creatoris mulier criminosa pro

(1) Hom. vII, in 11 ad Timoth. n. 3. Κατάπερ εἰς ὕλην πῦρ εἰσελθὸν πάντα διακαθαίρειν εἴωθεν, οὕτω καὶ ἢ τῆς ἀγάπης θερμότης ὅπουπερ ἂν ἐμπέσοι, πάντα ἀναιρεῖ καὶ διακόπτει... ἔνθα ἐστὶν ἀγάπη, τάντα ἀνήρηται τα κακά. Tom.xi, pag.703.

(2) Tract. 1 in 1 Epist. Joan.n.6. (3) Epist. QVIII, alias LXXXIII cap. 4, edit. Baller.

(4) Serm. xcIv, in Biblioth.Patr. Lugd. tom. vi, col. 920. (5) Serm. xcix, al. Hom. xxiii,

cap. 2.

« ÖncekiDevam »