Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

155. Ad 3. Tr. Tum quia adhuc incertum est, utrum haec distinctio de poenitentia genuinus sit Gratiani foetus, quod graves critici inficiantur (1); tum quia longe verisimilius est, Gratianum, si ejus auctor est, non agitare quaestionem de necessitate Confessionis, sed utrum dimitti possint peccata per solam contritionem cum voto Sacramenti, si desint confessarii, prout etiam nunc ut certum docent catholici theologi omnes, an vero semper requiratur actualis Confessio, uti nonnulli tunc temporis sentiebant ; tum denique quia compertum est, illum auctorem errore facti esse deceptum. Certum est enim omnes doctores Gratiano coaevos necessitatem Confes. sionis ut dogma catholicum propugnasse, prout ostendit, adductis illorum testimoniis, Natalis Alex. (2), qui praeterea observat male ab hoc auctore citata fuisse verba ex Poenitentiali Theodori Cantuariensis: Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Graeci ; quidam vero sacerdotibus esse confitenda percensent, ut tota fere sancta ecclesia. Siquidem in Poenitentiali Theodori nihil ejusmodi occurrit, ut patet ex manuscriptis codicibus Thuanaeae Bibliothecae, ex quibus illud edidit Jacobus parvus. In canone autem XXXIII Concilii Cabillonensis II, ex quo textus ille desumptus est, desunt illa verba: ut Graeci, nec non et alia: ut tota fere sancta ecclesia (3). Petrus porro Uxamensis ut haereticus damnatus est a Sixto IV ejusque cathedra combusta.

(1) Inter ceteros Antonius Augustinus, De Gratiani emendatione lib. I, dial. 18.

(2) Diss. et loc. citt.

(3) Cfr. Pithoeus in hunc tractatum Gratiani, De Poenitentia, diss. 1, n. go, qui est decreti 11 pars,

causa 33, quaest. 3. Ceterum praeter auctores superius saepe laudatos, cfr. Nat. Alex. diss. cit., ubi accuratissime quatuor libros Dallaei de Confessione refellit; nec non Morinus, De Poenit. lib. 1, 11 et III.

PROPOSITIO III.

Nullum est peccatum, quod rite dispositis ab Ecclesia virtute clavium remitti non possit

156. Haec propositio est de fide, ut constat ex eo, quod ecclesia statim ut haereticos habuerit montanistas ac novatianos, qui ei hanc illimitatam facultatem adimebant (1). Montanistae enim graviora crimina, idololatriam, homicidium, moechiam absolvi posse ab ecclesia inficiati sunt. Novatiani schismatis auctores, Novatianus et Novatus, hanc facultatem ecclesiae denegabant quoad lapsos. Ipsorum asseclae postea extenderunt immitem hanc doctrinam ad atrociorum criminum reos, ac demum ad omnes, qui post baptisma in lethalia crimina prolapsi essent. Soli porro divinae misericordiae haec peccata remittenda relinquebant. Non pauci sociniani, saltem ex parte, crudeli huic haeresi subscripserunt (2).

157. Sic porro adversarios nostros urgemus: Ideo recensita crimina aliaque ejusmodi ecclesiae clavibus non subjiciuntur, nec propterea ab ecclesia remitti possunt, aut quia generalissima Christi verba, Matth. XVI: Quaecumque solveritis, etc. et Joan. XX; Quorum remiseritis, etc. intelligi debent de baptismo; aut quia Christus ipse exceptionem aliquam apposuit; aut quia denique omnium remittendorum criminum facultas solis apostolis concessa fuit, minime vero ipsorum successoribus, prout

(1) Cfr. Morinus, op. cit. lib. 1, cap. 4 et 5.

(2) Etenim Smalcius, Refutat. thesium Wolfg. Franzii, et Jonas Schlictingius, Disput. contra Meisnerum, poenitentiam agentibus sub extrema vitae periodo veniam obti

nere posse omnino inficiantur; ac vi novi foederis damnandum eum esse qui in peccatis tamdiu manserit, ut ei non amplius tempus suppetat, ut vitam et mores emendet, absolute pronunciant.

illi haeretici contendebant. Jam vero nihil horum dici potest.

258. Non primum, ut constat ex iis, quibus ostendimus, Poenitentiam sacramentum esse a sacramento ba⚫ ptismi plane diversum, atque adducla testimonia ad solum Poenitentiae sacramentum referri. Constat praeterea ex eo quod, prout observat s. Pacianus, homines post baptismum pejoris conditionis forent quam sint ipsi infideles: Quod si, inquit, ad gentes hanc solvendi licentiam vel ligandi spectasse concedam, multo magis ad baptizatos pertinuisse convincam. Nam, si is solvi potuit vel ligari, qui non habuit vinculum, quanto magis ille , quem fidei jura tenuerunt (1)?

159. Non alterum admitti potest; siquidem tantum abest, ut exceptionem aliquam alicubi Christus fecerit, ut omnem prorsus exceptionem excluserit. Optime rursum Barcinonensis antistes ibid. subdit: Quaecumque solveritis, inquit (Christus). Omnino nihil excepit: quaecumque, inquit, vel magna vel modica (2). Et s. Ambrosius: Deus, scribit, distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus, et relaxandi licentiam Sacerdotibus suis sine nulla exceptione concessit (3). Idque confirmat exemplo incestuosi Corinthii, quem absolvit Paulus, et Simonis Magi omnium haereticorum parentis, cui tamen dixit Petrus, Act. VIII, 22: Poenitentiam age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui.

160. Non denique tertium, quia in bonum ecclesiae hanc facultatem Christus concessit; alioquin sequeretur potestatem administrandi cetera sacramenta ad solos apostolos limitatam fuisse ; quod tamen novatiani non admittebant. Hinc rursum s. Pacianus ita eos perstringebat :

(1) Epist. 111 ad Sympronianum, n. 61, apud Aguirre, Collect. maxima Conc. Hisp. tom. 11.

(2) Ibid. n. 62.

(3) De Poenit. lib. 1, cap. 3,

n. 10.

Si ergo et lavacri et chrismatis potestas... ad episcopos inde descendit, et ligandi jus adfuit et solvendi (1).

161. Quare universa ecclesia et patres omnes, statim ac immanissima haec haeresis ( ut eam vocat s. Cornelius papa) erupit, in eam insurrexerunt unanimi consensu, atque damnarunt veluti contrariam verbis Christi et constanti ecclesiae praxi (2).

DIFFICULTATES

162. I. Obj. Christus ipse exceptionem aperte apposuit generali ac indefinitae facultati, quam ecclesiae tradidit per allata testimonia. 1. Etenim, Matth. XII, 31: Omne peccatum, inquit, et blasphemia remittetur hominibus; spiritus autem blasphemiae non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro. Hanc limitationem ipsi apostoli agnoverunt, ut constat ex I Joan. V, 16, ubi dicitur: Est peccatum ad mortem : non pro illo dico, ut roget quis; atque ex apostolo Paulo, Hebr. VI, 4, scribente: Impossibile est, eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste et participes facti sunt Spiritus Sancti et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam ; qui praeterea ibid. X, 26, subdit: Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia; quod XII, 17, confirmat 2. exemplo Esau, qui non invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam. 3. His adjici possunt, quae etiam in Vet. Test. de nonnullis peccatis plane irremissibilibus leguntur ; cujusmodi sunt,

(1) Epist. 1, ad Sympron. n. 17. (2) Cir. Eusebius, Hist. eccl. lib.

v, cap. 18 et 19, et lib. vi cap.43 et seqq.

quae de peccatis in Deum commissis dicebat Heli filiis suis, I Reg. II, 25: Si peccaverit vir in virum placari ei poterit Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Hinc de Antiocho Machab. IX, 13, scriptum invenimus: Orabat hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Ergo.

II

163. Resp. Neg. ant. Ad allatas vero probatt. D. Ex defectu dispositionis in subjecto seu peccatore, Tr. vel C. ex defectu facultatis in ecclesia N. Haec enim aliaque ejusmodi testimonia ostendunt quidem summam difficultatem seu moralem impossibilitatem obtinendae remissionis ex defectu dispositionis in istorum criminum reis, quod non diffitemur, quaecumque demum peccata ea sint (1), de quibus sermo est in adductis testimoniis ; nullo vero modo attingunt defectum facultatis in ecclesia, suppositis debitis dispositionibus. Id evidenter constat ex eo, quod omnia illa testimonia respiciant Deum ipsum immediate, seu peccatores his peccatis inquinatos in ordine ad difficultatem veniae a Deo obtinendae ob pessimam animi dispositionem; de facultate vero ecclesiae nec verbum quidem in his habetur, ex quo argui possit, eam limitatam esse quoad haec peccata. Quo fit, ut non possint adversarii ea testimonia urgere, quin evertant propriam doctrinam ; alioquin enim sequeretur, neque ab ipsa divina misericordia posse illa peccata dimitti nec ejusmodi peccatores veniam a Deo posse obtinere secus ac montanistae ac novatiani docerent.

(1) Haud parum inter se dissentiunt interpretes in determinando peccato, de quo agitur in objectis locis. Alii enim de apostasia, alii de impoenitentia finali, alii de incredulitate, alii de aliis peccatis ea exponunt. Res incerta est; verisimilior nobis videtur expositio de apostasia, ut indicare videtur sco

pus eorumdem scriptorum sacrorum, praesertim apostolorum Pauli ac Joannis. Verba Christi plerique explicant de iis qui aperte impugnant veritatem sibi cognitam, et ex sola animi perversitate eam adoriuntur, quales haeresiarchae ut plurimum sunt eorumque ministri. Cfr. Morinus, De Poenit. lib. ix, cap. 28.

« ÖncekiDevam »