Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sas. Quem quidem abusum aegre semper tulit ecclesia, ac patres passim in eum insurrexerunt.

100. Ad 2. D. Ut suadeat genitricis fidem et Baptisma infantibus in utero delitescentibus non prodesse, C. in lucem editis per collationem Baptismi N. Ceterum ejusdem ponderis non sunt rationes in canonibus usurpatae ac canones ipsi, ut theologi suo loco ostendunt (1).

101. Ad 3. D. Ex singulari istorum patrum sententia et citra mortis periculum, C. secus N. Unius porro aut alterius doctoris et patris cogitatum non esse decreto totius ecclesiae praeferendum, monuit hac in re ex Vincentii Lirinensis effato ipse Gerardus Vossius, quamvis heterodoxus, allegatis prius patrum omnium antiquissimorumque conciliorum testimoniis, quae vim, virtutem et receplissimam Baptismi infantium consuetudinem tradidere (2).

102. Ad 4. N. Hieronymus enim illic loquitur de solis adultis qui propterea ad Laetam scribens affirmat,

(1) Circa sensum hujus canonis interpretes divisi sunt. Doctus Albaspinaeus cum Martino Bracarensi hunc canonem sic interpretatur : «Nam nihil in hoc participat mater infanti qui nascitur; propterea quod unicuique propria voluntas in confessione monstretur ». Videtur tunc temporis dubium excitatum fuisse, an potuerit tingi mulier quae uterum gestaret, ne una cum matre foetus baptizatus esset censendus. Concilium vero Neocaesariense declarat, posse mulierem gravidam Baptizari, quia ejus Baptisma nihil commune habet cum foetu, qui nondum in lucem editus sit. Quare mihi verisim lius videtur, hunc canonis sensum esse, unumquemque seorsum debere aquis Baptismatis lustrari per propriam confessionem, quam vel adultus per se vel infans aliorum ore emitteret, idque juxta disciplinam, quae etiam tunc temporis vigebat,

ut susceptores seu fidejussores responderent pro infantibus baptizandis.

(2) Cfr. cit. thesis XIV. Verba autem Vincentii Lirin. extant. Commonit. cap. 39. Ceterum, ut animadvertit Cotelerius, Annot. cit. in lib. vi Consit. Apost. id solum colligitur ex his patrum dictis, dempto necessitatis casu, nullam tunc temporis ecclesiae legem extitisse, quae tempus praescriberet, quo infantibus esset administrandum Baptisma. Dixi dempto necessitatis casu; uterque enim, Tertullianus scilicet et s. Greg. Naz. instante mortis periculo profitentur non solum posse, sed debere infantem baptizari; ille lib. De Anima, cap. 39 et 40; iste loc. cit. ait enim : Ἢ καὶ ταῦτα βαπτι σομεν ; πάνυγε, εἰπέρ τις ἐπείγοι xivduvos. An eos quoque (infantes) baptizabimus? Ita prorsus, si quod periculum immineal.

filios reos esse peccati, si Baptisma non acceperint, et scelus referri ad eos qui dare noluerint (1); et Dial. III. adv. Pelagian. tradit., infantes in remissionem peccatorum baptizandos (2).

103. Ad 5. D. Infantes credere per fidem parentum, elc. id est, collatione ipsa Baptismi, C. alia ratione N. Hoc sensu accipi debent, quae de vicaria fide, lingua, sponsione traduntur. Quare necesse non est, ut susceptores sciant, utrum infantes futuri sint casti nec ne, utrum sint nec ne credituri. Id vero certum est totum interrogandi, respondendi abrenunciandique in Baptismo ritum pro adultis fuisse primitus institutum ; parvulis postea fuisse accommodatum, ut, quod proprie fit in adultis per quamdam similitudinem in solemni aut publico Baptismo fieret in parvulis, qui non per actualem parentum, sponsorum aut ecclesiae fidem, sed per sacramentum fidei salvantur, quod est Baptisma, et per habitum fidei in collatione Baptismi illis divinitus infusum. Hoc autem formaliter, ut aiunt, et habitualiter fideles efficiuntur (3). Quo igitur abeunt tot Bonifacii nugae, quas tanti faciunt anabaptistae?

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PROPOSITIO II.

Parvuli baptizati, cum adoleverint, interrogandi non sunt, an ratum habere velint, quod patrini, eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt; et, ubi se nolle responderint, non sunt suo arbitrio relinquendi

104. De fide hoc est, utpote a Tridentino sancitum can. XIV. de Bapt.: Si quis dixerit hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse

etc.

[ocr errors]

105. Duo, ut patet, complectitur propositio, fidem et mores; utrumque enim sponsores ex nomine infantium in collatione Baptismi polliciti sunt. Tenentur itaque infantes, cum adoleverint, utrumque praestare, quin interrogari debeant, an ratum, quod eorum nomine promissum est, habere velint.

106. Priusquam utramque propositionis partem vindicemus, status quaestionis aperiendus est. Haec enim quaestio satis celebris effecta est, postquam ex protestan tium principiis J. J. Rousseau et Freret illam primum promoverunt circa adultos, anonymus autem quidam circa finem seculi elapsi, sub ementito genevensis philosophi nomine applicavit ad infantes.

107. Essentia siquidem protestantismi consistit in triplice libertate, examinis videlicet, fidei et cultus, quibus et quarta adjici debet libertas, nempe morum seu conscientiae; basis enim christianae moralis est fides. Contra vero essentia catholicismi consistit, ut ita loquar, in auctoritate ecclesiae infallibilis proponentis veritates a Deo revelatas, ideoque in unitate fidei, cultus et hierarchiae, proinde et morum.

108. Exinde factum est, ut frequens apud protestantes Tom. VII.

[ocr errors]

ac passim recepta sit calumnia temerariam et caecam esse in catholica ecclesia rudium christianorum fidem. Rousseau et Freret, dum eadem tela tractant, paulo vividius in nos pugnant, seu revocant manichaeorum placita, quae s. Augustinus jamdiu disjecerat, praesertim in libro De ulilitate credendi (1).

[ocr errors]

109. Ex hac generali controversia profluxit altera partialis, eorum nempe, qui contendunt, catholicis pueris, cum rationis beneficio frui coeperint, dubitationem esse permittendam de religionis ecclesiaeque suae veritate quousque, re bene perspecta, cui parti adhaerendum sit prudenter deliberent. Quam opinionem circa medium, ut innuimus, seculi elapsi propugnavit Anonymus, datis ad Anysii-Podii episcopum litteris. Ille enim episcopus in opere, quod adversus incredulos ediderat, de rationis usu et jure agens in religionis negotio, affirmaverat, fateri nos quidem, nos ratione non comprehendere quid credendum sit, mysteria scilicet quae rationis aciem excedunt, nos tamen in examen revocare quare credendum sit, nec actum fidei posse Deo acceptum esse, nisi ex prudenti motivo credibilitatis processerit (2). Sic ille, ut J. J. Rousseau et Freret responderet objicientibus, a ca

(1) Horum incredulorum argumenta profert et expendit Spedalieri in op. cui tit.: Analisi dell' esame critico del sig. Nic. Freret, cap. 12, art. 1. Eadem porro solvit

art. VI.

(2) Haec autem intelligi debent de iis, qui ex infidelitate aut incredulitate ad veram fidem pervenire cupiunt. His enim permitti potest, imo quandoque nccessarium est, saltem de via ordinaria, examen extrinsecum, ut vocant, motivorum credibilitatis. Nam quoad eos, qui in errore versantur, dubium est veluti primus gradus, ut alias innuimus, ad veritatem; hoc porro dubium ipsi excutere debent per examen mo

tivorum credibilitatis, quibus fulcitur vera religio, atque in hoc examine instituendo partes suas exerit humana ratio. Hinc apposite s. Thomas, 2, 2, q. 1, a. 4. ad 2: « Ea, quae subsunt fidei, inquit, dupliciter considerari possunt : uno modo in speciali, et sic non pos sunt esse simul visa et credita; alio modo in generali, scilicet sub communi ratione credibilis, et sic sunt visa ab eo qui credit. Non enim crederet, nisi videret ea esse credenda, VEL PROPTER EVIDENTIAM SIGNORUM, VEL PROPTER ALIQUID HU JUSMODI . Saepe tamen, ut dice mus, neque hoc examine opus est.

[ocr errors]

tholicis omnem rationis usum interdici in religionis negotio.

110. Verum Anonymus ille subsumpsit, catholicos rationis usum verbis extollere, factis et praxi negare. Etenim, si non potest Deo gratus et acceptus esse fidei actus, quem non praecesserit examen motivorum credibilitatis; ergo, inferebat, parvulis baptizatis cum adoleverint, danda est facultas ejusmodi examinis instituendi, ut sciant quare credant, alioquin caeco more, ex fanatismo ac enthusiasmo credent, et solum quia ita fuerunt instituti. Ne igitur hoc admittatur, debent illis exponi omnia motiva; quod dum fit, debent ipsi omnem assensum cohibere ac suspendere, donec omnibus rite perpensis ac de omnibus persuasi, eliciant fidei actum. Tum poterit dici rationabile obsequium fidei. Ast praxis ecclesiae Romanae adeo distat ab hoc examine, ut ve. tet interrogare pueros, cum ad annos discretionis pervenerint, an ratum habere velint, quod patrini eorum nomine polliciti sunt, et cogit eos ad credendum sive persuasi sint sive non (1).

III. Nostrum igitur est, vindicare ecclesiae catholicae praxim, ostendendo, hos pueros non sine motivo credere, ac propterea ipsis permittendum non esse examen dubitativum articulorum fidei. Dixi dubitativum ; duplex siquidem examen distinguitur: alterum quod vocant dubitativum, cum nempe mens anceps et suspensa haeret circa veritatem alicujus articuli; alterum, quod appellant confirmativum, cum scilicet aliquid pro cer

(1) Cfr. Op. cui titulus: Controverse pacifique sur l'autorité de l'Eglise ou lettres de M. D. C. à l'évêque de P. avee les réponses de ce prélat. pag. 12 et suiv. et p.27. Cfr. etiam Dictionnaire historique, art. Franc de Pompignan (JeanGeorges). De hac controversia, ab anonymo pseudo-philosopho geneven

si excitata seculo elapso, fuse agit ad rem suam D. Gerbet, Des doctrines philosophiques sur la certitude, chap. vIII, pag. 175 et seqq. Paris. 1826. Adversus quem cfr. P. J. L, Rozaven, S. J. Examen d'un ouvrage intitolė: Des doctrines philosophique sur la certitude, chap.vi, pag. 341. et seqq. Avignon 1831.

« ÖncekiDevam »