Sayfadaki görseller
PDF
ePub

citio potestatis ; potestas habetur immediate a Deo, exercitium immediate ab episcopo per subditorum assignationem. Hinc quemadmodum sacerdos ordinationis suae vi sic accipit potestatem in Corpus Christi reale, ut tamen ad potestatis hujus exercitium pane et vino indigeat, ita quamvis sacerdos veram ligandi et solvendi obtinuerit in ordinatione potestatem, nihilominus ut ea utatur seu reducat in actum, indiget jurisdictione, qua illi assignentur subditi. Hac ratione verba illa indeterminata: Quorum remiseritis, etc. determinantur ad eos, quibus per jurisdictionem subditi constituuntur.

256. Ad 2. Neg. Ut constat ex dictis. Nam Tridentinum in objectis verbis nihil aliud intendit quam statuere adversus lutheranos, Christum non omnibus promiscue fidelibus contulisse potestatem absolvendi, sed solis sacerdotibus. Utrum vero sacerdotes, quam adepti sunt in ordinatione, potestatem exercere valeant absque jurisdictione necne, Concilium capp. V et VI V et VI, quae nobis objiciuntur, non discutit; cap. vero VII de hoc agit, statuitque, in eum finem requiri jurisdictionem ordinariam aut subdelegatam.

257. Ad 3. Neg. vel D. Potestatem, C. exercitium potestatis N.

258. Ad 4. D. Qui talis sit in actu, C. qui talis tantum sit quoad potestatem N. Responsio patet ex dictis.

259. Ad 5. N. Sed ea ipsamet docet catechismus Romanus, quae vidimus docuisse concilium Tridentinum. Sane loquens de Ministro Poenitentiae asserit: Sacerdotem esse, qui ordinariam aut delegatam absolvendi potestatem habeat, ex ecclesiasticis sanctionibus satis apparet; habeat enim oportet non solum ordinis, verum etiam jurisdictionis potestatem, qui hoc munere fungi debet (1).

(1) Part. 11, cap. 5, n. 47.

260. II. Obj. 1. Saltem dicendum, concilium cap. VII loqui tantum de absolutione a censuris, quae quidem jurisdictionem in absolvente requirunt utpote fori ecclesiastici, non vero de absolutione sacramentali, prout indicat ipse capitis titulus, qui est De censuris. 2. Hac ratione tolluntur illa absurda, quae ex contraria doctrina sequuntur, scilicet, ad valide absolvendum praeter potestatem divinitus traditam requiri potestatem humanam, aut potestatem divinam pendere debere in suo exercitio a potestate humana; absolutionem non jam conferri in nomine J. C., sed in nomine episcopi ; aliaque ejusmodi. 3. Si nihilominus contendant contrariae doctrinae patroni, ideo requiri in Confessario jurisdictionem ad legitime absolvendum, quia sententia ferri debet in subditos, quilibet fidelis dum coram sacerdote se sistit, hoc ipso se ejus subditum constituit ; cum tribunal Poenitentiae pro iis sit institutum, qui sponte ad illud accedere volunt. 4. Demum omitti nequit institutam esse administrationem sacramenti Poenitentiae ad instar compromissi inter poenitentem et Confessarium, quo fit ut iste acquirat subditum voluntarium, atque adeo possit illum valide absolvere; sacerdos enim est judex compromissarius a Christo institutus inter Deum offensum et peccatorem a quo laesa divina justitia est. Ergo.

261. Resp. Ad 1. N. Tum quia titulus hujus capitis non est de solis censuris, sed de peccatis et censuris reservatis, aut simpliciter de casuum reservatione; tum quia concilium in eodem capite distinguit peccata a censuris, dicens: Praesertim quoad illa ( atrociora crimina ), quibus excommunicationis censura annexa est; tum denique quia loquitur de reservatione casuum graviorum, quae vim habeat coram Deo, non autem tantum in externa politia, ut ibidem dicitur.

262. Ad 2. Neg. suppositum, quod adversarii confin

gunt. Etenim praeter quam in eorum cerebro nusquam extant ejusmodi absurda, quae ipsi urgent; jurisdictio, prout exposuimus, se habet tantum ut conditio, qua potestas absolvendi, in ordinatione a Deo collata, in praxim seu in actum deducatur. Per eam siquidem subditi assignantur, in quos possint Sacerdotes ministerium

suum exercere.

263. Ad 3. D. Possunt fideles sese pro arbitrio sistere coram quolibet sacerdote, qui fuerit legitime ad confessiones excipiendas a praelato approbatus, C. possunt sibi judices constituere seu eligere N. Alioquin sequeretur, jurisdictionem spiritualem et supernaturalem non ab ecclesia, cui Christus hanc contulit auctoritatem, in Confessarios derivari, sed a fidelibus; quod est absurdum.

264. Ad 4. Neg. Fictitium enim ac plane inauditum hoc compromissi paradoxum aperte repugnat Tridentino, docenti Christum . . . Sacerdotes sui ipsius vicarios. reliquisse tanquam praesides et judices, ad quos omnia mortalia crimina deferantur (1). Si igitur sacerdotes sunt praesides et judices a Christo constituti, id est, judices per imperium, ut loquitur s. Thomas (2), tales erunt, antequam quisquam ipsis tanquam arbitris sese ultro subjiciat. Accedit juxta Tridentinum etiam istud, quod absque jurisdictione ordinaria vel subdelegata judicium sacramentale nullius momenti sit. At vero in judicio compromissario nulla requiritur jurisdictio. Demum jurisdictio ecclesiastica divinam habet institutionem; in hypothesi autem istius compromissi ab humana penderet institutione cum illam Confessario poenitens quilibet tribueret (3).

(1) Sess. XIV, cap. 5.
(2) In Suppl. q. 8, art. 4.

(3) Cfr. s. Th. Contra Gent. lib. IV, cap. 72; necnon Zaccaria in op. cui tit. Delle storte idee raddrizzate, Fuligno 1784; Joan. Bapt. Zuccala, diss. duae De Potestate

[ocr errors]

Presbyterorum in administratione Sacr. Poenitent. Bergomi 1787 ; Vinc. Rossi, Osservazioni teologiche sopra la diatriba della validità, etc. Brescia 1793; Gio. Battista Gemini Solitario, La cabala discoperta de' filosofunti del secolo.

PROPOSITIO IV.

Episcopi jus habent reservandi sibi casus non solum quoad externam politiam, sed etiam coram Deo; ideoque Sacerdotes, qui extra mortis articulum nihil possunt in casibus reservatis, invalide iis poenitentes absolvunt

prorsus ab

265. De fide est propositio; contrarium enim asserentes Concil. Tridentinum, can. XI, cit. sess. anathemate perculit: Si quis dixerit, episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam, atque ideo casuum reservationem non prohibere quominus sacerdos a reservatis vere absolvat; anathema sit. Hic porro canon cohaeret doctrinae jam traditae ab eodem concilio, cap. VII: Magnopere ad christiani populi disciplinam pertinere sanctissimis patribus nostris visum est, ut atrociora quaedam et graviora crimina non a quibusvis, sed a summis dumtaxat sacerdotibus absolverentur. Unde merito Pontifices Maximi pro suprema potestate, sibi in ecclesia universa tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare. Neque dubitandum est... quin hoc idem episcopis omnibus in sua cuique dioecesi, in aedificationem tamen, non in destructionem liceat, pro illis in subditos tradita supra reliquos inferiores sacerdotes auctoritate, praesertim quod illa, quibus excommunicationis censura annexa est. Hanc autem delictorum reservationem, consonum est divinae auctoritati, non tantum in externa politia, sed etiam coram Deo vim habere ... Extra articulum mortis sacerdotes, cum nihil possint in casibus reservatis id unum poenitentibus persuadere nitantur, ut ad su

1

periores et legitimos judices pro beneficio absolutionis accedant.

266. Post tam apertam Tridentini doctrinam, mirari subit quod ecclesiastici scriptores catholicum nomen profitentes ausi fuerint impugnare jus reservationum casuum, et usum, qui in Ecclesia obtinet, casus quosdam reservandi nec veriti sint eam absolutionem a casibus reservatis validam propugnare, quam Sacerdos tali potestate destitutus contulerit. Cum horum doctrinam amplexa fuerit synodus Pistoriensis, binas ejus propositiones Pius VI proscripsit: nempe XLIV: Propositio synodi asserens, reservationem casuum nunc temporis aliud non esse quam improvidum ligamen pro inferioribus Sacerdotibus, et sonum sensu vacuum pro poenitentibus, assuetis non admodum curare hanc reservationem, declaratur falsa, temeraria, male sonans, perniciosa, concilio Trid. contraria, superioris hierar chicae potestatis laesiva. XLV autem Item de spe, quam ostendit fore ut reformato Rituali et ordine Poenitentiae, nullum amplius locum habiturae sint hujusmodi reservationes; prout attenta generalitate verborum innuit, per reformationem Ritualis et ordinis Poenitentiae factam ab episcopo (1) vel synodo aboleri posse casus quos Tridentina synodus (sess. XIV, cap. VII) declarat Pontifices maximos potuisse pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita culiari suo judicio reservare, pariter proscribitur ut falsa, temeraria, concilio Trid. et summorum Pontificum auctoritati derogans, et injuriosa.

[ocr errors]

pe

267. Jus porro reservandi aliquot majoris momenti causas penes ecclesiae praelatos esse ex divina institutio

(1) Apposite Card. Bona De reb. liturg. lib. 1, cap. 7, § 2, haec in rem nostram scripsit: « Sectariorum hoc proprium fuit, ut, cum a fide

deficerent, libros quoque Rituales vel suis erroribus inficerent, vel privata auctoritate immutarent.

« ÖncekiDevam »