Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT IV.

DE ROMANI PONTIFICIS INFALLIBILI MAGISTERIO.

Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex, tamquam Petri principis Apostolorum successor, in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi, haec Sancta Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque oecumenica Concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in fidei charitatisque unionem conveniebat, declaraverunt. Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, majorum vestigiis inhaerentes, hanc solemnem ediderunt professionem : Prima salus est, rectae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab hujus ergo fide et doctrina separari minime cupientes, speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est integra et vera Christianae religionis soliditas.* Approbante vero Lugdunensi Concilio secundo, Graeci professi sunt : Sanctam Romanam Ecclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro, Apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit ; et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent judicio definiri. Florentinum denique Concilium definivit Pontificem Romanum, verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.

Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Praedecessores Nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis Antistites, nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea praesertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum.† Romani autem Pontifices, prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis oecumenicis Conciliis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat provi

Ex formula S. Hormisdae Papae, prout ab Hadriano II. Patribus Concili Oecumenici VII., Constantinopolitani IV. proposita et ab iisdem subscripta est. + Cf. S. Bern. Epist. cxc.

CAP. IV.

DECREES OF THE VATICAN COUNCIL.

489

dentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis traditionibus consentanea, Deo adjutore, cognoverant. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut, eo assistente, traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

Hoc igitur veritatis et fidei nunquam deficientis charisma Petro ejusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, coelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut, sublata schismatis occasione, Ecclesia tota una conservaretur, atque suo fundamento innixa, firma adversus inferi portas consisteret.

At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant; necessarium omnino esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio conjungere dignatus est, solemniter

asserere.

Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae, irreformabiles esse.

Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit; anathema sit.

SUSPENSIO CONCILII.

Postquam Dei munere Oecumenici Vaticani Concilii celebrationem inire anno proxime superiori Nobis datum est, vidimus, sapientia, virtute ac sollicitudine Patrum, qui ex omnibus orbis terrarum partibus frequentissimi convenerant, maxime adnitente, ita res gravissimi hujus et sanctissimi operis procedere, ut spes certa Nobis affulgeret, eos fructus, quos vehementer optabamus, in religionis bonum et Ecclesiae Dei humanaeque societatis utilitatem ex illo fore profecturos. Et sane, jam quatuor publicis ac solemnibus sessionibus habitis, salutares atque opportunae in causa fidei Constitutiones a Nobis, eodem sacro approbante Concilio, editae ac promulgatae fuerunt, aliaque tum causam fidei, tum ecclesiastica disciplinae spectantia ad examen a Patribus revocata, quae suprema docentis Ecclesiae auctoritate brevi sanciri ac promulgari possent. Confidebamus, istiusmodi labores, communi fraternitatis studio ac zelo, suos progressus habere, et ad optatum exitum facili prosperoque cursu perduci posse;sed sacrilega repente invasio hujus almae Urbis, Sedis Nostrae, et reliquarum temporalis Nostrae ditionis regionum, qua, contra omne fas, civilis Nostri et Apostolicae Sedis principatus inconcussa jura, incredibili perfidia et audacia, violata sunt, in eam Nos rerum conditionem conjecit, ut sub hostili dominatione et potestate, Deo sic permittente, ob imperscrutabilia judicia sua, penitus constituti simus. In hac luctuosa rerum conditione, cum nos a libero expeditoque usu supremae auctoritatis Nobis divinitus collatae multis modis impediamur, cumque probe intelligamus, minime ipsis Vaticani Concilii Patribus in hac alma Urbe, praedicto rerum statu manente, necessariam libertatem, securitatem, tranquillitatem suppetere et constare posse ad res Ecclesiae Nobiscum rite pertractandas, cumque praeterea necessitates fidelium, in tantis iisque notissimis Europae calamitatibus et motibus, tot pastores a suis ecclesiis abesse haud patiantur;idcirco Nos, eo res adductas magno cum animi Nostri moerore perspicientes, ut Vaticanum Concilium tali in tempore cursum suum omnino tenere non possit; praevia matura deliberatione, motu proprio ejusdem Vaticani Oecumenici Concilii celebrationem usque ad aliud opportunius et commodius tempus per hanc sanctam Sedem declarandum Apostolica auctoritate, tenore praesentium, suspendimus, et suspensam esse nunciamus, Deum adprecantes, auctorem et vindicem Ecclesiae Suae, ut, submotis tandem impedimentis omnibus Sponsae Suae fidelissimae ocius restituat libertatem et pacem.

Abraham's servants, number of,

159.

Absentee bishop, the first, 350.
Acclamations at Councils, 316.
Act of faith, 97.

Ælia and Jerusalem, 372.
Africanus, 136.

Agatho, Pope, 344.

Agreement of different Churches
proves what? 152.
Alacoque, 203, 222.

Alexander, bishop of Alexandria,
365.

Alexander VII., 252.

Alexandria, supposed peculiarity of
its Church, 364.

its rivalry with Constantinople,
299, 306, 371.

and Antioch, their different
tendencies, 162, 167, 313, 414.

Allegory, 162.

Ambiguity of word 'authority,'177.

'tradition,' 140,

142.

Ambrose, 163, 165, 336, 418.

Ammianus Marcellinus, 288.

Ammonius, monk, 305.

Anacletus, 352, 361.

Anathemas appended to decrees of

Councils, 91.
Anicetus, 358, 386.

Anointing of sick, 157.

Antioch, its claims to precedence,
373, 414.

Antioch, schism at, 297.
the Chair of Peter, 332,

351.

Council of, orthodox, 292.
Semi-Arian, 382,

411, 413.

Antipopes, frequency of, 395.
Antiquity, the appeal to, 43.
Antoninus of Florence, 399.
Apiarius, 414, 420.

Apollinarianism, 320.
Apollonius, 354-

Apostolate, the highest office in the

Church, 326, 332.

Appeals, necessity for, 282, 410.
A priori arguments for Infallibility,

Lect. VI.

Aquinas on Immaculate Concep-
tion, 179, 270.

on doctrine of grace, 184.
on persecution, 190.

on false decretals, 451.

Archdeacon often succeeded to
bishopric at Rome, 401, 429.
Arguments, bad, at Councils, 258,
286, 325.

Arianism, 167, 272, 286-293.
Ariminum, Council of, 295.
Arles, Council of, 405, 409.
Armenians, instruction to, 438.
Arminian controversy, 184.
Articles of Church of England, 125,

139, 141, 153, 203.
Assistentia, 257.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ÖncekiDevam »