Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LX.

1479, XVI. Kal. Aprilis (17. Martij).

Sequitur prouisio vacantis ducatus Burgundie, post ducis Karoli perpessa funera cum nonnullis interea gestis rebus, in fauorem Illustris et potentissimi Venetorum dominij compilata.

(Federzeichnung, die Vermählung Maximilian's mit Maria von Burgund vorstellend. Auf dem 2. Blatte ist bei dem Initialen D ein interessanter Holzschnitt aufgeklebt, die Verkündung Mariens vorstellend.)

Incipit hystoria.

Defuncto Karolo Burgundionum duce, non tetrarcha sed principe amplissimo, orbata Burgundia sibi illico de futuro hero atque ductore prouiderj curabat. Princeps enim eius sine natis decesserat, nec post eum quempiam suo ex sanguine, et legittimis facibus reliquerat, quam filiam unicam, tocius honestatis atque virtutis specimen, domicellam Mariam, que omnia Parentis relicta, sanguineo Jure hereditabat. Sed quid de famella tam pertenua! tot provinciabus atque dominijs contra tantos diffidatos spei esse potuit. Cogitabant igitur Burgundiones, heram regiam, iamque annis nubilibus plenam, alicuj Principum desponsare, quo nempe agitaretur, ut ipsi et eorum posterj, presenti atque futuro letarentur tutoribus Quomodo actum fuit. Ex principibus, quorum ingens fuit numerus qui conthoralem consorcium Mariam concupiuere, subditi eius annuente domina, et quondam vivente genitore, itidem non longe respuente Illustrissimum Maximilianum, cesareum natum, et Austrie ducem potentissimum, in sponsum et ducem quoque Burgundie, cum omnibus sibi annexis principatibus (haud credo imprudenter) delegerunt, spemque eorum totam in eundem posuere Maximilianum, ac si omnes uno promsissent ore, tu nobis denique sufficis unus, nec multum postea membris sauciata dat sponsa quietem, sub pectore ruminando. Veni Auster veni inquam perfla ortum meum, veni dulcissime coniunx, heus maximiliane, dux ducum et dominus dominancium! Audijt juvenis annorum princeps (in moribus tamen atque sapientia etatem Mathu

seleam habens), femineam vocem e Flandria, in paternis menibus Austrie, et statim accinctus, cum Comitum atque Baronum ceterorumque Nobilium magna stipante caterua, ad ararim equites festini venere, ac dein per ipsum Renum vela dabant leti, et spumali salis ere ruebant, donec agrippinam, ac deinde ad coniugium solum applicuere. Fit illi principum ac clarissimorum magnatuum ingens occursus, fit quoque apparatuum maxima pompa, venit et tandem Maria pleno ubere suum accipiens et dicatum sponsum, introducitur ad cubiculum regum more, intronizatur, diuumque matrimonium de presenti consumatur. Plaudit Burgundia, Gaudet Flandria. Letantur Hollandia, Selandia et Namurcj, restituta Luczelburga exultat, refocilata Lotharingia jubilat et Limburgia nec non Arthesia, Hannonia, Frisia, Salina et Mechlinia inexplicabilibus leticijs jucundantur. Bruges munitissima aperitur, vno nutu femelle obediunt subnixe omnes, fidemque juramento affirmant, clamitantes lete et facta est nobis redempcio ex Austria. O quam felix et sanctum connubium, per quod tam grandis nacio admodum orbata, et exul facta, defenditur atque tuetur, et lectissimo principe restituitur. O equissimi amplexus! ex quibus non solum prescripti principatus, verum omnis annexi laudatissime domus Austrie, futurum herum et ductorem exspectant. O labia ciceronea, et e marone redolencia, que tale conglutinarunt coniugium, per quod amicj amiciores effecti et inimicj placati in pace conseruantur, et tam grande regnum, non paruum neque vulgare hoc matrimonium existit, in quo ducalis sangwis Cesario filio coniunctus est. Vide queso (sodes lector) et quomodo pauo mirum in modum speculatus, atque varijs coloribus perornatus, sua cauda fessam Burgundiam refocilauit, atque umbram suam amenissimam totam fere super europam extendidit. O quam pulchrum spectaculum. O quam lucida visio et delectabilis germanie visendum. Nam et huic nacioni comodi est atque honoris, ut unus ex principibus suis duorum ferme regum potentatibus dominandum habet, et constringere atque laxare habenas. Huiusmodi tamen fortune Ludouicus francorum Rex christianissimus, aduersari sumopere videtur, eamque admodum exosam habere. Flandriam (ut credo) Brabandiamque feodali jure, et Comitatum Burgundie pariter impetere, eoque Maximilianum ad homagium, hominisque ligium astringere nititur regalis sublimitas, inmemor conpactatarum inter ipsum, et extinctum Karolum Burgundie ducem, longum antea in circumuallacione Parisiis, item pro successoribus initarum. Sed quid? dux iam factus adultus, socerj more seruitutem abnegat, et homagium

et fidelitatem eam, qua tantum Imperiali maiestati (uti summo principi) obligatur, regi nacionis sue foroneo prestare, quo factum est, ut Rex et dux ipsi quam illico ad diffidacionem publicam pervenere, excitantur rursus arma, martisque fit fremitus, et geritur impie bellum, angustiatur Burgundia, et reciprocam vicissitudinem cum talione accipit quoque regalis Francia. Interea autem Burgundiones, ex eo quod in publica diffidacione cum Illustrissimo Sigismundo Archiduce Austrie, et suis confederatoribus de liga magna alte theutonie, adhuc ob defuncti Karoli incepta prelia existebant, Ambasiatores suos, signanter Reuerendissimum in christo patrem Karolum de nouo castro Archipresulem Bizantinum, cum alijs nonnullis Prelatis, magnatibus provincie, et oratoribus Thurregum ad regale binies aut estimo trinies translegauere, imprecantes pacem, et ex inimicis amicissimj fierj supplices postulantes, reuolutantes corde (haud insipide) francorum tumultui eo lenius posse resistere, sedatis illis de federe, quam bellone, dupplicatis inimicis, Preterea maxime formidantes, quom (sic) sciebant Francorum regem ea in confederacione existere, se aliquos de uallium incolis pro ipsius adjumento longe paraciores prestaturos. Sed quid ad hec Archidux ceterique de liga (qui multum profecto sapiencie habent) tametsi plerj ex eorum senatoribus, nunc huc nunc istuc animo quoque fluctuarent, et in quam partem sentenciam firmarent titubantes et inscij, tandem neutralitas ab omnibus ferme delecta est, ac si Virgiliano dicerent ore, soluite corde metum Burgundi, secludite curas, res dura et regni novitas nos talia cogunt, attento potissime, quod Maximilianus princeps germanicus et summi principis natus sit, unicus, et multum quoque contra sacrum Romanum Imperium foret (cui inprimis obediencia et fidelitate tenentur) Regi adherere atque inhumanum valde petenti veniam veniam denegare, et contra minus juste regi contraire, ex eo quod (ut supra) de confederacione eiusdem lige princeps unus existat, quodque ab eo sepius larga stipendiare ceperunt. Sedatique ita sunt archidux confederatores atque Burgundi, et in pristinam reductati pacem veri inimici, et ne ipsi tamen incorrectj abscederent, in centum et quinquaginta milibus florenorum summa, tres ad terminos persoluendam emendati sunt. Et dein publice edicitur mandatur, ne quis ex confederacione aliquo pactu, eciam sub honorum rerumque priuacione, tam audax sit, ut quampiam predictarum parcium foueat, manuteneat, aut tenendam se inmisceat Nunc multe cedes inter regales atque ducales milites celebrate sunt, multi equitum occisi, peditumque suspensi et

submersi, ex illorum congeriebus armatorum, plura denique castra obtenta, et oppida deuastata, atque conburata. Jam patitur Burgundia, iamque mutuo maxima cum ruina Francia, in suspenso ambe laborant partes, et quem eis dat finem vitrea fortuna mauortiter expectant. Ecce huiusmodi differencie inter pretactos excellentissimos reges et principes, ad spacium unius anni cum dimidio uel circa perdurarunt, donec treuge interposite fuerunt annales, ea sub spe (ut fertur) quod domicella Kunigundis venustissima, serenissimj Fridericj sepe dictj Romanorum Imperatoris et semper augustj filia, primogenito prefati christianissimi francorum regis Ludouicj desponsaretur, et ut hoc tempore fama famat, multis pre manibus est, atque hodie a pleris vaticinatur fore, quo nempe fieret, ut subditj eorum pace et perpetua tranquillitate secundis cum rebus fruerentur atque sic defensuros iri viderentur, ut Illos a nemini quoque offendi et oppugnarj esset possibile. Nunc haud in medium ferre non possum, et unde huic Illustrissimo domuj Austrie, et ex quibus causis taliusmodi fortuna, et tam oppulentissima merita proveniant. Sentenciam nempe meam et oppinionem (cum subportacione meliora intelligencium) paucis editam licet (non dubito), ipsa mea sentencia a multis cohibendo risum anihiletur. Fridericus olim dux Austrie magnanimus, ex coniuge sua domina Anna genere e ducali de Brunswig, filium unicum procreauit, videlicit Sigismondum nunc Archiducem Austrie et Tirolis comitem amplissimum, is a teneris annis suis virtutibus insudauit, pacj et tranquillitatj mirum in modum operam dedit, ac ad constituendum se et principatum suum summam in pacis aciem, cum suis hereditatis capitalibusque inimicis, videlicet pretactis magnificis confederatoribus federa pepigit, et perpetuam inire pacem haud respuit, et indulgere iisdem. Ita mirabile factu! et quid denique tunc temporis Karolus Burgundie ductor, sepins allegatus, eo quod fouebat partem Ruperti sancte Coloniensis ecclesie Archiepiscopi contra aduersantes sibi in episcopatu, ex vj effrenata totum Romanum in se concitabat Imperium, se quoque prefato Sigismondo et complicibus suis opponere, eisque ingentissimis bellis contraire non perhorruit, donec pretactorum adjumento et assistencia, post multa discrimina rerum, que eciam antea perpessus, a Renato Lotharingie duce, in martis studio principe fortunatissimo, coram Nanze occisus fuit, sicutj in alijs opusculis pro posse antea enucleaui, qui si non procubuisset bello vix aut nunquam Australem familiam super illustrem, ob acceptis dampnis principatibus suis super dominaturam

(licet nonnulli contra asserere videantur) admisisset non inmemor despectus et quod a Friderico pretacto Romanorum Imperatore, e castris Nussie Vi ferme expulsus existebat, quibus aperte sequitur, ut filiam suam unicam, Maximiliano filio suo nullo pacto ad sancitum thorum associasset. Vide queso potentissime princeps, quanta bona et quam inexplicabilia, hic noster Sigismondus Archidux domui Austrie, nutu quasi unico effecerit. Non Fridericus olim rex Romanorum et Austrie dux, per connubia filie Jacobj Arrogonie regis, nec Rudolffus dux per coniugium Karoli Romanorum Imperatoris quartj filie, qui tamen Comitatum Tirolensem ducatuj per ipsum diue adiunxit, nec Wilhelmus cum filia Karoli (credo) Polonie regis, et vix Albertus Romanorum rex inuictissimus et Austrie quoque dux per coniugium Elisabethe Sigismondi Imperatoris filiam, per quod se tamen Hungarie et Bohemie regem (ut accipio) prefecit, pluraque alia quam oppulentissima dominia Austrie domui subpeditauit, desponsacionis potenciam regis Laudislaudis, cum filia Karoli Francorum regis christianissimj subticeo. Sit igitur iste Sigismondus Australi familie semper honore summo celebrandus, glorificandus, et perpetuo in sinu gestandus. Rursus Vale perillustris et clarissime dux, Vosque inclitj senatores. Ex loco heremitarum xvj Kal. Apprilis, Anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo nono.

Von aussen: Historia de Desponsatione Illustrissimorum Principum Domini Maximiliani Archiducis Austrie et Maria Ducissa Burgundie et prouisione principatuum Caroli quondam Ducis Burgundię etc. relictorum et nonnulla de ducibus austrię.

NB. Dieses Schreiben ist von Albert von Bonstetten, dem bekannten Chronisten. Autograph. Pergament. 7 Bl. Fol. Hausarchiv.

LXI.

Trient, 1479, 3. Februar.

Wir Friderich etc. Embieten dem hochgebornen Sigmunden Ertzhertzogen zu Österreich etc. unnserm lieben vetter und fürsten unnser gnad und alles gut. Hochgeborner lieber vetter und Fürst. Uns hat der Erwirdig Johanns Bischoue zu Trient unnser fürst und Monumenta Habsburgica, I. 3.

11

« ÖncekiDevam »