Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quum hoc facto instaurata, ut ita dicam, fuerit moralis hominum conscientia, tunc amota videbimus pericula nobis jam jam imminentia, quod quidem per mundanam prudentiam rationesque politicas haudquaquam sperare fas est.

Huic postulationi, exhibitae die 10. Februarii 1870,
subscripserunt 40 Concilii Patres.

11. POSTULATUM

PATRIARCHAE CILICIENSIS AD REM MILITAREM
SPECTANS.

Quum in hisce luctuosissimis temporibus, sicut in diebus Noe, diminutae sint veritates a filiis hominum, 1) et multi jam non regnum Dei et justitiam ejus 2) sed quae sua sunt quaerant, 3) videre est et imprimis in iis quae ad rem militarem spectant omnem aequitatem conculcari et omnia jura permisceri. Itaque, dum quidam hac tristi rerum conditione commoti, sed non secundum scientiam 4) sanctam sentientes, somniant tempus futurum quo homines, licet Deum non secuturi 5) non tamen amplius ulla bella videbunt, alii e contra bella quaecumque, vel potius strages et homicidia magna et horribilia reputant licita; ita ut et nocendi cupiditas, et ulciscendi crudelitas, implacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si quae similia, non jam culpentur in bello. 6) Hinc illae immensae multitudines et exercitus perpetuo armatarum nationum, quasi perpetuo inter se hostilia parantium. Compertum igitur habemus, et eos qui bella jubent aut parant, et eos quibus haec jubentur, non jam amplius imperare et obedire juste, 7) sicut praecipit ordo naturalis, sed oblitos esse aut parvi pendere hoc grave, et quidem inter homines gravissimum mandatum Domini, olim per Moysem servum suum dicentis: Non occides. 8) Haud minus oblivioni vel despectui dederunt et antiqua dicta sanctorum Patrum, et praescripta Conciliorum a sancta Sede probatorum, nec non et

1) Psalm 11. 2.

3) Philipp. 2. 21.

2) Matth. 6, 33.

4) Rom. 10. 2.

5) Quod si nolueritis sequi eum (Dominum) . . . Vos causa eritis necis omnium (Num. 32. v. 15.).

6) Decr. 2. part. Caus. XXIII. Quaest. 1. can. 4.
7) Decr. 2. part. Caus. XXIII. quaest. 1. can. 4.
Exod. XX. 13.

ipsorum summorum Pontificum documenta atque judicia, quibus constat nunquam in Ecclesia sancta Dei damnabiles non fuisse habitos tanti praecepti in hac parte transgressores.

Cujus erroris et agendi rationis perversae causa haec non omittenda est, nec sub silentio dissimulanda, scilicet impietas istorum, qui adversus Deum et adversus Christum ejus infrementes 1) contendere ausi sunt omnium jurium originem et fontem esse cujuscumque, ut ajunt, reipublicae Statum 2) et quidem ab Ecclesia sejunctum aut sejungendum; 3) et quia abyssus abyssum invocat, in pejus prorumpentes inficiati sunt morum leges divina non egere sanctione 4) et opus non esse ut leges humanae ad naturae jus conformentur. 5)

Verum enim vero unus est Legislator, 6) et legimus in Veteri Testamento Dominum dixisse populo suo: „Ego Dominus et non est alius" 7) et Filio suo: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam":8) quas postulavit Filius Dei Unigenitus quando exinanivit semetipsum, et in similitudinem hominis factus, 9) intravit in hunc mundum, dicens: „Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam; 10) et datae sunt ei, quando se ipsum dedit in cruce Redemptorem pro omnibus, 11) omnia trahens ad seipsum. 12)

Hinc Ipse Idem amantissimus Redemptor, Rex Regum, et Dominus Dominantium, 18) dixit Apostolis et Petro: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; euntes ergo docete omnes gentes, docentes eas servare omnia quaecumque mandavi vobis." 14) Deinde Petro soli, et ipsius persona Petri, soli Romano Pontifici, ejus successori: „Pasce oves meas" 15) meas, inquit, et generaliter, non singulariter has, vel illas; per quod commisisse sibi intelligitur universas. 16) Et ita coelestem ei potestatem tradens quodcumque ligandi, et solvendi in terris, 17) constituit eum tamquam suum Vicarium super Gentes et Regna 18) id est, super quoscumque rerum publicarum Status, postquam efficaciter, ut decet verum Filium Dei 19) rogavit pro eo, ut non deficeret fides illius, ad confirmanduin fratres suos. 20)

1) Psalm. 2. 1. 2.

2) Syllabus complectens praecipuos nostrae aetatis errores XXXIX. Prop. damnata.

3) Ibid. LV. Prop. damnata.

7) Esaï XLV. 18.

4) Ibid. LVI. Prop. damnata.

5) Syllabus LVI. Prop. damnata. 6) Jac. IV. 12.
8) Psalm. 2. 8. 9) Philipp. 2. 7.
11) 1. Tim. 2. 6. 12) Joan. XII. 32.
14) Matth. XXVIII, 20.

10) Hebr. 10. 9.

18) Apoc. XIX. 16.

15) Joan. XXI. 17.

16) Constit. Unam Sanctam, de Majoritate et Obedientia.
17) Matth. XVI, 19. 18) Jerem. 1. 10. 19) I. Joan. V. 20.
20) Luc. XXII. 31. et seq.

Si ergo Deus voluit esse plures Potestates in Ecclesia sua spirituales scilicet et temporales, eas quoque voluit esse inter se ordinatas et gladium sub gladio. 1) Igitur Ecclesiae unius et unicae, unum corpus, unum caput, non duo capita, quasi monstrum, Christus videlicet, et Christi Vicarius.2) Cui tanto Vicariatu fungenti, et unico plenitudinis Apostolicae haeredi nos quidem inhaerentes, a quo et ipse Episcopatus noster emergit,3) cum lacrymis oramus et deprecamur in hac Synodo solemniter congregata, summum Deum ac Patrem, ut illuminet intelligentias omnium et corda Spiritu Sancto Suo, eo fine, ut omnes tandem gentes, et Regua, et populi, et nationes et reges terrae, quibus coadunatur et coadunari debet unicum ovile 4) Domini Nostri Jesu Christi sub Pastore uno Ipsius Vicario, 5) cui easdem omnes oves suas commisit, vere et plene agnoscant Domnum Apostolicum tamquam Patrem omnium Gentium et Episcoporum totius Ecclesiae) et jam non amplius circumferantur omni vento doctrinae) sed ab ipso dirigantur in viam salutis aeternae, et sic justitiam et veritatem sectantes) transeant per temporalia, ut tranquillam vitam agentes aeterna non amittant 9) ad eum recurrentes bona voluntate tanquam ad Arbitrum et Judicem in omnibus rebus quae impediunt eorum perpetuam pacem. 10) Interea confidentes divinae providentiae auxilio, quae tantam orbi felicitatem in tempore opportuno praestabit, errores in hac parte et perversas agendi rationes profligere statuimus, necnon et profiteri ac declarare Jus Gentium et Pontificium circa Rem Militarem et Bellum, sicuti profitemur et declaramus in Capitulis sequentibus.

CAPITULUM PRIMUM.

De solemnitatibus Belli.

Jus Gentium circa rem militarem et Bellum, ante omnia requirit solemne Belli. 11) Hinc bellum injustum est, ac proinde

1) Const. Unam Sanctam, de Majoritate et Obedientia.
2) Ibid.

3) Epistola Innocentii I. ad Concilium Carthaginense (91. inter epist. Augustini, sic: a quo ipse Episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit).

4) Joan. X. 16. et seq. 5) De Majoritate et obedientia loc. cit. 6) Prout definivit Pelagius II. Constit. Manifesto, Item episcopus totius orbis, C. Ad honorem 4.

7) Ephes. IV. 14. 8) Rom. IX. 30. 9) Oratio Ecclesiae.

19) Id Feria VI in Parasceve.

11) Jus militare est Belli inferendi solemnitas,

dist. 1. c. X.

. Decr. 1. part.

homicidiis et latrociniis plenum, quod non ex edicto et praedicto geritur, 1) idest quod non fuerit ante omnia parti adversae indictum ac publice denuntiatum. Denuntiatione autem belli intelligitur gravaminum objectorum publica declaratio, cum legitimae et competentis reparationis aut satisfactionis petitione, parti adversae per Legatos solemniter facta. Indictionis nomine vero intelligere fas est edictum quasi judiciarium, quo publice denuntiantur belli causae simul, ac partis adversae contumacia. 2) Dominus enim in Veteri Testamento jussit populo suo dicens: „Si quando accesseris ad expugnandam Civitatem" (et agebatur de civitatibus ab ipso Domino rejectis et damnatis) offeres ei primum pacem;" 3) et legitur in libro Judicum filios Israel misisse nuntios ad omnem tribum Benjamin, ut traderent viros de Gabaa ad satisfaciendum injuriae illatae, antequam bellum inferrent. 4) Quicumque igitur sive princeps, sive dux aut miles aut bellum suscipere, aut in eo participare, hisce omissis solemnitatibus, praesumpserit, se sciat mortaliter peccasse, et quidem in genere homicidii, tamquam auctorem vel complicem in solidum omnium caedium, quae in tali bello vel potius impia strage fierent, atque insuper irregularitatem ex delicto, idest formalis homicidii causa, incurrisse, secundum decreta Patrum ac Summorum Pontificum sancita. 5)

[ocr errors]

CAPITULUM SECUNDUM.

De necessitate ac legitimis causis ad bellum justum requisitis. Quia vero pacem habere debet voluntas, bellum necessitas) et bellum vere belluae est, quae omnia devorat:7) ideo non licet absque gravi causa et nisi vera et quasi extrema necessitate juste imperante, suscipere bellum. Testatur enim

1) Justum est bellum, quod ex edicto geritur. Decr. 2. part. Caus. 23. quaest. 2. c. I. Corr. Rom. In codicibus legitur ex praedicto. (Ibid.)

2) Corr. Rom.

[ocr errors]

Citat enim (Isodorus) Ciceronem, qui negat justum esse bellum nisi denuntiatum, nisi indictum. (Ibid.)

3) Deuter. XX. 10. 4) Judic. XX. 12. et 13.

5) In bello manifeste injusto, sive offensivo, sive defensivo, licet pauci mutilentur seu occidantur, vel etiam unus solus occidatur vel mutiletur evadunt irregulares omnes militantes, quia omnes ad homicidium cooperantur, et constituunt unam causam totalem ad eam internecionem, arguitur ex cap. Sicut dignum. § Final. de Homicid. cap. Quod in dubiis 5, de Poenis, et ibi glossa verbo Incitant (Ferraris, verbo Bellum). 6) Cap. Noli (ex Augustino) 3. Caus. XXIII. quaest. 1.

7) Rot. Rom. Part. VIII. num. 9. Annot. ad decis. 29. (apud Ferraris loc. cit.).

Nicolaus Papa in Responsis ad Bulgaros, omni tempore armis abstinendum, nisi necessitas urgeat atque inevitabilis importunarum rerum adsit concurrentia. 1) Abhorreant ergo Christiani Principes et populi a falsis bellorum causis, seu potius a suggestionibus diaboli, qui ab initio homicida erat. 2) Illi non semel aurem praebuere coeci homines, quum ad bellandum se motos praedicarent, nunc propter vanam gloriam, seu, ut ajunt, praestigium nationale, sub cujus vocabuli fumo latet superbia vitae, apud Joannem damnata,3) peccatum draconis qui pugnabat cum Angelis ejus; 4) nunc propter imperii extendendi vel divitias augendi disiderium, quod non est aliud nisi concupiscentia oculorum, 5) radix omnium malorum cupiditas") et avaritia, ab Apostolo dicta idolorum servitus; 7) nunc etiam propter invidiam erga caeteras nationes vel principes, furorem hunc Caïnicum quem semper abominabitur Dominus, qui solus est jure aemulator justissimus, cujus nomen privative vocatur Zelotes. ) Etenim haec eadem peccata aeque ac magis ) detestanda sunt in nationibus et Guberniis, quae in hominibus privatis damnantur. At vere horrendum esset dicere insontes homines, qui, sive ut ostentarent se esse validos pugiles, aut gladiatores, sive ut aliena raperent, sive ut invidiae cederent, proximos privata auctoritate occidere meditarentur. Igitur non moveatur unquam bellum, nisi de necessariis repetendis juribus, vel hostium injuste invadentium propulsandorum causa. 10)

CAPITULUM TERTIUM.

De Officiis et Obedientia Ducum ac Militum.

Secundum Divi Augustini sententiam, ad malos jure puniendos, bella gerenda ab ipsis bonis suscipiuntur, quum in eo humanarum rerum ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit. 11) Sciant ergo Duces ac Milites se militare debere tamquam bonos viros, Deo Sacramento Baptismi ligatos; 12) ac proinde juramentum seu quod vocant sacramentum Militiae non adversari

1) Decr. 2. part. Caus. XXII. Quaest. 8. c. 15.

2) Joan 8. 44.

5) I. Joan. 2. 16.

s) Exod. 34. 14.

3) I. Joan. 2. 16.

4) Apoc. 12. 7.

6) I. Timoth. 6. 10. 7) Eph. 5. 5.

9) Judicium durissimum his qui praesunt: Sap. 6. 6.

10) Decr. 2. part. Caus. XXIII. Quaest. 2. c. 1.

11) Ibid. Quaest. 1. c. 4.

12) Vide Martyrium SS. Mauritii et sociorum apud Bolland. Acta

Sanctorum 22. Septembris.

« ÖncekiDevam »