Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PARS SECUNDA.

DOCUMENTA, QUAE PERTINENT AD DISCIPLINAM.

SECTIO PRIMA.

SCHEMATA CONSTITUTIONUM,

QUAE PERTINENT AD DISCIPLINAM.

1. SCHEMA

DE EPISCOPIS.

CAPUT I.

De officio Episcoporum.

Quoniam quanta est Praepositorum dignitas, tantum ipsis incumbit officiorum onus, serio considerent qui a Spiritu Sancto positi sunt Episcopi regere Ecclesiam Dei, quas curarum et solicitudinis partes hujus quod gerunt formidandi muneris honor imponat. Episcopus enim concrediti sibi gregis utilitatem sic tueri debet, ut quaecumque agit ad eam referat, paratus etiam animam suam ponere pro ovibus suis, et sic omnia cum illo communia conjunctaque habere, ut ipsius salutem lucro sibi apponat, suamque existimet jacturam si quid adversi eidem eveniat, illa Apostoli Gentium dicens Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror?" 1) Quamobrem omnes Episcopos et locorum Ordinarios, sacri hujus approbatione Concilii, in Domino monemus ac vehementer hortamur, ut divinum de se judicium agnoscentes, et memores gravissimae qua tenentur obligationis vigilent, in omnibus laborent, ac ministerium suum impleant.2) Praeprimis autem videant ne tot errorum undique jam exundans colluvies, et vitiorum quae nunc impune dominatur licentia christianam quam regunt plebem in pravum sensum adducat et corrumpat,

1) II. Corinth. XI. 29.

[ocr errors]

2) Conc. Trid. sess. VI. cap. 1. de Reform.

eandemque tum per se, quod praecipuum eorum munus est, tum per animarum rectores et verbi Dei praecones erudiendam diligenter curent in fidei scientia et morum disciplina, quo catholicae Ecclesiae doctrinam integram inviolatamque retineat, et divinae legis praecepta pie et sancte custodiat. Quos autem ex fidelibus sibi commissis a veritatis et mandatorum Dei semita aberrantes repererint, benigne ac patienter admoneant, obsecrent, increpent, nullumque praetermittant officium ut eorum animas Deo lucrifaciant, ovesque devias et perditas boni instar pastoris ad caulam Domini reducant; et si, spretis monitis, hortationibus, et justae etiam ac salutaris coercitionis remediis, in sua pravitate perstiterint, ne tamquam morbidae pecudes contagione noceant, prudenter efficaciterque, quoad ipsis datum est, provideant. Summo quoque studio et cura elaborent ut in Dei ministris, a quibus potissimum vivendi exempla petuntur, morum gravitas, vitae sanctitas, atque doctrina eluceat, ecclesiastica disciplina servetur, et ubi collapsa fuerit, restituatur. Ipsi autem Episcopi ita in omnibus se gerant, ut nullus pateat in eis reprehensioni locus, factique forma gregis ex animo cunctis fide, scientia, et sancta conversatione praeeant.

Dum autem debitum obsequium et obedientiam erga saeculi Potestates populis praedicant, Ecclesiae hujusque Apostolicae Sedis jura, et Episcopalis ministerii libertatem omnes unanimes atque idipsum invicem sentientes, collatis inter se consiliis, conjunctisque studiis et viribus, strenue tueantur, ut bonus communis causae exitus communi sit tutela ac defensione tutior. Nihil vero admittant quod dignitatis suae decorem et gravitatem dedeceat, et Tridentinae Synodi hac de re monita) ob oculos habeant.

Principes demum et magistratus paterne requirimus, ut sacros Ecclesiae Antistites ac ministros, eorumque optimam operam valido suo patrocinio et praesidio tegere ac tueri studeant, quo ab omnibus ecclesiasticae auctoritati et dignitati debitus exhibeatur honor, observantia, et obedientia; scientes, Episcopos cum Ecclesiae causam, tum eorum regni agere et salutis, ut provinciarum suarum quieto jure potiantur, 2) ab iisque pro pastorali munere illorum potissimum hominum improbitatem esse cohibendam, et coercendam audaciam, qui mentes pervertere, moresque corrumpere nefarie commoliuntur.

1) Sess. XXV. cap. 17. de Reform.

2) S. Leo M. Ep. 43 alias 34. ad Theodosium Augustum.

« ÖncekiDevam »