Sayfadaki görseller
PDF
ePub

De prudenti modo specialiter servando in condemnandis modernis erroribus.

Si videatur aliquos ex erroribus qui moderni dicantur damnandos esse, quamquam ipsorum revera nulli moderni sint, et omnes jam per principia fidei et Ecclesiae definitiones satis damnati existant, - errores qui proscribendi judicarentur, clare, praecise et determinate enuntiandi essent, nequaquam vero per voces complexas et multivocas, sub quarum ambigua generalitate bonum cum malo, verum cum falso simul admixtum confundi possit. Ab illis maxime abstinendum vocibus quae, licet ad errorem a quibusdam trahantur, bonum tamen sensum prae se ferunt, imo in communi hominum sensu bene sonant: ne unquam videatur sancta Dei Ecclesia, quae omnium temporum est, infensam se exhibere iis quae moderna sunt, ut stulte et maligne ab ejus hostibus conclamatur, sed tantum iis quae mala et falsa sunt.

Novae fidei definitiones, nisi ex omnino necessaria causa, non edendae.

Attento praesenti statu Ecclesiae, humanaeque societatis, prudens opportunumque videretur ut novae definitiones fidei non ederentur, nisi ob maximam et evidentissimam necessitatem; in his praesertim materiis ubi, pro notis temporum circumstantiis, hominumque hodiernorum ingenio, praevideri et timeri facile possent animorum perturbationes et scandala.

De charitatis et misericordiae operibus laudandis et
promovendis.

Hac nostra aetate, quam mirabiliter apud catholicos efflorescant charitatis et misericordiae opera nemo est qui non videat, et omnes pariter norunt quantum inde, apud ipsos indifferentes et incredulos, laudis et decoris sibi vindicet religio. Quamobrem maximi pretii fore videretur si Concilium, pro auctoritate qua pollet, huic sancto charitatis fervori nova cumularet incentiva, impense et nominatim laudando opera misericordiae quae passim fieri noscuntur, et fideles vividius adhortando ut in inveniendis et exercendis novis charitatis operibus solertiores adhuc et largiores sese exhibere niterentur. Hujus enim profecto sancti Concilii et copiosissimus fructus.existeret, et summus honor foret, si, ipso suadente et impellente, ita, magis ac magis, misericordiae opera et institutiones deinceps

multiplicarentur, ut nullae jam extarent pauperum necessitates et miseriae, quibus abundanter a charitate catholica non subveniretur.

2. POSTULATA

QUAEDAM COMPLURIUM EPISCOPORUM GERMANIAE DESIDERIA S. CONCILIO OECUMENICO VATICANO

PROPONENDA.

I.

Quia omne verum et sincerum reformandi studium a semetipso reformando incipit, ante omnia alia petimus, ut S. Synodus tam Episcopis, quam omnibus Clericis ea, quae ad vitam sanctae suae vocationi congruam et ad muneris sui officia gravissima fideliter implenda spectant, serio inculcet, in specie ut Episcopis et Sacerdotibus exercitiorum spiritualium usus singulis vel binis annis repetendus, nec non conferentiae pastorales singulis vel alternis mensibus instituendae atque vita clericorum communis enixe commendentur, ut certae regulae circa sacerdotum cum mulieribus cohabitationem, de cauponis ab iisdem vitandis, de dispositione super bonis ex beneficio vel officio ecclesiastico provenientibus debita tam inter vivos quam mortis causa, de obligatione parochi circa scholarum et pauperum curam denuo definiantur et praescribantur.

Cum multae dioeceses tam amplae existant, ut Episcopi officii sui partes etiam gravissimas omnino implere non valeant, petimus, ut ubicunque fieri potuerit, dioeceses nimiae amplitudinis per novam circumscriptionem ita imminuantur, quatenus Episcopi omnibus sui officii partibus, saltem gravioris momenti, ipsi satisfacere possint.

II.

Quia teste S. Concilio Tridentino S. 24. de ref. c. 2. experientia docet, propter prohibitionum multitudinem multoties in casibus prohibitis ignoranter contrahi matrimonia, in quibus vel non sine magno scandalo perseveratur, vel quae non sine eodem dirimuntur, jam Concilium Lateranense III. et Concilium Tridentinum matrimonii impedimenta diversa abrogarunt. Hodierno autem tempore, quo jam plurimis locis matrimonium, quod vocant civile, per leges civiles praescriptum est, atque

impedimenta canonica formaque a Concilio Tridentino pro matrimonio contrahendo praescripta per easdem leges civiles non amplius agnoscuntur, plurima connubia ubique fere contrahuntur, quae ex jure canonico nulla sunt censenda, et exinde peccata atque animarum pericula aeternae salutis innumera et gravissima proveniunt.

Praeterea commercium hominum atque nationum etiam maxime inter se dissitarum nec non domicilii sive commorationis immutatio frequentissima, quae moderno tempore ubique fere pristinae immobilitatis et stabilitatis locum obtinuerunt, impedimentorum matrimonii indagationem valde difficilem eorumque imminutionem maxime necessariam reddunt. Propterea petimus:

a) ut impedimentum quarti gradus consanguineitatis, quarti vero et tertii affinitatis ex copula licita ortae nec non cognationis spiritualis et publicae honestatis ex sponsalibus provenientis atque affinitatis ex copula illicita ultra primum gradum et criminis ex solo adulterio absque conjugicidio vel ipsius machinatione proveniens abrogetur;

b) ut Episcopis concedatur facultas dispensandi super gradu tertio et quarto mixto secundo consanguineitatis et affinitatis;

c) ut dispensatio sive facultas dispensandi a S. Sede Apostolica impertita non amplius per copulam reticitam vel patratam vel iteratam post missas preces tanquam nulla reddita habeatur, quia exinde saepissime matrimonia contrahuntur invalida. Cum Oratores falsa verecundia seducti aut novas difficultates timentes verum conscientiae statum non manifestent, maxime disiderandum est, ut nupturientes non cogantur ea manifestare, quae ad propriam turpitudinem spectant.

d) Petitur, ut conditio seu obligatio, alteram partem de matrimonii nullitate certiorem reddendi, quae facultatibus pro matrimonii revalidatione necessariis apponi solet, in iis casibus, in quibus causa nullitatis occulta est et alteri parti notificari non potest sine scandalo, vel modificetur, vel permittatur, ut renovatio consensus matrimonialis conditionata eo modo, quem commendavit Benedictus XIV. Papa fel. recordat., fieri possit, quia alias gravissimae semper difficultates obveniunt in exequenda hujusmodi facultate.

e) Petitur, ut Episcopis facultatum, quibus gaudent, dispensandi super matrimonii impedimentis, usus ita concedatur, quatenus concurrentibus quoque pluribus impedimentis iisdem sine dubio licite ac valide uti possint.

f) Petitur, ut in verificandis dispensationum motivis non

amplius requiratur formalis processus juridicus, sed Episcopi arbitrio relinquatur, qua via causarum veritas sit eruenda.

g) Ut grave odium, quod per taxas pro dispensationibus solvendas contra S. Ecclesiam inter fideles atque infideles excitatur, imminuatur, petimus, ut causae, ob quas pro pauperibus dispensari consuevit, aequiparentur iis, propter quas pro divitibus dispensatio conceditur.

h) Denique considerantes, quot peccata atque scandala per moram diuturnam haud raro oriuntur, quae cum recursu ad sacram Sedem Apostolicam necessario conjuncta est et per curiarum ferias saepe valde prolongatur, humillime atque enixe petimus, ut in rebus matrimonialibus quocunque anni tempore absque mora dispensationes expediantur.

III.

Casuum et censurarum Summo Pontifici reservatorum in praesenti tantus est numerus et tanta incertitudo, ut exinde dubia multa et difficultates Episcopis et Confessariis oriantur, parum autem utilitatis proveniat. Propterea maxime desideramus, ut eorum catalogus revisioni et reductioni subjiciatur et in specie censurae, quas vocant latae sententiae aut omnino tollantur, aut ad parvum criminum maxime enormium numerum reducantur; facultates autem, quibus Episcopi ad muneris sui administrationem ordinariam indigent, non ad Quinquennium, sed ad muneris durationem concedantur, quemadmodum a Sacra Congregatione de Prop. Fide Vicariis Apostolicis concedi solent.

IV.

Petimus, ut regulae Indicis, quae partim in regionibus mixtis nunquam omnino observari poterant, partim vero ob omnino immutatum societatis humanae et in specie rei literariae statum in praesenti nusquam fere observari possunt, ideoque multas conscientiarum anxietates et confessariorum dubia provocant, recenti revisioni et redactioni submittantur. Petimus quoque, ut novorum librorum censura non promulgetur, nisi prius audito auctoris Ordinario, quia haud raro evenit, ut absque censurae publicatione erroris revocatio effici valeat, si auctor bonae sit voluntatis.

V.

Forma processus canonici hodie in diversis dioecesibus valde existit diversa; quare humillime petimus, ut certa forma

ubique observanda et quidem summaria praescribatur. Quia autem in corpore juris canonici permulta inveniantur praescripta, quae in praesentiarum non amplius habent vigorem, maxime optandum est, ut nova collectio fiat eorum canonum, qui adhuc vigent omissis omnibus, qui jam abrogati esse dignoscuntur. Propterea humillime petimus, ut S. Synodus ad Sanctissimum Patrem dirigat supplicam, quatenus ad redigendam ejusmodi SS. Canonum novam collectionem viros aliquos peritissimos deputare dignetur.

VI.

Breviarium Romanum nonnullis locis quaedam continet, quae cum historia certa fide digna et sana S. Scripturae exegesi non omnino convenire videntur; quare petimus, ut ad corrigendos ejusmodi locos nonnullos Breviarium revisioni accuratae subjiciatur. Simulque petimus, ut Sacerdotibus saltem curatis permittatur, officium matutinum semper ab hora pomeridiana secunda anticipando recitare, quia postea saepe aliis functionibus suis muneris impediuntur.

VII.

Decretum S. Concilii Tridentini de concursu pro parochiis speciali instituendo in multis amplioribus dioecesibus nunquam in usum pervenit, in multis aliis autem jam approbante S. Sede Apostolica ejusdem loco hodie concursus generalis ad explorandam scientiam et omnigenam idoneitatem Sacerdotum, qui ad parochiae munus adspirant, habetur. Propterea petimus, ut illud S. Concilii Tridentini decretum revisioni submittatur, et ea examinis sive concursus norma praescribatur, quae ubique valeat ac debeat observari.

VIII.

Propter gravissima detrimenta, quibus per juris patronatus laici abusum salus animarum saepe afficitur, petimus, ut meliori quovis modo huic malo medela afferatur. Quod fortasse fieri potest per praescriptum, ut patronus laicus inter tres ab Ordinario designandos Sacerdotes praesentandum eligere teneatur.

IX.

Ut gravissima mala, quae ex vita vitiosa et scandalosa parochi aliorumque Sacerdotum in populum fidelem redundant, facilius evitari vel averti possint, petimus, ut inter causas pri

« ÖncekiDevam »