Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vationis beneficii curati legitimas assumantur: simplex fornicatio notoria, concubinatus manifestus, ebrietas nec non prodigalitas incorrigibilis atque scandalosa. Pariter petimus, ut permittatur translatio parochi non voluntaria vel dimissio cum pensione congrua, quoties per sententiam sive per vota Examinatorum prosynodalium constiterit, eundem ad regendam parochiam non amplius esse idoneum.

X.

Propter immensa pericula, quae per sectam muratorum liberorum nuncupatam aliasque societates secretas quotidie rei Christianae parantur, enixe petimus, ut S. Concilium decreta contra ejusmodi societates jam pridem promulgata renovare nec non efficaciori modo contra easdem procedere dignetur.

Motiva necnon speciales postulationes, quae ad hanc petitionem pertinent, in libello adjecto sub titulo: „Qua via Ecclesia contra societates secretas procedere valeat etc." satius exponuntur. Petimus, ut ex adjectis exemplaribus unum Sanctissimo Patri, octo Eminentissimis S. Concilii Praesidibus et Secretariis exhibeantur, caeteraque inter singulos Patres distribuantur.

Romae VIII. Januarii 1870.

3. POSTULATA

ARCHIEPISCOPI ET EPISCOPORUM BELGII.

Emi ac Rmi Domini!

Concilium Tridentinum pro reformatione statuit ea quae statuere poterat attenta temporum necessitate; non autem ei datum fuit meliora et perfectiora praescribere.

Episcopi autem Belgii decreta disciplinaria Tridentini adimplere conati sunt et, Deo benedicente, quaedam ad majorem perfectionem juxta Tridentini mentem perduxerunt. Hinc perfectionem inductam et jam usu firmatam consecrare cupientes, petunt decreta Concilii Vaticani ita conscribi, ut haec perfectio non impediatur, imo ut nonnulla universaliter commendentur ac praecipiantur, ut breviter in sequentibus, judicia Ecclesiastica, Clerum ac pias nonnullas Congregationes spectantibus, exponitur.

I.

De Judiciis Clericorum.

In Belgio Tribunal Ecclesiasticum in Clericis judicandis potius paternum vocari posset, fitque sine ullo strepitu. Presbyteri prolapsi ab Episcopo vocantur et correctionem poenamque passim subeunt submisse, firmiter persuasi haec fieri juste et misericorditer. In tabulario vix aliquid servatur quo fama Cleri immunui aliquando possit, nisi praevideatur necessitas adhibendi quaedam documenta, si de sententia appelletur.

Postulatur itaque ut addatur in decretis de judiciis: si alicubi omnia paterne fiant, ita ut disciplina ecclesiastica inde nullum damnum patiatur, hanc praxim, mansuetudini Christi conformem, nullo modo improbatam volumus.

II.

De Clericorum Seminariis.

Seminaria in Belgio florent studiis et vera pietate, ex eo quod alumni humaniora discentes educantur in minori, ut vocari solet, Seminario, veste modesta non tamen prorsus clericali induti, omnino separati ab Alumnis qui disciplinis theologicis incumbunt. Hi autem ad ordines non admittuntur, antequam per longum tempus, annos scilicet tres vel quatuor, in Convictu Seminarii quasi in novitiatu ordinis ecclesiastici vixerint.

Postulatur itaque ut hoc Seminariorum regimen approbetur, vel saltem nullo modo improbetur; improbatum utique videretur si nude praescripta Concilii Tridentini de Seminariis inculcarentur.

[ocr errors]

III.

De collatione ecclesiarum parochialium et succursalium.

1. Concursus ad Curas pastorales in Belgio sic ordinatur. Presbyteri in sacrum ministerium missi vel ad docendam adolescentiam deputati, singulis annis vel bienniis in Seminario congregantur et per examen in scriptis, quod quasi Concursus appellari potest, suum in doctrina sacra progressum probant. Examen illud seu Concursus per plurimos annos durat, et vi hujus nominantur concurrentes ad Curas pastorales quae vacaverint. Hinc sequitur Sacerdotes non tantum semel, ut Synodus Tridentina requirit, sed sexies aut etiam decies periculum

facere suae aptitudinis ad munus pastorale. Curae autem pastorales conferuntur attentis testimoniis parochorum et decanorum circa mores, pietatem, zelum et prudentiam Candidatorum, quae testimonia etiam per plures annos sunt repetenda; ita ut sit certitudo omnimoda meritorum promovendi, quod utique menti Synodi Tridentinae est quam maxime conforme.

Postulatur itaque ne quid in Decretis statuatur quo haec praxis impediatur; imo, ut videtur, haec disciplina non parum prodesset aliis dioecesibus.

2. Quoad Ecclesias succursales, postulatur ut decisio data a S. M. Gregorio XVI. Episcopo Leodiensi, circa parochos succursalistas, ut vocantur, conservetur et confirmetur. Disciplina haec, ab annis fere 70 vigens, fuit utilissima et etiamnunc est necessaria. Bonis et piis Sacerdotibus est perjucunda ; paucis quandoque discolis odiosa quum magis attendere teneantur ne eorum vitia tandem aliquando per mutationem stationis vel depositionem puniantur.

IV.

De Synodo Dioecesana.

Synodus Dioecesana annue celebrari potest et utilissime celebratur in Belgio, dum apices juris non omnino servari debent, nec omnes debeant vocari qui curam habent animaruin. Postulatur igitur ut decreto de Synodo dioecesana haec addantur: In dioecesibus, in quibus usus invaluit vel induci potest ut Synodus Dioecesana quotannis celebretur ab Episcopo, vocatis Canonicis ecclesiae cathedralis, decanis christianitatum et examinatoribus synodalibus, haec agendi ratio servetur.

V.

De piis virorum ac foeminarum Institutis.

Praeter monasteria stricte dicta sunt in Belgio quasi innumerae piae tum virorum tum feminarum familiae quae bonis operibus occupantur, videlicet: educatione et instructione pueritiae et adolescentiae, cura senum, coecorum, surdorum, mutorum, insanientium, languidorum, morientium. Hae familiae Episcopo annuente et favente natae, ejus consiliis et vigilantia opus habent. Episcopus enim prae omnibus aliis novit earum necessitates et pericula, iisque auxilium fert opportunum et egregium. Tales domus deditae operibus zeli et charitatis sunt ducentae vel trecentae in quacumque Dioecesi Belgii, pros

perantur et Deo, ut speramus, sunt gratissimae, Ecclesiae autem utilissimae. Passim reguntur juxta spiritum ss. Canonum in illis quae spectant ad novitiatum, separationem a profanis, spiritum paupertatis etc. Sed illas reducere ad apices juris et submittere Congregationi Romanae est impossibile.

Postulatur itaque: ut auctoritas Episcopi sit et maneat in omnia monasteria Fratrum laicorum et Sororum, ita quidem ut ad Episcopum recurratur pro omni administratione spirituali et temporali.

VI.

De Oratoriis privatis.

Postulatur ut Concilium potestatem faciat omnibus Ordinariis, concedendi privatis quibusdam personis, quas ipsi in Domino dignas judicaverint, oratorium domesticum in quo sacrosanctum Missae Sacrificium celebrari possit; imo, si adsint rationes sufficientes, SS. Eucharistia asservetur; sub conditionibus tamen vel a Concilio vel a S. Sede praescribendis, et ad quas omnino teneantur Ordinarii.

VII.

De Altaribus privilegiatis.

Obtineat Concilium a S. Sede, ab Episcopis concedi posse unum altare privilegiatum in qualibet ex suis ecclesiis collegiatis vel parochialibus et in quolibet ex suis Oratoriis vere publicis, idque vel in perpetuum vel ad tempus limitatum, sed ita tamen ut ea concessio ab Episcopis renovari semper possit quin ad S. Sedem recurrere teneantur. Si vero S. Sedes hanc facultatem sibi reservare omnino velit, obtineat Concilium ut in Brevi concessionis non occurrant clausulae tam ambiguae, ut inde videri possint revocata privilegia antea licet in perpetuum concessa.

VIII.

De facultatibus extraordinariis.

1. Postulatur ut facultates quae pluribus Ordinariis concedi solent a S. Sede, et vocantur vel Quinquennales vel Triennales vel Annales, adeoque singulis vel quinquenniis vel trienniis vel annis renovandae sunt ac semper renovantur, in posterum concedantur pro toto tempore quo Ecclesiae suae regimin praesunt illi quibus dantur.

2. Postulatur ut reliquae facultates extraordinariae, quae pro bono animarum a S. Sede Ordinariis conceduntur, in posterum non ad aliquot vices, sed ad tempus impertiantur.

IX.

De Sacramento Matrimonii.

I. Abrogare velit Concilium Vaticanum:

A. Quarti gradus sive aequalis sive inaequalis impedimenta tum consanguinitatis tum affinitatis ortae ex matrimonio. B. Publicae honestatis ex sponsalibus tantum.

C. Cognationis spiritualis ex Baptismo, praeterquam inter levantem et levatum.

D. Secundi gradus sive aequalis sive inaequalis lineae collateralis affinitatis ex copula illicita, dummodo primus gradus non interveniat.

Motiva hujus postulati sunt:

1. Familias hodiedum ita quandoque dispergi, ut saepius in 4° gradu sese contingant nupturientes, quin vel aliquid de consanguinitate aut affinitate suspicietur. Hinc nonnumquam fit ut petatur dispensatio in 4° gradu, contracto jam matrimonio, et quidem bona fide, ac pluribus annis.

2. In locis exiguis revera quandoque ita omnes familias vel consanguinitate vel affinitate inter se ligari, ut vix fieri possit ibi matrimonia contrahi aliter quam inter personas 4° saltem gradu junctas.

3. Quod praecipuum est, et pro omnibus in hac materia postulatis valet, in regionibus ubi viget matrimonium civile, non dari civile v. g. impedimentum 3 vel 4' gradus. Ibi igitur, pro languescentis fidei vitio pronum est, ut spreta Dei et Ecclesiae lege, plures sub specie matrimonii civilis in turpi concubinatu vivant. Unde Postulati ratio.

II. Statuat Concilium in supplici libello ad obtinendam dispensationem S. Sedi oblato, non amplius exprimendum esse incestum ab oratoribus commissum inter se. Hujus Postulati motiva sunt:

1. In hodierno societatis statu saepe odiosum videri, si parochus de similibus inquirat; eo vel magis quod, juxta communem auctorum doctrinam, non teneantur oratores se infamare extra Confessionem.

2. Si autem illud peccatum detegatur in Confessione, quae saepius uno alterove tantum die Matrimonium praecedit, nescit ut plurimum quo se vertat Confessarius, probe sciens ex una parte dispensationem obtentam esse invalidam, et ex

Martin, Documenta

12

« ÖncekiDevam »