Sayfadaki görseller
PDF
ePub

altera parte deesse tempus quandoque ut obtineatur convalidatio ante Matrimonii celebrationem; quae forsan differri non poterit, quia v. g. mos est in loco ut eodem die et coram lege civili et coram Ecclesia contrahant, ac omnia parata sunt.

3. Quia, si numquam extra Confessionem de incestu interrogarentur nupturientes, plures ea de re non cogitarent eo nempe sensu ut de industria non committerent hoc crimen ad facilius obtinendam dispensationem; alii falso non allegarent copulam commissam fuisse, ut fit quandoque.

III. Statuat Concilium litteras dispensationis a S. Sede expeditas in posterum non amplius fore invalidas, sive ob reticitum incestum in precibus, aut patratum seu reiteratum post missas preces et ante dispensationis executionem; neque ob errorem nominis dioecesis vel nominis aut cognominis contrahentium, dummodo constet de personarum identitate; neque ob expressionem consanguinitatis loco affinitatis seu vice versa, dummodo gradus accurate exprimatur, aut saltem dummodo verus gradus non sit propinquior quam qui expressus fuit in supplica.

Prima hujus Postulati pars est consequens praecedentis. Utilitas reliquorum quae inibi petuntur ad pericula animarum avertenda satis patet.

IV. Declaret Concilium validas in posterum fore litteras dispensationis a S. Sede expeditas, licet agentes vel amanuenses romani causis in libello supplici allegatis alias addant aut substituant, vel causarum circumstantias suo modo aliter exponant quam exponuntur in libello S. Sedi oblato.

V. Statuat Concilium omnia Brevia vel rescripta S. Sedis rem Matrimonialem spectantia, quorum executio commissa est Episcopo ejusve Vicario generali aut officiali, Sede per mortem hujus Episcopi vacante, a Vicario Capitulari executioni dari posse.

VI. Statuat Concilium Vicario Capitulari, Sede Vacante, concessas censeri omnes et singulas facultates peculiares et extraordinarias, quas in re Matrimoniali a S. Sede sibi impetraverat Episcopus defunctus, dummodo non expiraverit tempus ad quod concessae fuerunt.

VII. Coram Domino expendere velint Rmi Patres Concilii: A. An non suppetat via qua, saltem pro Ordinariis hoc petentibus, abrogari valeat, quae vocari solet dispensationum taxa seu componenda, in pluribus regionibus nostri saeculi hominibus tam odiosa. Si autem hoc fieri nequeat, saltem adhibere velint Patres medium quo fieret ut qui pinguem solvunt taxam non citius obtineant dispensationem, quam qui parvam

aut nullam solvant; ita enim caderent injuriosa illa in Ecclesiam obloquia quae nonnumquam occasione similium audiuntur.

B. An in concedendis dispensationibus praecaveri non possit temporis dispendium, animarum saluti quandoque tam noxium. Tempus v. g. ita deperditur, quando ante dispensationis concessionem exigitur separatio unius vel duorum mensium, quo spatio elapso recurrere possunt oratores, quorum interim maxime interest pro animae suae salute, ut quamprimum jungantur. Idem obtinet quando e dicasteriis romanis respondetur: negative, vel non afferri vel non expedire in casibus in quibus sufficientes adsunt dispensandi rationes, et in quibus postea equidem fere semper altera vel tertia offertur supplica, ac demum conceditur dispensatio, dum interea temporis plura commissa fuerunt peccata imo nonnumquam in malo statu obfirmatum habent animum oratores, qui jam civiliter contraxerunt, ac forsan vocem parochi eos ad poenitentiam Vocantis audire amplius nolunt.

C. An obtineri non possit ab illis qui in Curia romana dispensationibus concedendis operam dant, ut majorem aliquam habeant rationem motivorum quae in supplica allegantur ab Ordinariis, qui pro locorum et rerum adjunctis utique censendi sunt ut minus aliquatenus intelligere, quid necne fidelium bono spirituali expediat. Res illustrabitur exemplo. Magna quandoque cum difficultate obtinetur dispensatio in impedimento affinitatis primi gradus aequalis lineae collateralis orto ex legitimo matrimonio. Sunt tamen regiones, loca et circumstantiae in quibus ad spirituale et temporale oratorum bonum nihil magis quandoque optandum esset, quam ut v. g. viduus, praesertim si non sit dives, ducere possit defunctae uxoris sororem, aut vidua nubere queat fratri defuncti mariti. Dein nimia in ejusmodi adjunctis dispensandi difficultate, juxta thema supra expositum, nonnisi peccatis ansa praebetur.

D. An aequum non sit ut, deficiente copula carnali inter oratores, et periculo contractus civilis, tamquam motivum impellens ad dispensationem concedendam, admittatur instantia proprii Ordinarii.

Atque haec dicta sint, neminem carpendi intentione, sed animas salvandi et malevolorum oblocutiones impediendi desiderio.

X.

Expleto Concilio Vaticano, committere velit SSmus Dominus, viris in sacris Canonibus versatis, munus redigendi integrum complexum legum ecclesiasticarum, in novum codicem

hodiernae praxi accommodatum, et in varios titulos, capita etc. pro materiarum varietate distributum.

.

Romae, 29. Januarii, in Festo S. Francisci Salesii, 1870.
Huic postulationi subscripserunt 5 Concilii Patres.

4. POSTULATA

ARCHIEPISCOPORUM ET EPISCOPORUM PROVINCIARUM QUEBECENSIS ET HALIFAXIENSIS.

Postulatum

ut totius juris ecclesiastici, curante Summo Pontifice, peracto Concilio Vaticano, fiat codificatio cum iis additionibus et mutationibus quae praesenti rerum statui utiliores et accommodatiores videbuntur.

Rationes postulati.

1. Facilior et communior evaderet cognitio hujus juris, quod nunc pene innumeris constitutionibus et canonibus constat. 2. Multa in desuetudinem abierunt, vel impossibilia facta sunt, vel in maximum Ecclesiae bonum mutari possunt.

Huic postulationi subscripserunt 13 Concilii Patres.

Postulatum

ut in Concilio Vaticano consideretur, utrum expediat in totius juris ecclesiastici codificatione totam legislationem de impedimentis Matrimonii ad trutinam revocare, ita ut eorum impedimentorum minuatur numerus, vel saltem augeatur potestas ordinaria episcoporum ab impedimentis dispensandi.

Rationes postulati.

1. Valde intricatae sunt leges de impedimentis et de dispensationibus, ut constat ex innumeris difficultatibus quae quotidie solvendae accurrunt tum Congregationibus Romanis, tum Ordinariis locorum.

2. Avertendum est frequens periculum nullitatis sacramenti.

3. Videntur abolenda impedimenta a quibus semper dispensatur.

Huic postulationi subscripserunt 12 Concilii Patres.

Postulatum

ut tollatur impedimentum cognationis legalis.

Ratio postulati.

Hoc impedimentum multis dubiis obnoxium videtur propter diversitatem legum civilium circa adoptionem; unde multi doctores nunc negant illud existere in praesenti rerum statu, plerisque regionibus.

Huic postulationi subscripserunt 13 Concilii Patres.

in

Postulatum

ut e stylo Curiae, in dispensationibus consanguinitatis et affinitatis, tollatur obligatio declarandi incestum patratum.

Rationes postulati.

Haec obligatio quae nunc est sub poena nullitatis dispensationis, videtur

1. Inutilis quia non impedit incestum, nec illum punit. Tota poena incidit in miserum confessarium qui saepe maximis difficultatibus et anxietatibus implicatur;

2. Nociva, quia adest periculum infamiae et violationis sigilli sacramentalis, et insuper haec obligatio causa est nullitatis plurimorum matrimoniorum quorum rehabilitatio aliquando valde difficilis est.

Huic postulationi subscripserunt 13 Concilii Patres.

Postulatum

ut tollatur impedimentum publicae honestatis ex sponsalibus non solemnibus proveniens.

Ratio postulati.

Hoc impedimentum, quando provenit ex sponsalibus non solemnibus, probationem saepe non admittit, unde jurgia, lites, nullitates matrimonii et scandala.

Huic postulationi subscripserunt 12 Concilii Patres.

Postulatum

ut tollatur impedimentum consanguinitatis et affinitatis in quarto gradu.

Rationes postulati.

1. Non sunt servanda impedimenta a quibus nunc semper dispensatur quotiescumque occurrunt.

2. Ex illis frequentius provenit nullitas matrimonii propter majorem difficultatem illa inveniendi.

Huic postulationi subscripserunt 13 Concilii Patres.

Postulatum

ut tollatur impedimentum affinitatis ex illicita in secundo gradu.

Rationes postulati.

1. Ab illo impedimento, quotiescumque occurrit, semper dispensatur, et non videtur conveniens ut statuatur lex quae non servetur.

2. Praeter periculum nullitatis Matrimonii, adest periculum infamiae et etiam revelationis sigilli sacramentalis.

Huic postulationi subscripserunt 12 Concilii Patres.

Postulatum

ut Breviarii Romani fiat nova dispositio in qua: 1. quantum fieri potest, ordinarie recitetur totum psalterium in hebdomada: 2. brevius sit officium iis diebus quibus parochi et confessarii

« ÖncekiDevam »