Sayfadaki görseller
PDF
ePub

muneris sui officiis diutius detinentur, prout sunt vigiliae festorum, sabbata, dominicae praesertim adventus et quadragesimae.

Rationes postulati.

1. Juxta primitivam breviarii dispositionem, totum psalterium singulis hebdomadis recitabatur; nunc vero repetuntur fere semper iidem psalmi de communi sanctorum; hinc minuitur recitantium devotio, et amittitur fructus qui ex aliorum psalmorum recitatione hauriri posset.

2. Parochi et confessarii jam defatigati, non sunt nimio onere gravandi diebus supra expositis.

Huic postulationi subscripserunt 12 Concilii Patres.

5. POSTULATA

QUORUMDAM EPISCOPORUM ITALIAE CENTRALIS.

Episcopis Italiae centralis, qui sedent in Concilio Vaticano, et simul privatim consultant in bonum Ecclesiae et in praeparationem earum rerum, quae conciliariter peragendae et definiendae sunt, visum est fore ut conferret ovium sibi concreditarum regimini, si quae infra humiliter postulant a Sacrosancta Vaticana Synodo approbentur et decernantur. Ea tamen Summi Pontificis judicio prius expendenda subjiciunt, prout Bulla Multiplices inter sapienter disponit. Sunt autem quae sequuntur:

I. Ut sunt res Italiae, in qua lex lata est de matrimonio, ut ajunt, civili, quae valde turbat Ecclesiam, necesse est ut Episcopi expeditiores sint in exercitio sui ministerii, utque proinde ea removeantur, quae eorumdem actionem aut nimis lentam, aut gravem nimis reddant, ad amolienda scandala legalis concubinatus. Illi enim ex catholicis, qui sunt gravi corde, et dura cervice facile detrectant legem sanctissimam matrimonii christiani, nisi praesto sint, et quidem semper fere gratuito, dispensationes matrimoniales, quae ab Ecclesia rationabili de caussa concedi solent ab impedimentis juris ecclesiastici. Quare iidem Episcopi summo studio petunt:

A. Ut praedictae dispensationes communicentur maxima qua fieri potest et temporis et sumptus oeconomia, modificatis insuper quibusdam aut subobscuris aut duriusculis formulis.

B. Ut impedimentum quarti gradus seu consanguinitatis seu affinitatis, quod in tanta hominum commixtione frequentissimum est, et saepe a contrahentibus ipsis ignoratur, aut sero et fortuito deprehenditur, unde fit ut recursus ad Sanctam Sedem adeo multiplicentur, ut saepe impossibile sit scandala impediri, quae ex hac cunctatione oriri possunt, et reapse oriuntur; impedimentum, inquam, illud, auctoritate, qua pollet Ecclesia, e medio prorsus tollatur.

C. Ut impedimentum ex copula illicita coarctetur ad primum gradum.

D. Denique ut impedimenta e cognatione spirituali, quibus passim plurimi temere illigantur, qui patrinos agunt, praesertim in administratione Confirmationis, quin postea, quum opus est, hujusce ligaminis reminisci valeant, aboleantur.

II. Et quoniam facilitate contrahendi sponsalia saepe saepius quidam abutuntur, ex quo fit ut plurima matrimonia irrita evadant, ideo postulant, ut impedimentum publicae honestatis ex sponsalibus locum non habeat, nisi ex solemnibus, initis scilicet per syngrapham aut coram parocho sine testibus aut coram notario et testibus. Quae conditiones etiam pro impedimento sponsalium impediente requiri debeant. Possit autem Episcopus, ubi adsit mutuus consensus pro sponsalium dissolutione, dispensare ab impedimento, quod nihilominus perdurat.

III. Potestas quoque fiat Episcopis dispensandi sacerdotes chorales, qui inserviunt eis in visitatione pastorali, itemque Examinatores, dum sunt in officio, adeo ut, ad effectum distributionum choralium, perinde ac praesentes habeantur.

IV. Congruum quoque visum est ut quoad sanctimoniales foeminas concedantur Episcopis latiores facultates, quia ob quasdam restrictiones, quae ratione temporum factae sunt a Summis Pontificibus iis dispositionibus, quae habentur in Concilio Tridentino, non raro contigit ut iidem in angustiis 'conscientiae moleste versentur.

V. In Breviario autem eam solummodo recognitionem petunt, qua castigentur ea tantum loca, quae fortasse absunt a critica historica, et Homiliis Patrum in quibusdam festis selectiores aptioresque sufficiantur; praecipue autem vellent ut Psalterium Davidicum eo ordine digeratur, quo pluries quotannis recitari integre possit, quum in praesentiarum maxima Psalmorum pars vix aut ne vix quidem in officiis ordinariis

recurrat.

VI. Ne studiosis scientiae canonicae iter nimis salebrosuin peragendum sit, ob molem earum legum quae jam obsolevere, petunt ut Corpus Juris canonici quam diligentissime recog

noscatur.

VII. Quoniam vero inter libros prohibitos ii qui per Litteras Apostolicas damnati sunt, censuram speciali modo reservatam Summo Pontifici legentibus inurunt, petunt Episcopi ut horum librorum, auctoritate Concilii, peculiaris et distinctus Index fiat.

VIII. Optandum est quod Episcopi in Synodis dioecesanis liceat, quoad reductiones Missarum, uti facultatibus a Tridentina Synodo concessis Sess. 25, Cap. 4 de Reform. etiam quoad fundationes posteriores eidem Concilio, abrogatis declarationibus et limitationibus usque modo apud nos vigentibus, attenta maxime temporum difficultate, et ut diligentiori cura intra praescriptum tempus piis oneribus statisfiat.

Pro praedictis Episcopis

Henricus Episc. Pistorien. et Praten.

6. POSTULATA

EPISCOPI CONCORDIENSIS.

Infrascriptus Episcopus Concordiensis humiliter proponit: 1. Ut lex, qua Christi fideles diebus Sabbati carnes manducare prohibentur, abrogata declaretur, uti jam fuit in non paucis regionibus, excepto Quadragesimae et Adventus tempore, et hoc ob physicam hominum constitutionem, quae de die in diem magis debilitatur, et ad scandala vitanda, nam hoc Ecclesiae praeceptum vix observatur, et non pauci putantes pro omnibus factam esse concessionem, carnes sine conscientiae perturbatione manducant.

2. Ut Episcopis tribuatur potestas dispensandi super impedimentis matrimonii ortis ex tertio et quarto gradu consanguinitatis et affinitatis, et ex publica honestate; cum enim praesertim in oppidis nullum fere contrahi possit matrimonium quin opus sit ejusmodi dispensationibus, timendum est ne quis hisce miserrimis temporibus, in quibus fides et pietas refrigescunt, civile matrimonium contrahere malit, quam a S. Sede praedictas dispensationes petere, atque ut obtineat, pecuniam solvere.

3. Ut ad vitandas contentiones, rixas, inimicitias, quae facile oriuntur ex sponsalibus temere et clam celebratis, constituatur dehinc sponsalia quae facta non fuerint cum aliquibus solemnitatibus ex. gr. coram duobus testibus, ac monitis parentibus, esse invalida, atque cum solemnitatibus inita, fieri invalida si, quin renoventur, annus integer ex quo facta sunt transeat.

4. Cum his praesertim temporibus formatio processus regularis et canonici contra Parochos et Beneficiatos inamovibiles res sit periculi plena: ut tribuatur Episcopis facultas praedictos quovis beneficio expoliandi absque formali processu, quoties constiterit eosdem adeo gravia crimina perpetrasse, ut ab ipso Episcopo, auditis Judicibus, illud sine scandalo diutius retinere non posse existimetur; ita tamen ut beneficiario relinquatur jus appellandi ad S. Sedem.

5. Cum saepe contingat viros ecclesiasticos typis vulgare libros aut opuscula, vel articulos inserere in diariis ex quibus ignominiam captant, et scandala oriuntur; ut sub gravibus poenis prohibeantur quidpiam typis vulgare sine permissione in scriptis obtenta ab Ordinario.

6. Cum praesertim in Italia jam fere nullum reliquum sit beneficium simplex cujus titulo quis possit Sacros Ordines suscipere, ac pauci sint qui possint titulo patrimonii ordinari; providere oporteret ut dehinc Episcopi, eos inter Clericos patrimonio vel titulo destitutos, et Ecclesiae ministerio idoneos et necessarios, ordinare possint titulo Servitutis Ecclesiae. Die 19. Februarii 1870.

+ Nicolaus Episcopus Concordiensis.

P

7. POSTULATUM

ELECTIONEM VEL NOMINATIONEM EPISCOPORUM
ATTINENS.

Maxime salutaria quidem Concilium Tridentinum, imprimis Sess. XXIV. cap. I. de Reform., quoad creationem seu electionem Episcoporum et Cardinalium praescripsit.

Experientia tamen teste constat, a pluribus principibus vel magistratibus, jus nominandi vel proponendi episcopos habentibus, in ejusmodi nominationibus longe minus ecclesiae utilitatem et animarum salutem, quam alia quaedam ob oculos haberi, quae fusius adumbrare necesse non est. Ex qua agendi ratione pericula maxima in ecclesiam Christi redundant, quae avertere vel saltem imminuere Oecumenicae hujus Synodi munus esse censemus. Ejusmodi synodalia constituta fortitudinem etiam augere poterunt, qua Apostolica Sedes nominationibus minus idoneis resistere debet.

Quum vero in indice schematum nihil de gravissima hac re inveniatur, humillime subscripti Patres instanter rogant et

flagitant, ut sacra haec Oecumenica Synodus principibus, magistratibus, capitulis, aliisque episcopos nominandi, proponendi vel eligendi jus habentibus, gravissimum Dei judicium in mentem reducat, provideatque, ut lex a Tridentino Concilio de electorum examine constituta, nunc eo severiori adhuc et strictiori modo ab omnibus observetur, quo evidentius ecclesiarum pericula creverunt; et ut simile examen etiam in aliis ecclesiasticis dignitatibus ab Apostolica Sede conferendis instituatur ad quas principes vel magistratus nominant aut proponunt. Romae die 11. Martii 1870.

Huic postulationi subscripserunt 7 Concilii Patres.

8. POSTULATUM

UNIUS CONCILII PATRIS AD EANDEM REM PERTINENS.

Eminentissime Praeses!

Reverendissimi Patres!

Verba faciens in Congregatione Generali de schemate, quod de Episcopis propositum fuit, inter alia innui, quanti momenti sit negotium electionis Episcoporum, quum omnia remedia frustra adhibeantur, nisi ecclesiis boni pastores praeficiantur. Idcirco rogavi, ut in praefato schemate omnibus et singulis, quibus participatio aliqua in hujusmodi electionibus competit, strenuis verbis inculcetur tum gravitas hujus negotii tum gravitas delicti, quod committunt, qui suum officium hac ex parte negligenter aut male exercent. Attamen postulatum specificatum tunc non proposui. Nunc vero humiliter rogo Rmos Patres Deputationi pro rebus disciplinae adscriptos, ut dicto schemati primum caput decreti de Reformatione, quo Patres Tridentini in sess. XXIV. praescripserunt normam procedendi ad creationem Episcoporum et Cardinalium, integre inserere velint, ut omnia, quae Concilium Tridentinum hac de re tam salubriter statuit, a Synodo Vaticana confirmentur novoque pondere omnibus, quorum interest, injungantur.

fiteor.

Perfectissimae venerationis et obsequii sensibus me pro

Romae die 9. Febr. 1870.

« ÖncekiDevam »