Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Beatissime Pater!

Pervenerunt ad nos litterae die 3. Januarii typis impressae, quibus Concilii Patribus subscribenda exhibetur petitio, a Synodo oecumenica flagitans ut sancire velit supremam, ideoque ab errore immunem auctoritatem Romani Pontificis, in rebus fidei et morum apostolica potestate universis fidelibus praecipientis. Mirum certe est fidei judices invitari ut ante causam dictam de sententia ferenda declarationem subscriptione sua munitam ederent. Verum in hoc tanto negotio, Te ipsum, Sanctissime Pater, adeundum esse censuimus, quippe qui, a Domino ad agnos ovesque pascendum constitutus, animarum Christi Sanguine redemptarum piissimam curam habes et periculorum ipsis imminentium affectu paterno misereris.

Abierunt tempora quibus Sedis Apostolicae jura a catholicis in dubium vocari contigit. Nemo est qui nesciat, sicut corpus absque capite mutilum ita neque Concilium Ecclesiam totam repraesentans absque Successore S. Petri haberi posse, omnesque Sanctae Sedis mandatis promptissimo obediunt animo.

Praeterea quae de Pontificis Romani auctoritate fidelibus. tenenda sint Concilium Tridentinum edixit, Florentinum quoque, cujus ea de re decretum in cunctis singulisque eo sanctius conservetur oportet, quoniam Ecclesiae latinae et graecae consensu stabilitum est, atque, si Dominus ad Orientem tot malis oppressum misericordiae Suae oculos convertere dignetur, unionis restituendae fundamentum erit.

Accedit quod, hac tempestate Ecclesiae, adversus eos qui in religionem tanquam commentum humano generi exitiale consurgunt, pugna sustinenda sit nova et a saeculis inaudita : quapropter minime consultum videtur populis catholicis, tot undique machinationibus in tentationem inductis, majora quam Patres Tridentini imponere.

Namque, cum inter potiores nationes catholicas munere episcopali fungamur, rerum apud eas statum quotidiano noscimus usu. Nobis autem constat definitionem quae postulatur religionis inimicis nova suppeditaturam arma ad rei catholicae, etiam apud melioris notae viros, invidiam concitandam, certique sumus rem in Europa saltem regionum nostrarum guberniis ansam praebituram, sive praetextum in jura Ecclesiae residua invadendi.

Haec Sanctitati Tuae, ea quam communi fidelium Patri debemus sinceritate, exposuimus, et Tuo, precamur, mandato fiat ut doctrina cujus sanctionem petunt Concilio oecumenico discutienda haud proponatur.

Ceterum ad pedes Tuos provoluti pro nobis et populis, quos ad Deum perducendos accepimus, Apostolicam petimus Benedictionem.

Datum Romae 12. Januarii 1870.

Sanctitatis Tuae

Humillimi, Obsequentissimi, Devotissimi Servi
Huic postulationi subscripserunt 40 Concilii Patres.

4. POSTULATUM

ARCHIEPISCOPI WESTMONASTERIENSIS AD DOCTRINAM DE ROMANI PONTIFICIS PRIMATU SPECTANS.

Rationes hujus propositionis ex adjecto schemate patebunt.

I. Canoni XIV. addatur hoc tertium membrum:

„aut ipsum jurisdictionis primatum vel potestatis spiritualis principatum in totam Ecclesiam non fuisse soli Petro ejusque Successoribus divinitus collatum; anathema sit."

II. Canonis XVI. membro priori hoc addatur incisum: ,,atque tam in omnes simul quam singulos seorsum Ecclesiae pastores."

III. Post Canonem XVI. inseratur Canon:

„Si quis dixerit decreta fidei et morum edita a Romano Pontifice tanquam a supremo totius Ecclesiae Pastore et Doctore ante aliorum sive plurium sive pauciorum episcoporum consensum posse reformari (vel reformabilia esse): aut eadem examini vel judicio alterius ullius auctoritatis etiam Concilii Oecumenici ita subjici posse, ut liceat illa sive rejicere sive recipere: atque ipsum Romanum Pontificem judicio vel reformationi hujusmodi renitentem posse a Concilio Oecumenico per actum superioris jurisdictionis corrigi vel deponi; anathema sit." Die 15. Februarii 1870.

† Henricus Eduardus Archiepiscopus
Westmonasteriensis.

5. POSTULATUM

ARCHIEPISCOPI MECHLINENSIS AD EANDEM REM SPECTANS.

I.

1. Ecclesia non procedit ad definitionem dogmatum, nisi quando veritates revelatae negantur, aut in dubium vocantur; nec devenit ad condemnationem errorum qui fidei adversantur, nisi quando hujusmodi doctrinae de facto disseminantur.

2. Sed in his casibus non tacet Ecclesia, juxta Augustini effatum Quae sunt contra fidem, vel bonam vitam, Ecclesia non approbat, nec tacet." (Ad. Inq. Ian. L. 12. n. 75.)

3. Non igitur quaestio moveri potest, an sit in praesentiarum opportuna condemnatio novarum quarumdam doctrinarum quae circa fundamentum regiminis a Christo in Ecclesia constituti hodie praedicantur super tecta, 1) cum haec condemnatio non opportuna tantum, sed omnino necessaria evaserit. „Error quippe cui non resistitur, approbatur, et veritas, cum non defenditur, opprimitur." (Corp. juris Can. Dist. 83, cap. Error.)

4. Necessitatem hujus condemnationis luculentius adstruit ipsa agendi ratio eorum qui doctrinas istas spargentes, solemne hujus S. oecumenicae Synodi de iis judicium expetunt. Procul igitur dubio judicium petitum proferetur.

5. Cum vero de forma hujus judicii alia atque alia in Concilio proponi possint, examinabunt Patres an ea quae sequuntur, et quae ex Decretis praecedentium oecumenicorum Conciliorum, et ex verbis Comitiorum Cleri gallicani praecipue excerpta sunt, hunc in finem usui esse valeant.

II.

1. Si quis dixerit contra Concilii Florentini definitionem, Sanctam apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in universum orbem non tenere primatum, et ipsum Romanum Pontificem successorem non esse B. Petri principis Apostolorum, verum Christi Vicarium, totius Ecclesiae caput, omniumque Christianorum patrem et doctorem; nec ipsi in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. I. C.

1) In Germania, in Gallia, et per Ephemeridas ubique.

plenam potestatem traditam esse, quemadmodum in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur, anathema sit.

2. Si quis dixerit Romano Pontifici traditam esse plenam potestatem regendi et gubernandi, non autem plenam potestatem pascendi seu docendi 1) universalem Ecclesiam, agnos et oves, fideles scilicet et pastores, anathema sit.

3. Si quis dixerit Romanum Pontificem, Petri Successorem et unicum Ecclesiae caput habere quidem in Ecclesia primatum jurisdictionis, non autem supremam potestatem docendi, regendi et gubernandi Ecclesiam, perinde ac si primatus jurisdictionis, ceu „Potestatis principatus", ut loquitur Concilium Lateran. IV., ab ipsa suprema potestate distingui valeret, 2) anathema sit.

4. Si quis dixerit hanc supremam potestatem in Romano Pontifice non esse plenam, ut eam vocat Concilium Florentinum, sed ipsam, qua suprema est, DIVISAM esse inter Summum Pontificem et Episcopos, quasi Episcopi in partem sollicitudinis vocati, ceu a Spiritu Sancto positi ad Ecclesiam Dei docendam et regendam sub unico Summo totius ovilis Pastore, etiam divinitus vocati fuerint ad participationem primatus seu supremae potestatis totius Ecclesiae capitis, anathema sit.3)

5. Si quis dixerit supremam potestatem in Ecclesia a Christo constitutam non residere in totius Ecclesiae capite, sed in magna pluralitate Episcoporum, 4) quasi non soli Petro dixerit Dominus: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni Coelorum“, anathema sit.

6. Si quis dixerit contra professionem fidei a Concilio oecumenico secundo Lugdunensi acceptatam et confirmatam, Romani Pontificis Successoris B. Petri principis Apostolorum judicio definiri non debere quaestiones de fide, si quae subortae fuerint; eidemque judicio omnes Ecclesias non esse subjectas vel ipsarum praelatos obedientiam ac reverentiam illi dare non debere, anathema sit.

1) Mémoire soumis au prochain Concile du Vatican, par Mgr. Maret, Evêque de Sura.

2) Mémoire soumis, etc. ut supra.

3) Ibid. contra sent. d. Thomae: „Papa habet plenitudinem Pontificalis Potestatis, quasi Rex in regno; sed Episcopi assumuntur in partem sollicitudinis, quasi Judices singulis civitatibus praepositi". (S. Thomas q. 26. art. 3.)

4) Mémoire soumis, etc.

7. Si quis dixerit supremam ac plenam Summi Pontificis potestatem pascendi seu docendi universalem Ecclesiam non esse plenam ac supremam in definiendis quaestionibus fidei et morum, ita ut appellari liceat a judiciis dogmaticis supremi Ecclesiae capitis ad judicium episcoporum, sive dispersorum, sive coadunatorum, anathema sit.

8. Si quis dixerit judicia pro sancienda regula fidei a Summis Pontificibus lata, sive episcopi super his sententiam suam exponant, sive omittant, divina ac summa per universam Ecclesiam auctoritate non niti, cui Christiani omnes ex officio, ipsius quoque mentis obsequium praestare tenentur, 1) anathema sit.

9. Si quis dixerit Jesum Christum non fundasse Ecclesiam suam super Petrum, nec huic dedisse claves regni coelorum simul cum infallibilitate in rebus fidei, quam infallibilitatem in successoribus ejus immotam hucusque permanere omnibus perspicuum est, 2) anathema sit.

10. Si quis dixerit petram supra quam a Christo aedificata est Ecclesia, id est Petri supremam auctoritatem in suis successoribus Romanis Pontificibus semper vigentem, posse in custodiendo deposito fidei deficere, et toti Ecclesiae errorem tamquam dogma fidei credendum proponere, perinde ac si frustra Christus dixerit „Pasce agnos meos, pasce oves meas; Ego oravi pro te ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos ", anathema sit.

Romae 25 Decembris 1869, In Nativitate Domini.

Victor Aug. Arch. Mechliniens.

1) Juxta haec verba Cleri gallicani ad Innocentium X: „Judicia pro sancienda regula fidei a Summis Pontificibus lata super episcoporum consultatione (sive suam in actis relationis sententiam ponant, sive omittant, prout illis collibuerit) divina aeque ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti, cui Christiani omnes ex officio ipsius quoque mentis obsequium praestare tenentur."

2) Juxta haec ejusdem Cleri gallicani verba in Comitiis anni 1626: "Ils respecteront aussi N. S. P. le Pape, chef visible de l'Eglise unverselle, Vicaire de Dieu en terre, Evêque des Evêques et Patriarches, auquel l'apostolat et l'épiscopat ont eu commencement, et sur lequel J. C. a fondé son Eglise, en lui baillant les clefs du ciel avec l'infallibilité de la foi, que l'on a vu demeurer immuable en ses successeurs jusqu' aujourd'hui".

« ÖncekiDevam »